Et uidit deus quia bonum est. facit filius quod uult pater, laudat pater quod facit filius. nihil in illo naturae degeneris inuenitur, cuius opus a paterna non degenerat uoluntate. uidit utique: non oculis corporalibus intendit, sed definiuit plenitudini gratiae conuenire, ut mihi eius iudicium cognosceretur; nos enim solemus etiam de iis quae diuina sunt disputare. et quid mirum, si de opere retractare possint qui de ipsius operatoris generatione faciunt quaestiones? ipsum in iudicium uocant, ipsum inaequalem atque degenerem adserere conantur. ideo legis et 'dixit deus' et 'fecit deus': eodem pater et filius maiestatis honorantur nomine. et uidit deus quia bonum. dixit tamquam omnia quae pater uellet scienti et uidit tamquam omnia quae filius faceret scientia tenens et efficiens operatione consorti. uidit quia bonum. non utique cognouit quod nesciebat, sed probauit quod placebat. non quasi incognitum placuit opus, quia nec quasi incognitus pater, qui conplacuit in filio, sicut scriptum est: hic est filius meus dilectissimus, in quo conplacui. scit autem semper filius uoluntatem patris et pater filii, et audit patrem filius semper et pater filium per unitatem naturae, uoluntatis atque substantiae. denique testatur hoc in euangelio suo filius dicens ad patrem: sciebam quod semper me audis. imago est enim inuisibilis dei filius. omnia patris quasi imago exprimit, omnia eius quasi splendor gloriae inluminat nobis atque manifestat. uidet et filius patris opus sicut et pater filii, sicut ipse dominus declarauit: non potest filius facere a se quidquam nisi quod uiderit facientem patrem. uidet ergo facientem patrem et uidet per secretum inuisibilis naturae et audit similiter, denique ait: sicut audio et iudico, et iudicium meum uerum est, quia non sum solus, sed ego et qui me misit pater. hoc mysticum est, illud morale. uidit mihi, probauit mihi. quod deus probauit tu reprehensibile ne dixeris, quoniam quod deus mundauit, tu commune ne dixeris scriptum tibi esse meministi. ergo bonum dei nemo blasphemet. et si firmamentum bonum, quanto magis bonus eius creator, etiamsi Ariani nolint, Eunomiani reclament, radicis degeneris fructus deterior. uidit inquit deus quia bonum est. solent artifices singula prius facere et postea habili commissione conectere, ut qui uultus hominum uel corpora excudunt de marmore uel aere fingunt uel ceris exprimunt, non tamen sciunt quemadmodum sibi possint membra singula conuenire et quid gratiae adferat futura conexio. et ideo aut laudare non audent aut pro parte laudant, deus uero tamquam aestimator uniuersitatis praeuidens quae futura sunt quasi perfecta iam laudat quae adhuc in primi operis exordio sunt, finem operis cognitione praeueniens. nec mirum apud quem rerum perfectio non in consummatione operis, sed in suae praedestinatione est uoluntatis. laudat singula quasi conuenientia futuris, laudat plenitudinem singulorum uenustate conpositam. illa est enim uera pulchritudo et in singulis membris esse quod deceat et in toto, ut in singulis gratia, in omnibus formae conuenientis plenitudo laudetur.