et fortasse dicant: cur enim deus — sicut dixit et facta sunt — non simul ornatus congruos surgentibus donauit elementis, quasi non potuit caelum insignitum stellis subito ut creatum est refulgere et floribus ac fructibus terra uestiri? potuit utique, sed ideo primo facta, postea conposita declarantur, ne uere increata et sine principio crederentur, si species rerum uelut ingeneratae ab initio, non postea additae uiderentur. inconposita terra legitur et isdem a philosophis, aeternitatis quibus deus priuilegiis honoratur: quid dicerent si ab initio eius pulchritudo uernasset? demersa aquis describitur uelut cuidam principiorum suorum addicta naufragio et adhuc a nonnullis facta non creditur: quid si decorem primogenitum uindicaret? accedit illud quod imitatores nos sui deus esse uoluit, ut primo faciamus aliqua, postea uenustemus, ne dum simul utrumque adorimur, neutrum possimus inplere. fides autem nostra quodam gradu crescit. ideo primum fecit deus, postea uenustauit, ut eundem credamus ornasse qui fecit et fecisse qui ornauerit, ne alterum putemus ornasse, alterum creauisse, sed eundem utrumque esse operatum, ut primum faceret, postea conponeret, ut alterum altero crederetur. habes in euangelio huius rei euidens testimonium. nam suscitaturus Lazarum dominus iussit, ut Iudaei remouerent lapidem de sepulchro, ut mortuum uidentes postea resuscitatum crederent. deinde uocauit Lazarum, et resurrexit et ligatis manibus et pedibus exiuit foras. nonne poterat remouere lapidem qui poterat mortuum resuscitare? et qui potuit defuncto uitam reddere non potuit nexus soluere uinculorum? cui uinctis pedibus gressum dedit, huic non potuit ruptis uinculis incessum reddere? sed utique aduertimus quod uoluit primum demonstrare mortuum, ut oculis suis crederent, deinde resuscitare, tertio iubere, ut ipsi uincula funeris soluerent, ut inter ista fides infunderetur infidelibus et per gradus quosdam credulitas nasceretur. Fecit ergo primum deus caelum et terram, ea tamen non quasi perpetua, sed quasi corruptibilis creaturae consummationi uoluit subiacere. unde in Esaiae libro ait: tollite in caelum oculos uestros et aspicite in terram deorsum, quia caelum ut fumus solidatum est, terra autem ut uestimentum ueterescet. haec terra est, quae ante erat inconposita. nondum erant enim maria suo fine distincta, et ideo uago fluctu et profundo gurgite terra inundabatur. considera quia etiam nunc palustri uligine terra inhorrere consueuit. nec patiens est uomeris, ubi infusus terris umor exundat. erat ergo inconposita, utpote sollertis agricolae inarata culturis, quia adhuc deerat cultor. erat inconposita, quia nuda gignentium nec toris herbosa riparum nec opaca nemoribus nec laeta segetibus nec umbrosa superciliis montium nec odorata floribus nec grata uinetis. merito inconposita, quae ornatibus indigebat, cui deerant uitium serta gemmantium. ostendere enim uoluit deus quia nec mundus ipse haberet gratiam, nisi eum uario cultu operator ornasset. caelum ipsum intextum nubibus horrorem oculis, maestitiam animis excitare consueuit, terra imbribus madefacta fastidio est, maria procellis turbata quos non incutiunt metus? pulcherrima est rerum species: sed quid esset sine lumine, quid sine temperie, quid sine aquarum congregatione, quibus ante demersa poli huius habebantur exordia? tolle solem terris, tolle caelo stellarum globos: omnia tenebris inhorrescunt. sic erat, antequam lumen huic mundo dominus infunderet. et ideo scriptura ait quia tenebrae erant super abyssum. tenebrae erant, quia splendor deerat lucis, tenebrae erant, quia aer ipse tenebrosus est. aqua ipsa sub nube tenebrosa est, quia tenebrosa aqua in nubibus aeris. erant ergo tenebrae super abyssos aquarum. non enim malas intellegendas arbitror potestates, quod dominus earum malitiam creauerit, cum utique non sub- stantialis, sed accidens sit malitia, quae a naturae bonitate