sed si quaeris splendorem dei, filius est imago dei inuisibilis. qualis ergo deus, talis et imago. inuisibilis deus, etiam imago inuisibilis; est enim splendor gloriae paternae atque eius imago substantiae. in principio inquit fecit deus caelum et terram. et factus est ergo mundus et coepit esse qui non erat; uerbum autem dei in principio erat et erat semper. sed etiam angeli, dominationes et potestates etsi aliquando coeperunt, erant tamen iam, quando hic mundus est factus. omnia namque creata et condita sunt, uisibilia et inuisibilia, siue sedes siue dominationes siue principatus siue potestates, omnia inquit per ipsum et in ipsum creata sunt. quid est in ipsum creata? quia ipse est heres patris, eo quod a patre in ipsum transierit hereditas, sicut pater dicit: posce a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam. quae tamen hereditas a patre transiuit in filium et in patrem reuertit a filio. egregie itaque apostolus et hoc loco filium dixit auctorem omnium et maiestate sua continentem omnia et ad Romanos de patre ait: quoniam ex ipso et per ipsum et in ipsum omnia. ex ipso principium et origo substantiae uniuersorum, id est ex uoluntate eius et potestate — omnia enim ex eius uoluntate coeperunt, quia unus deus pater, ex quo omnia; etenim tamquam ex suo fecit, qui unde uoluit fecit, — per ipsum continuatio, finis in ipsum. ex ipso ergo materia, per ipsum operatio, quae ligauit atque constrinxit uniuersa, in ipsum, quia et quamdiu uult omnia eius uirtute manent atque consistunt et finis eorum in dei uoluntatem recurrit et eius arbitrio resoluuntur. In principio itaque temporis caelum et terram deus fecit. tempus enim ab hoc mundo, non ante mundum, dies autem temporis portio est, non principium. et quamquam lectionis serie possimus astruere quod primo diem fecerit dominus et noctem, quae sunt uices temporum, et secundo die firmamentum fecerit, quo discreuit aquam quae sub caelo est et aquam quae super caelum, tamen satis sufficit ad praesentem adsertionem quod in principio caelum fecerit, unde praerogatiua generationis et causa, et terram fecerit, in qua esset generationis substantia. in his enim quattuor illa elementa creata sunt, ex quibus generantur omnia ista quae mundi sunt. elementa autem quattuor, caelum ignis aqua et terra, quae in omnibus sibi mixta sunt, siquidem et in terra ignem repperias, qui ex lapidibus et ferro frequenter excutitur, et in caelo, cum sit ignitus et micans fulgentibus stellis polus, aqua esse possit intellegi, quae uel supra caelum est uel de illo superiore loco in terram largo frequenter imbre demittitur. quae pluribus colligere possemus, si quid ad aedificationem ecclesiae ista proficere uideremus. sed quia his occupari infructuosum negotium est, ad illa magis intendamus animum in quibus uitae sit profectus aeternae. De qualitate igitur et substantia caeli satis est ea promere quae in Esaiae scriptis repperimus, qui mediocribus et usitatis sermonibus qualitatem naturae caelestis expressit dicens quod firmauerit caelum sicuti fumum, subtilem eius naturam nec solidam cupiens declarare. ad speciem quoque eius abundat quod ipse de caeli firmamento locutus est quia fecit deus caelum sicut cameram, quod intra caeli ambitum uniuersa claudantur, quae uel in mari geruntur et terris. quod similiter significatur, cum legitur, quia caelum deus extendit. extenditur enim uel quasi pellis ad tabernacula, habitationes sanctorum, uel quasi liber, ut plurimorum scribantur nomina, qui Christi gratiam fide et deuotione meruerunt, quibus dicitur: gaudete quia nomina uestra scripta sunt in caelo. de terrae quoque uel qualitate uel positione tractare nihil prosit ad speciem futuri, cum satis sit ad scientiam quod scripturarum diuinarum series conprehendit quia suspendit terram in nihilo. quid nobis discutere utrum in aere pendeat an super aquam, ut inde nascatur