nos autem scripturarum seriem atque ordinem sequimur et opus contemplatione aestimamus auctoris, quid dictum sit et quis dixerit et cui dixerit. fiat inquit firmamentum in medio aquae et sit discernens inter aquas. audio firmamentum fieri praecepto, quo diuideretur aqua et ab inferiore superior discerneretur. quid hoc manifestius? qui iussit discerni aquam interiecto et medio firmamento prouidit quemadmodum diuisa atque discreta manere possit. sermo dei uirtus naturae est et diuturnitas substantiae, quoad uelit eam manere qui statuit, sicut scriptum est: statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi; praeceptum posuit et non praeteribit. et ut scias quia de istis aquis hoc dixit, quas tu negas posse in superioribus caeli esse, audi superiora: laudate eum caeli caelorum et aquae, quae super caelos sunt, laudent nomen domini. nonne quasi aduersanti tibi dixit: quoniam ipse dixit et facta sunt, ipse mandauit et creata sunt: statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit. an non uidetur tibi auctor idoneus, qui legem suo operi daret? deus est qui dicit, uenerabilis naturae, inaestimabilis magnitudine, inmensus in remunerationibus, inconprehensibilis in operibus eius, cuius altitudinem sapientiae quis inuestigare facilis? sed dicit filio id est brachio suo, dicit uirtuti suae, dicit sapientiae suae, dicit iustitiae. et facit filius quasi potens, facit quasi uirtus dei, facit quasi sapientia dei, facit quasi iustitia diuina. cum haec audis, quid miraris si supra firmamentum caeli potuit tantae maiestatis operatione unda suspendi? De aliis haec colligite, de his quae uidentur oculis hominum, quomodo ad Iudaeorum transitum, si rationem quaeris, se unda diuiserit. non solet hoc esse naturae, ut aqua se discernat ab aqua et in profundo interfusiones aquarum terrae medio separentur. gelauerunt inquit fluctus et firmamenti specie cursum suum insolito fine frenarunt. nonne potuit etiam aliter Hebraeum populum liberare? sed tibi uoluit ostendere, ut eo spectaculo etiam illa quae non uidisti aestimares esse credenda. Iordanes quoque reflexo amne in suum fontem uertit. haerere aquam, cum labitur, inusitatum, redire in superiora sine ullo repagulo inpossibile habetur: sed quid inpossibile ei qui dedit posse infirmis, ut infirmus dicat: omnia possum in eo qui me confortat. dicant certe quemadmodum aer cogatur in nubem, utrum pluuia nubibus generetur an sinu nubium colligatur. uidemus plerumque exire nubes de montibus. quaero utrum de terris ascendat aqua an ea quae super caelos est largo imbre descendat. si ascendit, utique contra naturam est, ut ascendat in superiora quae grauior est et portetur aere, cum aer subtilior sit. aut si conciti orbis totius motu rapitur aqua, sicut imo orbe rapitur ita summo orbe diffunditur. si fundi, ut uolunt, non desinit, utique non desinit rapi, quia si axis caeli semper mouetur, et aqua semper hauritur. si descendit, manet ergo iugiter supra caelos, quae habet unde descendat. deinde quid obstat, si confiteantur quia aqua super caelos suspensa sit? nam quo uerbo dicunt terram in medio esse suspensam et immobilem manere, cum utique grauior sit quam aqua? ea ratione possunt dicere non praecipitari aquam orbis illius caelestis conuersione, quae super caelos est. sicut enim terra 〈in〉 inani suspenditur uel pondere librato undique immobilis perseueret, ita et aqua aut grauioribus aut aequis cum terra ponderibus examinatur. ideoque non facile superfunditur mare terris, nisi cum iubetur exire. deinde cum ipsi dicant uolui orbem caeli stellis ardentibus refulgentem, nonne diuina prouidentia necessario prospexit, ut intra orbem caeli et supra orbem redundaret aqua, quae illa feruentis axis incendia temperaret? propterea quia exundat ignis et feruet, etiam aqua exundauit in terris, ne eas surgentis solis et stellarum micantium ardor exureret et tenera rerum exordia insolitus uapor laederet. quanti fontes fluuii lacus inrigant terras, quia eas internus quidam ignis uaporat! unde enim aut arbores germinarent aut frumenta uel sata prorumperent uel orta coquerentur, nisi ea interior quoque ignis animaret? qui etiam de saxis frequenter excutitur et de ipso saepe, dum caeditur, ligno exilit. ergo sicut necessaria ignis creatura, ut ordinata et disposita permaneant caelique clementia temperet aquarum rigorem, ita etiam aquarum redundantia non superflua, ne alterum altero consumeretur, quia nisi conueniens utriusque mensura sit, sicut ignis aquam exsiccat ita et aqua restinguit ignem. ideoque pondere et mensura examinauit uniuersa; numerata enim sunt ei et stilicidia pluuiarum, sicut in libro Iob legimus. sciens uel rerum facilem defectum fore uel solutionem uniuersitatis, si alterum exsuperaretur altero, ita utriusque temperauit dispendia, ut neque plus ignis exquoqueret neque exuberaret aqua quam inminutio fieret utriusque moderata, quae et superfluum detraheret et necessarium reseruaret. itaque cum tanta de terris erumpant maximorum fluenta amnium, Nilus effuso Aegyptum stagnans flumine, Danubius de occidentalibus partibus barbarum atque Romanorum intersecans populos, donec ponto ipse condatur, Renus de iugo Alpium usque in oceani profunda cursus suos dirigens, Romani memorandus aduersus feras gentes murus imperii, Padus maritimorum commeatuum Italicis subsidiis fidus inuector: Rodanus rapido concitus cursu Tyrreni aequoris freta scindit, in quo non mediocre fertur nauigantum periculum, dum inter se maris fluctus et amnis fluenta decernunt, itemque de septentrionali parte Phasis Caucaseis montibus fusus cum pluribus aliis in Euxinum se praecipitat mare — prolixum est, singulorum persequi fluuiorum nomina, qui uel in nostrum mare deriuantur uel exinaniuntur oceano —, cum tanta igitur ubertas aquarum sit, tamen plerumque terra meridianae plagae torretur ardoribus atque aestu soluta fatiscit in puluerem miserandi agricolae labore consumpto, ut frequenter ad potum siccatis puteis arido gurgite subsidium uitale deficiat. et erit quidem quando dicat abysso: deserta eris, et omnes fluuios siccabo, sicut per Esaiam futurum adnuntiauit. sed etiam antequam ille dies adueniat diuino praestitutus arbitrio, non minimum inter se ipsa elementorum natura decernit. crebro itaque aut inundationibus mundus hic quatitur aut nimio aestu et ariditate uexatur. Noli igitur incredibilem opinari aquarum multitudinem, sed respice ad uim caloris et incredulus non eris. multum est quod ignis absorbet quod uel ex illo nobis debet esse manifestum, cum medici uasa quaedam angusta ore, planiora desuper, intus concaua, leui lucernae concepto lumine adfigunt corpori, quemadmodum calor ille omnem in se rapiat umorem? quis igitur dubitet quod ignitus aether et magno feruens uapore inflammaret atque exureret omnia, nisi lege quadam sui cohiberetur auctoris, ut nec flumina nec lacus nec ipsa maria uim eius possent restinguere? et ideo desuper aqua inpetu quodam descendens in tantos plerumque imbres rum- pitur, ut flumina 〈ac〉 lacus repente repleantur, ipsa maria exundent. unde frequenter et solem uidemus malidum atque rorantem. in quo euidens dat indicium, quod elementum sibi aquarum ad temperiem sui sumpserit.