Diem primum uel potius unum — maneat enim ei prophetici praerogatiua sermonis — ut potuimus absoluimus. in quo conditum caelum, terram creatam, aquarum exundantiam, circumfusum aerem, discretionem factam lucis atque tenebrarum dei omnipotentis et domini lesu Christi, sancti quoque spiritus operatione cognouimus. quis ergo non miretur dissimilibus membris disparem mundum in corpus unum adsurgere et insolubili concordiae caritatisque lege in societatem et coniunctionem sui tam distantia conuenire, ut quae discreta natura sunt in unitatis et pacis uinculum uelut indiuidua conpassione nectantur? aut quis haec uidens possibilitatem rationis infirmo ingenio rimetur? quae omnia uis diuina inconprehensibilis humanis mentibus et ineffabilis sermonibus nostris uoluntatis suae auctoritate contexuit. fecit igitur deus caelum et terram et ea quasi auctor esse praecepit, non tamquam figurae inuentor, sed tamquam operator naturae. nam quomodo sibi conueniunt operatoria inpassibilis dei uirtus et passibilis materiae natura tamquam altera ab altera quo indiguerint mutuantes? nam si increata materia, uidetur ergo deo creandae potestas materiae defuisse et ab ea operationi subiacentia mutuatus: si uero inconposita, mirum admodum coaeternam deo materiem decorem sibi non potuisse conferre, quae substantiam non a creatore acceperit, sed sine tempore ipsa possederit. plus ergo inuenit operator omnium quam contulit: inuenit materiem, in qua posset operari, contulit autem figuram, quae decorem inuentis rebus adferret. unde excipiendus a ceteris tamquam dies unus, non conferendus cum ceteris tamquam dies primus est, quo fundamenta rerum omnium posita et causae esse coeperunt, quibus mundi huius atque uniuersae uisibilis creaturae fulta substantia est. quare ad secundi diei miranda opera sermo nobis prodeat, quorum eminentia non secundum tractatus nostri possibilitatem, sed secundum scripturam ad laudem referenda est creatoris. uos igitur quaeso ut naturaliter aestimare quae dicimus probabiliter ac simplici mente et sedulo ingenio pensare dignemini, non secundum philosophiae traditiones et inanem seductionem suasoriae ueri similia colligentes, sed secundum regulam ueritatis, quae oraculis diuini sermonis exprimitur et contemplatione tantae maiestatis fidelium pectoribus infunditur, quia scriptum est: confirma me in uerbis tuis: narrauerunt mihi iniusti exercitationes, sed non sicut lex tua, domine. omnia praecepta tua ueritas. non ergo secundum elementorum naturas, sed secundum Christum, qui omnia quae uoluit fecit abundans plenitudine diuinitatis suae, consideremus quae facta sunt et naturae possibilitatem interrogemus. neque enim cum in euangelio leprosum curaret, caecis uisum refunderet, populus qui aderat et spectabat illa medicinae ordinem recognouit, sed potestatem domini miratus dedit, ut scriptum est, deo laudem. neque secundum numeros Aegyptiorum et concursus siderum et mensuras elementorum extendit manum suam Moyses, ut diuideretur mare rubrum, sed diuinae imperio potestatis obtemperans. unde et ipse ait: dextera manus tua, domine, glorificata est in uirtute, dextera manus tua, domine, confregit inimicos. illo igitur, sancta plebs, eleua mentem tuam et totum animum tuum eo confer. non sic deus uidet quemadmodum homo. deus in corde, homo in facie. nec sic igitur homo uidet quemadmodum deus. audis quia deus uidit et laudauit. noli igitur tuis oculis aestimare quae facta sunt opinionibusque colligere, sed quae deus uidit et probauit ea tu retractanda non putes. Et dixit deus: fiat firmamentum inter medium aquae et sit discernens inter aquam. et factum est sic. audi uerba dei: fiat dicit. iubentis est, non aestimantis, imperat naturae, non possibilitati obtemperat, non mensuras colligit, non pondus examinat. uoluntas eius mensura rerum est, sermo eius finis est operis. 'fiat' inquit 'firmamentum inter mediam aquam'. firmum est omne quod statuit deus. et satis pulchre praemisit 'fiat firmamentum', antequam subiceret 'inter mediam aquam', ut tu prius crederes firmamentum ex praecepto dei factum quam de aquarum proflua qualitate dubitares. si naturam elementorum consideres, quomodo inter aquas solidatum est firmamentum? illae profluunt, illud constringitur: illae currunt, hoc manet. et sit inquit discernens inter aquam. sed aqua confundere, non discernere solet. quomodo iubet quod scit secundum elementorum rationem esse contrarium? sed cum sermo eius ortus naturae sit, iure usurpat dare legem naturae qui originem dedit.