et uocauit deus diem lucem et tenebras uocauit noctem, ut et nomine ipso diem noctemque distingueret. aduertimus itaque quod lucis ortus ante quam solis diem uideatur aperire; principia enim diei noctis exitum cludunt finisque temporis et status limes nocti et diei uidetur esse praescriptus. diem sol clarificat, lux facit. frequenter caelum nubibus texitur, ut sol tegatur nec ullus radius eius appareat ; lux tamen diem monstrat, tenebras abscondit. Et factum est uespere et factum est mane, dies unus. quaerunt aliqui, cur prius uesperum, postea mane scriptura memorauerit, ne forte noctem prius quam diem significare uideatur. nec aduertunt primo quod praemiserit diem dicendo: et uocauit deus diem lucem et tenebras uocauit noctem, deinde quod uespere finis diei sit et mane finis noctis. ergo ut praerogatiuam et primatus natiuitatis diei daret, prius finem diei significauit, post quam secutura nox esset, deinde postea finem noctis adiunxit. eo usque autem noctem diei scriptura anteferre non potuit, ut et diei et noctis tempora diei appellatione concluserit et tamquam principalis auctoritate nominis uindicauerit. et hanc scripturae esse consuetudinem, ut potiori appellationem deputet, frequentibus exemplis probamus, siquidem et Iacob dixit: dies uitae meae pusilli et mali et iterum: omnes dies uitae meae et Dauid posuit: dies annorum meorum, non dixit et noctes, unde aduertimus ea quae nunc in specie historiae traduntur uim statuisse legis in posterum. principium ergo diei uox dei est: fiat lux. et facta est lux. finis diei uespera est. iam sequens dies ex noctis fine succedit. sententia autem dei euidens, quia diem primo uocauit lucem et secundo uocauit tenebras noctem. praeclare etiam unum, non primum diem dixit; nam secuturo secundo et tertio die et deinceps reliquis primum potuit dicere — et hoc ordinis uidebatur — sed legem statuit, ut XXIIII horae diurnae atque nocturnae diei tantum nomine definiantur, ut si diceret: XXIIII horarum mensura unius diei tempus est. sicut enim uirorum generatio conputatur et intellegitur etiam feminarum, quia nectuntur secunda potioribus, ita etiam dies numerantur et noctes aestimantur adiunctae. sicut igitur circuitus unus ita unus dies. nam plerique etiam ebdomadam unam unum diem dicunt, quod in se quasi in unum redeat diem et quasi septies in se recurrat. est autem haec circuitus figura a se incipere et in se reuerti. unde et saeculum unum interdum scriptura dicit — nam etsi aliis locis saecula appellat, uidetur magis diuersitates statuum publicorum uel negotiorum significare quam saeculorum successiones aliquas definire — quia dies domini magnus et praeclarus et alibi: ut quid uobis quaerere diem domini? et hic tenebrae et non lux; manifestum est enim quod male consciis et indignis dies ille tenebrosus sit, quo fulgebit innocentia et mens noxia cruciabitur. ceterum quod sine interpellatione noctium et successione tenebrarum dies perpetuus ille remunerationis aeternae futurus sit scriptura nos docet. pulcre autem uicem utramque unum dicturus diem matutino eum fine conclusit, ut et a luce incohare diem doceret et in lucem desinere. non enim est integrum diei tempus et noctis, nisi fuerit expletum. unde et nos semper quasi in die honeste ambulemus et abiciamus opera tenebrarum. noctem enim ad quietem corporis datam esse cognoscimus, non ad muneris alicuius et operis functionem, quae somno et obliuione transcurritur. non sit in nobis comisatio et ebrietas, cubile et inpudicitia, non dicamus: tenebrae et parietes operiunt nos, et quis scit si uidebit altissimus? sed sit in nobis amor lucis et cura honestatis, ut tamquam in die ambulantes opera nostra coram deo lucere cupiamus, cui est honor laus gloria potestas cum domino nostro lesu Christo et sancto spiritu a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum amen.