deflexerit. itaque in constitutione mundi opinio malitiae interim sequestretur, ne diuinae operationi et pulcherrimae creaturae ea quae decolora sunt admiscere uideamur, maxime cum sequatur: et spiritus dei superferebatur super aquas. quem etsi aliqui pro aere accipiant, aliqui pro spiritu, quem spiramus et carpimus aurae huius uitalis spiritum, nos tamen cum sanctorum et fidelium sententia congruentes spiritum sanctum accipimus, ut in constitutione mundi operatio trinitatis eluceat. praemisso enim quia in principio fecit deus caelum et terram, id est in Christo fecit deus uel filius dei deus fecit uel per filium deus fecit, quia omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil, supererat plenitudo operationis in spiritu, sicut scriptum est: uerbo domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis uirtus eorum. itaque quemadmodum in psalmo docemur operationem uerbi, quod est uerbum dei, et uirtutem, quam dedit spiritus sanctus, ita hic propheticum resultauit oraculum quia deus dixit et deus fecit. spiritus quoque dei superferebatur super aquas. ornando enim polo caeli germinaturis terris pulchre spiritus superferebatur, quia per ipsum habebant nouorum partuum semina germinare secundum quod dixit propheta: emitte spiritum tuum, et creabuntur et renouabis faciem terrae. denique Syrus, qui uicinus Hebraeo est et sermone consonat in plerisque et congruit, sic habet: et spiritus dei fouebat aquas, id est uiuificabat, ut in nouas cogeret creaturas et fotu suo animaret ad uitam. nam etiam spiritum sanctum legimus creatorem dicente Iob: spiritus diuinus, qui fecit me. siue ergo sanctus spiritus superferebatur super aquas, tenebrae contrariarum uirtutum super eas esse non poterant, ubi locum sibi tanta gratia uindicabat, siue ut quidam uolunt aerem accipiant, respondeant qua ratione spiritum dei dixerit, cum satis fuerit spiritum nuncupare. hi ergo uolunt a domino deo nostro quattuor primum elementa generata, caelum terram mare aerem, eo quod causae rerum ignis et aer, terra et aqua sint, ex quibus mundi species constat et forma. ubi igitur tenebrae nequitiarum spiritalium locum habere potuerunt, cum augustae huius decorem figurae mundus indueret? numquid malitiam simul deus creauit ? sed ea ex nobis orta, non a creatore deo condita morum leuitate generatur non ullam creaturae habens praerogatiuam nec auctoritatem substantiae naturalis, sed mutabilitatis uitium et errorem prolapsionis. eradicari hanc deus uult de animis singulorum: quomodo eam ipse generaret? clamat propheta: desinite a malitiis uestris et praecipue sanctus Dauid: desine a malo et fac bonum: quomodo ei initium a domino damus? sed haec opinio feralis eorum qui perturbandam ecclesiam putauerunt. hinc Marciones, hinc Ualentini, hinc pestis illa Manicheorum funesta sanctorum mentibus temptauerunt inferre contagia. quid nobis ipsi in lumine uitae tenebras mortis inquirimus ? scriptura diuina salutem suggerit, uitae odorem fraglat, ut suauitatem legens capias, non praecipiti discrimen incurras. simpliciter lege, o homo, non tibi ipse foueam prauus interpres effodias. simplex sermo est quia fecit deus caelum et terram: fecit quod non erat, non quod erat, et terra erat inuisibilis: ex quo facta est, erat, et erat inuisibilis, quia exundabat aqua et operiebat eam, et erant super eam tenebrae superfusae, quia nondum erat lumen diei, nondum solis radius, qui solet et sub aquis latentia declarare. quid ergo dicunt quod deus creauerit malum, cum ex contrariis et aduersis nequaquam sibi aduersa generentur? nec enim uita mortem generat nec lux tenebras. non enim sicut mutabilitates adfectuum ita etiam generationum progressiones sunt. illae ex contrariis in contraria propositi deflexione uertuntur, istae non ex contrariis in aduersa deflectuntur, sed ex eiusdem generis uel auctoribus uel causis creatae in similitudinem sui referuntur auctoris.