De natura autem et qualitate substantiae caeli quid. enumerem ea quae disputationibus suis philosophi texuerunt? cum alii conpositum caelum ex quattuor elementis adserant, alii quintam quandam naturam noui corporis ad constitutionem eius inducant atque adfingant aetherium esse corpus, cui neque ignis admixtus sit neque aer neque aqua neque terra, quod huius mundi elementa suum quendam habeant cursum atque usum et motum naturae, ut grauiora demergant et in pronum ferantur, uacua et leuia in superiora se subrigant — est enim proprius cuique motus —, in sphaerae autem circuitu ista confundi et uim sui cursus amittere, quoniam sphaera in orbem suum uoluitur et superiora inferioribus, superioribus quoque inferiora mutantur. quorum autem secundum naturam motus mutati sunt, horum necessario ferunt mutari solere qualitates substantiarum suarum. quid igitur defendimus aetherium corpus esse, ne uideatur corruptioni obnoxium? quod enim conpositum ex corruptibilibus elementis est necesse est resoluatur. nam hoc ipso quod diuersae eadem sint elementa naturae simplicem et inuiolabilem motum habere non possunt, cum se diuersus elementorum motus inpugnet. unus enim motus omnibus aptus esse non potest et elementis distantibus conuenire; nam qui leuibus adcommodus est fit incommodus grauioribus elementis. itaque quando ad superiora motus caeli est necessarius, terrenis grauatur, quando ad inferiora decursus expetitur, igneus uigor ille uiolenter adtrahitur; etenim contra naturae suae usum deorsum cogitur. omne autem quod in contrarium cogitur non naturae seruiens, sed necessitati cito soluitur et in ea scinditur ex quibus uidetur esse conpositum in suam quamque regionem singulis recurrentibus. haec igitur alii considerantes stabilia esse non posse aetherium corpus caeli stellarumque esse arbitrati sunt quintam quandam naturam corporis introducentes, quo diuturnam caeli putarent mansuram esse substantiam. sed non ista opinio propheticae potuit obuiare sententiae, quam diuina quoque domini Iesu Christi maiestas dei nostri in euangelio conprobauit. dixit enim Dauid: principio terram tu fundasti, domine, et opera manuum tuarum sunt caeli. ipsi peribunt, tu autem permanes: et omnia sicut uestimentum ueterescent, et tanquam amictum mutabis ea et mutabuntur, tu uero ipse es, et anni tui non deficient. quod adeo probauit in euangelio dominus ut diceret: caelum et terra praeteribunt, mea autem uerba non praeteribunt, nihil igitur agunt qui propter caeli adserendam perpetuitatem quintum corpus aetherium introducendum putarunt, cum aeque uideant dissimilem ceteris adiunctam membri unius portionem labem corpori magis adferre consuesse, simul illud aduerte, quia propheta Dauid, 〈dum〉 terram priori loco nominauit et postea caelum, credidit opus esse domini declarandum. quando enim dixit et facta sunt, nihil interest quid prius exprimas, cum simul utrumque sit factum, simul ne eo saltem praerogatiua caelo diuinae uideatur adiudicata substantiae, ut primogenitae creaturae priuilegio potior extimetur. itaque illos suis relinquamus contentionibus, qui mutuis disputationibus se refellunt: nobis autem satis est ad salutem non disputationum controuersia, sed praeceptorum ueritas nec argumentationis astutia, sed fides mentis, ut seruiamus creatori potius quam creaturae, qui est deus benedictus in saecula. 20 Terra autem erat inuisibilis et inconposita. bonus artifex prius fundamentum ponit, postea fundamento posito aedificationis membra distinguit et adiungit ornatum. posito igitur fundamento terrae et confirmata caeli substantia — duo enim ista sunt quasi uelut cardines rerum — subtexuit: terra autem erat inuisibilis et inconposita. quid est erat? ne forte in infinitum et sine principio extendant opinionem suam et dicant ecce quia materia, id est ὕλη, sicut philosophi dicunt, etiam secundum scripturam diuinam non habuit initium. uerum hoc dicentibus respondebis quia scriptum est: erat autem Cain operarius terrae et de eo qui Iubal dictus est habet scriptura: hic erat pater, qui demonstrauit psalterium et citharam et homo erat in Ausitide regione, cui nomen Iob. desinant ergo de uerbo quaestionem mouere, cum praesertim praemiserit Moyses quia fecit deus terram. erat ergo ex quo facta est. nam si sine principio eam dicunt esse, iam non solum dominum, sed etiam ὕλην sine principio dicentes definiant ubinam erat. si in loco, ergo etiam locus sine principio fuisse astruitur, in quo erat materia rerum, quae principium non habebat. quod si absurdum uidetur de loco credere, uidete ne forte uolatilem terram debeamus aestimare, quae non habens fundamentum alarum remigiis suspendebatur. unde ergo ei alas sumemus, nisi forte huc deriuemus prophetici sermonis interpretationem a pinnis terrae prodigia audiuimus et illud uae terrae nauium pinnae? sed ut sic accipiamus, in quo aere uolabat terra? sine aere enim uolare non poterat, sed aer esse adhuc non poterat, quia non erat sine rerum materia elementorum facta distinctio, cum adhuc ipsa elementa facta non essent. ubi erat ergo materia ista alarum subfulta remigiis ? in aere non erat, quia aer corpus est mundi, corpus autem esse aerem docet lectio, quia emissa sagitta in locum, quem iaculator intendit, incisus aer statim in se ipsum resolutus est. ubi ergo erat ὕλη, nisi forte dicatur quadam dementi intentione quia in deo erat? ergo deus inuisibilis naturae atque inuiolabilis, qui lucem habitat inaccessibilem, inconprehensibilis et purissimus spiritus, locus erat materiae mundialis, et erat in deo mundi portio, cum de hoc mundo non sit mens seruolorum eius, sicut habemus scriptum: de hoc mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. Quemadmodum ergo inuisibilia uisibilibus et ei qui ordinem ac decorem donauit omnibus inconposita copulabantur? nisi forte, quia dixit: terra autem erat inuisibilis, inuisibilem eam per substantiam credant et non ideo, quia aquis operta uisibilis corporeis oculis esse non poterat, quemadmodum pleraque in profundo aquarum sita uisum oculorum aciemque praetereunt. non enim deo aliquid inuisibile, sed creatura mundi creaturae utique extimatione censetur. inuisibilis etiam terra, quia nondum lux quae inluminaret mundum, nondum sol; postea enim luminaria facta sunt caeli. quod si solis radius plerumque etiam aquis operta inluminat et profundo mersa splendore luminis sui prodit, quis dubitet deo ea quae in profundo sunt inuisibilia esse non posse? nisi forte sic accipiamus inuisibilem terram, quod nondum uerbo dei et protectione uisitabatur quae hominem non habebat, propter quem dominus respiceret in terram, sicut scriptum est: dominus respexit super filios hominum, si est intellegens aut requirens deum. et alibi ait: de caelo iaculatus est iudicium: terra tremuit et quieuit. et merito inuisibilis, quia inconposita, quae figuram et speciem congruentem adhuc non acceperat a proprio conditore.