sed prius consideremus quid sit firmamentum, utrum ipsum sit quod in superioribus caelum appellauit an aliud et si duo caeli an plures. nam sunt qui unum caelum esse dicant nec alterius caeli faciendi, dum esset una ὕλη, ut ipsi aiunt, potuisse subpetere substantiam, quoniam cum omnis superiori caelo esset expensa, nihil reliqui fuit quod ad aedificationem secundi caeli tertiiue proficeret. alii uero innumeros caelos et mundos esse adserunt, quos inrident sui — non enim nobiscum illis maior quam cum suis pugna est — qui geometricis numeris et necessitatibus contendunt probare quod aliud caelum esse non possit nec pati naturam, ut aut secundum aut tertium sit, nec operatoris uirtutem idoneam, ut multos caelos faceret. et quis non hanc eorum artificem facundiam inrideat, qui cum ex una atque eadem causa plura eiusdem generis ab hominibus fieri posse non abnuant, de creatore omnium dubitent, utrum plures caelos facere potuerit, de quo scriptum est: dominus autem caelos fecit et alibi: omnia quaecumque uoluit fecit. quid enim difficile ei cui uelle fecisse est? fluitat igitur illis inpossibilitatis ratio, cum de deo disputant, cui uere dicitur quia inpossibile nihil tibi est. itaque nos non solum secundum, sed tertium caelum esse negare non possumus, cum apostolus raptum se ad tertium caelum scriptorum suorum testificatione confirmet. Dauid etiam caelos caelorum in illo laudantium deum constituit choro. quem imitantes philosophi quinque stellarum et solis et lunae globorum consonum motum introduxerunt, quorum orbibus uel potius globis conexa memorant omnia. quos sibi innexos et uelut insertos uersari retro et contrario ceteris motu ferri arbitrantur eoque inpulsu et motu ipsorum orbium dulcem quendam et plenum suauitatis atque artis et gratissimi modulaminis sonum reddi, quoniam scissus aer tam artifici motu et acuta cum grauibus temperante ita uarios aequabiliter concentus efficiat, ut omnem supergrediatur musici carminis suauitatem. huius rei fidem si requiras atque expetas sensu nobis et auditu probari, haesitant. nam si uera foret, quomodo tanto motu orbium concrepante, cum ille caelestis orbis, cui adfixos ferunt stellarum cursus, qui sine intermissione uoluuntur, concitatiorem habeat conuersionem atque acutum sonum excitet, hic autem lunaris grauissimum, non audiretur a nobis, cum leniora audire soleamus? fidem ergo eius disputationis si testimonio nostro et auditus munere exigamus probari, referunt obsurduisse aures nostras et hebetiorem nobis sensum audiendi factum propter illam a principio nostrae generationis concepti sonitus consuetudinem et exemplum adferunt eo quod Nilus, fluuiorum maximus, eo uidelicet loci, ubi se ex altissimis montibus in catadupa illa praecipitat, magnitudine fragoris sui aures accolarum obstruat, ut audiendi munere carere dicantur. sed facile his ipsa respondet ueritas. nam qui tonitrua audimus nubium conlisione generata tantorum orbium conuersiones, qui maiore utique sicut motu feri aestimantur, ita uehementiores sonitus excitarent, non audiremus? addunt praeterea ideo sonum hunc non peruenire ad terras, ne capti homines per suauitatem eius atque dulcedinem, quam celerrimus ille caelorum efficit motus, ab orientalibus partibus usque in occasum propria negotia atque opera derelinquerent et omnia hic otiosa remanerent quodam humanae ad caelestes sonos mentis excessu. sed ea quae sunt aliena ab studio nostro et a diuinae lectionis serie his qui foris sunt relinquamus: nos inhaereamus scripturarum caelestium magisterio. Propositum igitur nobis est quia dixit deus: fiat firmamentum in medio aquae et sit discernens inter aquam et aquam. et hinc tractatur, utrum hoc firmamentum appellet, quod ante iam fecit, de quo scriptum est: in principio fecit deus caelum et terram. nec fallit quod aliqui ante nos ita acceperint, eo quod supra creatum auctore deo et conditum caelum scriptura expresserit, hic expositionem operis creationisque diffuderit, ut ibi quasi summa operis breuiter conprehensa sit, hic operationis qualitas per. ipsas concurrentium rerum digesta sit species. sed mouet nos quia et nomen aliud significatur et species solidior et causa discernitur et persona cooperatoris adiungitur. sic enim scriptum est: et discreuit deus inter medium aquae, quae erat sub firmamento, et inter medium aquae, quae erat super firmamentum. et primo uolunt id destruere quod frequenti scripturarum lectione inolitum nostris et inpressum est mentibus, quia aquae super caelos esse non possunt, dicentes rotundum esse orbem illum caeli, cuius in medio terra sit, et in illo circuitu aquam stare non posse, quod necesse est defluat et labatur, cum de superioribus ad inferiora decursus est. quomodo enim aqua super orbem stare ut aiunt potest, cum orbis ipse uoluatur? haec est illa uersutia dialecticae. da mihi unde tibi respondeam. quod si non detur, nullum uerbum refertur. petunt sibi concedi axem caeli torqueri motu concito, orbem autem terrae esse inmobilem, ut astruant aquas super caelos esse non posse, quod omnes eas uoluendo se axis effunderet, quasi uero, ut concedamus illis quod postulant et secundum eorum opiniones illis respondeam, negare possint in illa altitudine et profundo uel longitudinem esse et latitudinem, quam nemo potest conprehendere nisi is qui inpletur in omnem plenitudinem dei, ut apostolus ait. quis enim facile poterit esse diuini operis aestimator? est ergo latitudo in ipsa caeli altitudine. sunt etiam, ut de his dicamus quae scire possumus, pleraque aedificia foris rotunda, intus quadrata et foris quadrata, intus rotunda, quibus superiora plana sunt, in quibus aqua haerere soleat. quae tamen ideo dicimus, ut aduertant opiniones suas opinionibus ueri similioribus reuinci posse et desinant tantum opus dei humanae operationis et nostrae possibilitatis contemplatione metiri.