controuersia, quomodo aeris natura tenuis et mollior molem possit sustentare terrenam aut quomodo, si super aquas, non demergatur in aquam grauis terrarum ruina? aut quomodo ei maris unda non cedat et in latera eius sese loco suo mota diffundat? multi etiam in medio aeris terram esse dixerunt et mole sua inmobilem manere, quod aequabili motu hinc atque inde ex omni parte protendat. de quo satis putamus dictum a domino ad Iob seruum suum, quando locutus per nubem ait: ubi eras, cum fundarem terram? indica mihi, si habes scientiam. quis posuit mensuras eius, si nosti? aut quis est qui superinduxit mensuram super eam? aut super quid circuli eius confixi sunt? et infra: conclusi mare portis et dixi: usque huc uenies et non transibis, sed in te comminuentur fluctus tui. nonne euidenter ostendit deus omnia maiestate sua consistere, non numero, pondere atque mensura? neque enim creatura legem tribuit, sed accipit aut seruat acceptam. non ergo quod in medio sit terra, quasi aequa lance suspenditur, sed quia maiestas dei uoluntatis suae eam lege constringit, ut supra instabile atque inane stabilis perseueret, sicut Dauid quoque propheta testatur dicens: fundauit terram super firmitatem eius: non inclinabitur in saeculum saeculi. non utique hic quasi tantummodo artifex deus, sed quasi omnipotens praedicatur, qui non centro quodam terram, sed praecepti sui suspenderit firmamento nec eam inclinari patiatur. non ergo mensuram centri, sed iudicii diuini accipere debemus, quia non artis mensura est, sed potestatis, mensura iustitiae, mensura cognitionis, quia omnia non tanquam inmensa praetereant eius scientiam, sed cognitioni eius tanquam dimensa subiaceant. neque enim cum legimus: ego confirmaui columnas eius, uere columnis eam subnixam possumus aestimare, sed ea uirtute, quae subfulciat substantiam terrae atque sustineat. denique quam in potestate dei sit terrae constitutio etiam hinc collige, quoniam scriptum est: qui aspicit terram et facit eam tremere et alibi: adhuc ego semel concutio terram. non ergo libramentis suis inmobilis manet, sed frequenter dei nutu et arbitrio commouetur, sicut et Iob dicit quia dominus commouet eam a fundamentis, columnae autem eius exagitantur et alibi: nuda inferna in conspectu eius, et non est morti inuolucrum. extendens boream pro nihilo, suspendens terram in nihilo, alligans aquam in nubibus suis. columnae caeli euolauerunt et expauerunt ab increpatione eius. uirtute mitigauit mare, disciplina strauit cetum, claustra autem caeli timent eum. uoluntate igitur dei inmobilis manet et stat in sae- culum terra secundum Ecclesiastae sententiam et in uoluntate dei mouetur et nutat. non ergo fundamentis suis innixa subsistit nec fulcris suis stabilis perseueret, sed dominus statuit eam et firmamento uoluntatis suae continet, quia in manu eius omnes fines terrae. et haec fidei simplicitas argumentis omnibus antecellit. laudent alii quod ideo nusquam decidat terra, quia secundum naturam in medio regionem possideat suam. eo quod necesse sit eam manere in regione nec in partem inclinari alteram, quando contra naturam non mouetur, sed secundum naturam, praedicent artificis diuini et operatoris aeterni excellentiam — quis enim artificum non ab illo accepit aut quis dedit mulieribus texturae sapientiam aut uarietatis disciplinam? — ego tamen, qui profundum maiestatis eius et artis excellentiam non queo conprehendere, non disputatoriis me libramentis committo atque mensuris, sed omnia reposita in eius existimo uoluntate, quod uoluntas eius fundamentum sit uniuersorum et propter eum adhuc mundus hic maneat. quod apostolicae quoque liceat astruere auctoritatis exemplo. scriptum est enim quia uanitati creatura subiecta est non sponte, sed propter eum qui subiecit in spe. liberabitur autem et ipsa creatura a seruitute corruptionis, cum gratia diuinae remunerationis adfulserit.