Est etiam initium mysticum, ut illud est: ego sum primus et nouissimus, initium et finis et illud in euangelio praecipue, quod interrogatus dominus quis esset respondit: initium quod et loquor uobis. qui uere et secundum diuinitatem est initium omnium, quia nemo ante ipsum, et finis, quia nemo ultra ipsum est. secundum euangelium initium est uiarum domini in opera eius, ut per ipsum disceret hominum genus uias domini sequi et operari opera dei. in hoc ergo principio, id est in Christo fecit deus caelum et terram, quia per ipsum omnia facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est: in ipso, quia in ipso constant omnia et ipse est primogenitus totius creaturae, siue quia ante omnem creaturam, siue quia sanctus, quia primogeniti sancti sunt, ut primogenitus Istrahel, non quia ante omnes, sed quia sanctior ceteris. sanctus autem dominus super omnem creaturam et secundum corporis susceptionem, quia solus sine peccato, solus sine uanitate, omnis autem creatura subiecta uanitati est. possumus etiam intellegere: in principio fecit deus caelum et terram, id est ante tempus, sicut initium uiae nondum uia est et initium domus nondum domus. denique alii dixerunt ἐν κεφαλαίῳ quasi in capite, quo significatur in breui et in exiguo momento summa operationis inpleta. sunt ergo et qui principium non pro tempore accipiant, sed ante tempus et, κεφάλαιον uel caput, ut dicamus latine, quasi summam operis, quia rerum uisibilium summa caelum et terra est, quae non solum ad mundi huius spectare uidentur ornatum, sed etiam ad indicium rerum inuisibilium et quoddam argumentum eorum quae non uidentur, ut est illud propheticum: caeli enarrant gloriam dei et opera manuum eius adnuntiat firmamentum. quod secutus apostolus aliis uerbis in eandem conclusit sententiam dicens: quia inuisibilis eius per ea quae facta sunt intelleguntur. auctorem enim angelorum et dominationum et potestatum facile intellegimus eum qui momento imperii sui hanc tantam pulchritudinem mundi ex nihilo fecit esse, quae non erat, et non extantibus aut rebus aut causis donauit habere substantiam. est enim hic mundus diuinae specimen operationis, quia dum opus uidetur, praefertur operator. namque ut istarum artium aliae sunt actuosae, quae sunt in corporis motu aut sono uocis — cessauit motus aut sonus, nihil superfuit nec remansit spectantibus uel audientibus —, aliae theoreticae, quae uigorem mentis exerceant, aliae huiusmodi, ut cessante quoque operationis officio operis munus adpareat, ut aedificatio atque textura, quae etiam tacente artifice peritiam eius ostendant, ut operatori operis sui testimonium suffragetur: similiter etiam hic mundus diuinae maiestatis insigne est, ut per ipsum dei sapientia manifestetur. quem uidens propheta simul et ad inuisibilis oculos mentis adtollens ait: quam magnificata sunt opera tua, domine! omnia in sapientia fecisti. Nec otiose utique factum legimus quia gentiles plerique; qui coaeternum deo mundum uolunt esse quasi adumbrationem uirtutis diuinae, adserunt etiam sua sponte subsistere. et quamuis causam eius deum esse fateantur, causam tamen factum uolunt non ex uoluntate et dispositione sua, sed ita ut causa umbrae corpus est, adhaeret enim umbra corpori et fulgur lumini naturali magis societate quam uoluntate arbitra. pulchre ergo ait Moyses quia fecit deus caelum et terram. non dixit quia subesse fecit, non dixit quia causam mundo ut esset praebuit, sed fecit quasi bonus quod foret utile, quasi sapiens quod optimum iudicabat, quasi omnipotens quod amplissimum praeuidebat. quomodo autem quasi umbra esse poterat, ubi corpus non erat, cum incorporei dei corporea adumbratio esse non potest? quomodo etiam incorporei luminis splendor possit esse corporeus?