sed iam secundus nobis claudatur dies, ne dum opus astruimus firmamenti, infirmiores eos qui audiunt dicendi prolixitate faciamus, dum in noctem sermo producitur, quae adhuc carens lunae stellarumque lumine — nondum enim luminaria creata sunt caeli — obscuritatem possit adferre remeantibus: simul ut cibo potuque curentur corpora, ne animis epulantibus fragilitas carnis de nocturno quoque ieiunio conqueratur, Dies tertius nobis hodie in sermone nascitur, qui ortus est in lectione, praeclarus dies, qui terram a naufragio liberauit dicente deo: congregetur aqua quae est sub caelo in congregationem unam. de quo praefationem adoriri placet. congregetur aqua dictum est, et congregata est: et frequenter dicitur 'populus congregetur', et non congregatur. non mediocris pudor est imperio dei insensibilia elementa parere et homines non oboedire, quibus sensus ab ipso tributus auctore est. et fortasse hic pudor fecerit, ut hodie plures conueniretis, ne quo die congregata est aqua in congregationem unam, et hodie populus nequaquam congregatus in ecclesiam domini uideretur. nec hoc solum oboedientis aquae exemplum habemus; nam et alibi scriptum est: uiderunt te aquae, deus, uiderunt te aquae et timuerunt. neque enim ueri simile non uidetur de aquis dictum, quando alibi quoque item propheta ait: mare uidit et fugit, lordanes conuersus est retrorsum. hoc enim uere factum quis ignorat, quod ad Hebraeorum transitus mare fugerit? quando se unda diuisit, transiuit populus uestigio puluerulento perisse mare credens, fugisse fluctus. denique credidit hoc Aegyptius et ingressus est: sed illi rediit unda, quae fugerat. nouit ergo aqua et congregari et timere et fugere, quando deus praecepit. hanc imitemur aquam et unam congregationem domini, unam ecclesiam nouerimus. Congregata est hic quondam aqua ex omni ualle, ex omni palude, ex omni lacu. uallis est haeresis, uallis est gentilitas, quia deus montium est, non uallium. denique in ecclesia exultatio est, in haeresi et gentilitate fletus et maeror. unde ait: disposuit in conualle fletus. ex omni igitur ualle congregatus est populus catholicus. iam non multae congregationes sunt, sed una est congregatio, una ecclesia. dictum est et hic: congregetur aqua ex omni ualle, et facta est congregatio spiritalis, factus est unus populus. ex haereticis et gentibus repleta ecclesia est. uallis est scaena, uallis est circus, ubi currit mendax equus ad salutem, ubi uilis et abiecta contentio, ubi litigium foeda deformitas. ex his igitur qui circo inhaerere consueuerant fides creuit ecclesiae, cotti- dianus coetus augetur.