Quid igitur dicemus ? si enim neque sine principio est quasi increata neque a deo facta, unde habet natura malitiam? nam mala esse in hoc mundo nullus sapiens denegauit, cum sit tam frequens in hoc saeculo lapsus ad mortem. sed ex his quae iam diximus possumus colligere quia non est uiua substantia, sed mentis atque animi deprauatio a tramite uirtutis deuia, quae incuriosorum animis frequenter obrepit. non igitur ab extraneis est nobis quam a nobis ipsis maius periculum. intus est aduersarius, intus auctor erroris, intus inquam clausus in nobismet ipsis. propositum tuum speculare, habitum tuae mentis explora, excubias optende aduersus mentis tuae cogitationes et animi cupiditates. tu ipse tibi causa es inprobitatis, tu ipse dux flagitiorum tuorum atque incentor criminum. quid alienam naturam accersis ad excusationem tuorum lapsuum? utinam te ipse non inpelleres, utinam non praecipitares, utinam non inuolueres aut studiis inmoderatioribus aut indignatione aut cupiditatibus, quae nos innexos uelut quibusdam retibus tenent. et certe in nobis est moderare studia, cohibere iracundiam, cohercere cupiditates, in nobis eliam indulgere luxuriae, adolere libidines, inflammare iracundiam uel inflammanti aurem accommodare, eleuari magis superbia, effundi in saeuitiam quam reprimi in humilitatem, diligere mansuetudinem. quid naturam accusas, o homo ? habet illa uelut inpedimenta quaedam senectutem et infirmitatem. sed senectus ipsa in nobis moribus dulcior, in consiliis utilior, ad constantiam subeundae mortis paratior, ad reprimendas libidines fortior. infirmitas quoque corporis sobrietas mentis est. unde ait apostolus: cum infirmor, tunc potens sum. itaque non in uirtutibus, sed in infirmitatibus gloriabatur. responsum quoque diuinum refulsit oraculo salutari quia uirtus in infirmitate consummatur, illa cauenda quae ex nostra uoluntate prodeunt delicta iuuentutis et inrationabiles passiones corporis, quorum igitur nos sumus domini, horum principia extrinsecus non requiramus nec diriuemus in alios, sed agnoscamus ea quae propria nostra sunt. quod enim possumus non facere si nolimus, huius electionem mali nobis potius debemus quam aliis ascribere. ideo etiam in iudiciis istius mundi uoluntarios reos, non ex necessitate conpulsos culpa astringit, poena condemnat. neque enim si per furorem aliquis innocentem peremerit, obnoxius morti est. quin etiam ipsius diuinae legis oraculo, si quis per inprudentiam intulerit necem, accipit inpunitatis spem, refugii facultatem, ut possit euadere. hoc igitur de eo quod proprie malum uidetur dictum sit; mala enim non sunt nisi quae crimine mentem inplicant et conscientiam ligant. ceterum pauperiem ignobilitatem aegritudinem mortem nemo sapiens mala dixerit nec in malorum sorte numerauerit, quia nec contraria istis in bonis habentur maximis, quorum alia nobis ex natura, alia ex commoditate accidere uidentur. non otiose nobis excursus iste processit, ut probaremus tenebras et abyssum simpliciter accipienda. erant enim tenebrae de obumbratione caeli, quia omne corpus umbram facit, qua obumbrat uel finitima uel inferiora et ea maxime quae operire atque includere uidetur. includit autem caeli polus, quia caelum sicuti camera extenditur, quemadmodum supra demonstrauimus. non ergo principalis erat tenebrosa substantia, sed quasi umbra secuta est mundi corpus caligo tenebrarum. itaque momento diuinae praeceptionis mundus adsurgens intra se inclusit umbram, ut si quis in campi medio, quem sol meridianus inluminat, locum aliquem repente obsaepiat et densis ramorum frondibus tegat, nonne quo splendidior foris species loci eius effulgeat, hoc horrenti desuper scaena gurgustium eius intus obscurius fit? aut unde antrum clausum undique huiusmodi locum uocarunt, nisi quod atro inhorrescat situ atque offusione tenebrarum? istae ergo tenebrae super aquarum abyssos erant. nam abyssum multitudinem et profundum aquarum dici lectio euangelii docet, ubi rogabant saluatorem daemonia, ne iuberet ilis ut in abyssum irent. sed qui docebat