palus est luxuria, palus est intemperantia, palus est incontinentia, in qua uolutabra libidinum sunt, bestiarum murmura, latibula passionum, ubi mersantur quicumque inciderint et non emergunt, ubi labuntur pedum uestigia, fluitant singulorum incessus, ubi fulicae se dum lauant polluunt, ubi flebiles desuper gemitus columbarum, ubi pigra testudo caenoso haeret in gurgite; denique aper in palude, ceruus ad fontes. ex omni igitur palude, ubi quasi ranae ueterem canebant querellam, congregata est fides, congregata est puritas animi mentisque simplicitas. Congregata est aqua ex omni lacu et ex omni fouea, ut nemo foueam fratri suo, in quam ipse incidat, paret, sed omnes se inuicem diligant, omnes se inuicem foueant et quasi unum corpus diuersa se membra sustentent, quos non mortiferi cantus acroamatum scaenicorum, quae mentem emolliant ad amores, sed concentus ecclesiae, sed consona circa dei laudes populi uox et pia uita delectet, quibus non purpurea peripetasmata, non aulaea pretiosa spectare uoluptati sit, sed hanc pulcherrimam mundi fabricam, hanc distantium inter se elementorum copulam, caelum sicut cameram extentum, ut inhabitantes in hoc mundo tegat, terram ad operandum datam, diffusum aerem, clausa maria, populum hunc diuinae operationis organum, in quo diuini modulamen resultet oraculi et dei spiritus intus operetur, templum istud, sacrarium trinitatis, sanctitatis domicilium, ecclesiam sanctam, in qua refulgent aulaea caelestia, de quibus dictum est: dilata locum tabernaculorum tuorum et aulaeorum tuorum, fige, ne parcas, longiores fac funiculos tuos et palos tuos confirma, adhuc in dextra et sinistra extende: et semen tuum gentes hereditate possidebunt, et ciuitates desertas inhabitabis. habet ergo aulaea, quibus adtollit bonam uitam, peccata tegit, culpam obumbrat. haec est ecclesia, quae super maria fundata est et super flumina praeparata. supra uos enim confirmata est et praeparata, qui sicut flumina puro in eam mundi fonte decurritis, de quibus dictum est: eleuauerunt flumina, domine, eleuauerunt flumina uoces suas a uoce aquarum multarum. et addidit: mirabiles elationes maris, mirabilis in excelsis dominus. bona flumina; hausistis enim ex illo perenni et pleno fonte, quo fluitis, qui ait uobis: qui credit in me, sicut dixit scriptura, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. hoc autem dicebat de spiritu, quem incipiebant accipere qui credituri erant in eum. sed iam quasi boni Iordanis fluenta reuertimini mecum in originem. Congregetur inquit aqua quae sub caelo est in congregationem unam, et appareat arida. et factum est sic. fortasse parum crediderit aliquis superioribus sermonibus nostris, quibus tractauimus inuisibilem ideo fuisse terram, quod aquis operta tegeretur, ut corporeis oculis non posset uideri. ad se enim propheta rettulit, hoc est ad nostram condicionem, non ad diuinae maiestatem naturae, quae utique omnia uidet. sed ut aduertatis quia non quasi nostri ingenii probandi gratia, sed uestrae causa instructionis suscepimus hunc tractandi laborem, adstipulantem nobis lectionis seriem testificamur, quae aperte probat post congregationem aquae, quae erat super terram, et post deriuationem eius in maria apparuisse aridam. desinant ergo nobis dialecticis disputationibus mouere negotia dicentes: quomodo terra inuisibilis, cum omni corpori naturaliter species et color insit, omnis autem color sit subiectus aspectui? clamat dei uox: congregetur aqua et appareat arida. et iterum scriptura dicit: congregata est aqua in congregationem unam, et apparuit arida. quid opus fuit iterare, nisi occurrendum quaestionibus iudicasset propheta? nonne uidetur dicere: non dixi inuisibilem secundum naturam, sed secundum superfusionem aquarum? denique addidit sublato uelamine apparuisse aridam, quae ante non uidebatur.