uoluntates daemoniorum non esse faciendas praecepit illis ut irent in porcos, porci autem se in stagnum aquarum praecipitauerunt, ut quod recusabant daemonia non euaderent, sed digno praecipitio demergerentur. erat ergo haec mundi inconposita species et forma. Et spiritus inquit dei superferebatur super aquas. et dixit deus: fiat lux. merito ergo praemissus est spiritus dei, ubi diuina incipere habebat operatio. fiat inquit lux. unde uox dei in scriptura diuina debuit incohare, nisi a lumine, unde mundi ornatus nisi a luce exordium sumere? frustra enim esset, si non uideretur. erat quidem deus ipse in lumine, quia lucem habitat inaccessibilem, et erat lumen uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum: sed eam lucem fieri uoluit, quae oculis corporalibus conprehen- deretur. qui aedificium aliquod dignum habitaculo patris familias struere desiderat, antequam fundamentum ponat, unde lucem ei infundat explorat. et ea prima est gratia, quae si desit, tota domus deformi horret incultu. lux est, quae reliquos domus conmendat ornatus. fiat inquit lux. plena uox luminis non dispositionis apparatum significat, sed operationis resplendet effectu. naturae opifex lucem locutus est et creauit. sermo dei uoluntas est, opus dei natura est: lucem creauit, tenebras inluminauit. et dixit deus: fiat lux. et facta est lux. non ideo dixit ut sequeretur operatio, sed dicto absoluit negotium. unde pulchre Dauiticum illud dixit et facta sunt, quia dictum inpleuit effectus. auctor ergo lucis deus, locus autem et causa tenebrarum mundus est. sed bonus auctor ita lucem dixit, ut mundum ipsum infuso aperiret lumine atque eius speciem uenustaret. resplenduit subito igitur aer et expauerunt tenebrae noui luminis claritate, repressit eas et quasi in abyssos demersit repente per uniuersa mundi fulgor lucis infusus. pulchre itaque et proprie dixit: faeta est lux. sicut: enim cito lux caelum terras maria inluminat et momento temporis sine ulla conprehensione retectis surgentis diei splendore regionibus nostro se circumfundit aspectui, ita ortus eius cito debuit explicari. quid miramur si deus locutus est lucem et caliganti mundo lumen emicuit, quando si quis inter aquas mersus oleum ore miserit, clariora faciat ea quae profundi tegebantur occultis? dixit deus non ut per uocis organa quidam sonus sermonis exiret nec ut linguae motus caeleste formaret adloquium atque aerem istum quidam uerborum strepitus uerberaret, sed ut uoluntatis suae cognitionem proderet operationis effectu. et discreuit inter lucem et tenebras et uidit deus lucem quia bona est. dixit, et sonum uocis nullus audiuit: discreuit, et operationis molimina nemo deprehendit: uidit, et oculorum eius intentionem nullus aspexit. et uidit inquit deus lucem quia bona. nec quod ignorabat uidit nec id quod nesciebat ante aut non uiderat conprobauit, sed bonorum operum proprium est, ut externo commendatore non egeant, sed gratiam suam, cum uidentur, ipsa testentur. plus est quod probatur aspectu quam quod sermone laudatur. suo enim utitur testimonio, non alieno suffragio. quodsi aput nos oculis iudicium emittitur, quibus simul et gratia uenustatis et rerum natura conprehenditur, quanto magis deus omnia quae probat uidet et quae uidet probat secundum quod scriptum est quia oculi domini super iustos. lucis natura huiusmodi est, ut non in numero, non in mensura, non in pondere ut alia, sed omnis eius in aspectu sit gratia. propriis itaque sermonibus naturam lucis expressit, quae uidendo conplacet, quoniam ipsa uidendi officium subministrat. nec inmerito tantum sibi praedicatorem. potuit inuenire. a quo iure prima laudatur, quoniam ipsa fecit, ut etiam cetera mundi membra digna sint laudibus. uidit ergo deus lucem et uultu suo inluminauit et uidit quia bona est. non ex parte dei, sed generale iudicium est. itaque non in splendore tantummodo, sed in omni utilitate gratia lucis probatur. unde et discretio fit inter lucem et tenebras, ut separata lucis natura atque tenebrarum nihil uideatur intra se habere confusum.