miraris opus, quaeris operatorem, quis principium tanto operi dederit, quis tam cito fecerit: subiecit statim dicens quia deus fecit caelum et terram. audisti auctorem, dubitare non debes. hic est, in quo benedixit Melchisedech Abraham patrem multarum gentium dicens: benedictus Abraham deo summo, qui fecit caelum et terram. et credidit Abraham et ait: extendo manum meam ad deum summum, qui fecit caelum et terram. uides quia hoc non homo inuenit, sed deus adnuntiauit, deus est enim Melchisedech, qui est rex pacis et iustitiae nec initium dierum nec finem habens. non mirum ergo si deus, qui est sine initio, initium omnibus dedit, ut quae non erant esse inciperent. non mirum si deus, qui omnia uirtute sua continet et inconprehensibili maiestate uniuersa conplectitur, fecit haec quae uidentur, cum etiam illa fecerit quae non uidentur. inuisibilia autem his quae uidentur potiora esse quis neget, cum ea quae uidentur temporalia sint, aeterna autem quae non uidentur? quis dubitet quod deus haec fecerit, qui per prophetam locutus ait: quis mensus est manu aquam et caelum palmo et uniuersam terram clausa manu? quis statuit montes in libra et rupes in statera et nemora in iugo? quis cognouit sensum domini aut quis consiliarius ei fuit uel quis instruxit eum? de quo etiam alibi legimus quia tenet circuitum terrae et terram uelut nihilum fecit. et Hieremias ait: dii qui non fecerunt caelum et terram peribunt a terra et desub caelo isto. dominus qui fecit terram in uirtute sua et correxit orbem in sapientia sua et in sua prudentia extendit caelum et multitudinem aquae in caelo. et addidit: infatuatus est homo ab scientia sua. qui enim corruptibilia mundi sequitur et ex his putat quod diuinae possit naturae conprehendere ueritatem quomodo non infatuatur uersutae disputationis astutia? Cum ergo tot oracula audias, quibus testificatur deus quod fecerit mundum, noli eum sine principio esse credere, quia quasi sphaera mundus esse dicatur, ut principium eius nullum uideatur extare. et cum intonat, quasi in circuitu omnia commouentur, ut unde incipiat, ubi desinat non facile conprehendas, quia circuitus principium sensu colligere inpossibile habetur. neque enim sphaerae potes initium repperire uel unde coeperit globus lunae uel ubi desinat menstrua lunae defectione. neque uero si ipse non conprehendas, idcirco non coepit aut nequaquam desinet. si ipse circuitum uel atramento uel graphio ducas uel centro exprimas, unde coeperis aut ibi desieris interuallo interposito non facile uel oculis colliges uel mente repetes: et tamen et coepisse et desiuisse te ipse tibi testis es. nam etsi sensum subterfugit, ueritatem non subruit. quae autem initium habent et finem habent et quibus finis datur initium datum constat. finem autem mundi futurum ipse saluator docet in euangelio suo dicens: praeterit enim figura huius mundi et caelum et terra praeteribunt et infra: ecce ego uobiscum sum usque ad consummationem mundi. quomodo ergo coaeternum deo mundum adserunt et creatori omnium sociant atque aequalem esse disputant creaturam corpusque materiale mundi inuisibili illi atque inaccessibili naturae diuinae coniungendum putant, cum praesertim secundum suam sententiam non possint negare quoniam cuius partes corruptioni et mutabilitati subiacent, huius necesse est uniuersitatem isdem passionibus quibus propriae portiones eius sunt obnoxiae subiacere? Principium igitur esse docet qui dicit: in principio fecit deus caelum et terram. principium aut ad tempus refertur aut ad numerum aut ad fundamentum, quomodo in aedificanda domo initium fundamentum est. principium quoque ei conuersionis et deprauationis dici posse scripturarum cognoscimus auctoritate. est et principium artis ars ipsa, ex qua artificum diuersorum deinceps coepit operatio. est etiam principum bonorum operum finis optimus, ut misericordiae principium est deo placere quod facias; etenim ad conferendum hominibus subsidium maxime prouocamur. est etiam uirtus diuina, quae hac exprimitur adpellatione. ad tempus refertur, si uelis dicere in quo tempore deus fecit caelum et terram, id est in exordio mundi, quando fieri coepit, sicut ait sapientia: cum pararet caelos, cum illo eram. ad numerum autem si referamus, ita conuenit, ut accipias: inprimis fecit caelum et terram, deinde colles regiones fines inhabitabiles uel sic: ante reliquas uisibiles creaturas, diem noctem ligna fructifera animantium genera diuersa, caelum et terram fecit. si uero ad fundamentum referas, principium terrae fundamentum esse legisti dicente sapientia: quando fortia faciebat fundamenta terrae, eram penes illum disponens. est etiam bonae principium disciplinae, sicut est illud: initium sapientiae timor domini, quoniam qui timet dominum declinat errorem et ad uirtutis semitam uias suas dirigit. nisi enim quis timuerit deum, non potest renuntiare peccato. quod aeque etiam de illo possumus accipere: mensis hic initium mensuum erit uobis, quamuis et de tempore istud accipiatur, quia de pascha domini loquebatur, quod ueris initio celebratur. in hoc ergo principio mensuum caelum et terram fecit, quod inde mundi capi oportebat exordium. ubi erat oportuna omnibus uerna temperies. unde et annus mundi imaginem nascentis expressit, ut post hibernas glacies atque hiemales caligines serenior solito uerni temporis splendor eluceat. dedit ergo formam futuris annorum curriculis mundi primus exortus, ut ea lege annorum uices surgerent atque initio cuiusque anni produceret terra noua seminum germina, quo primum dominus deus dixerat: germinet terra herbam faeni seminans semen secundum genus et secundum similitudinem et lignum fructiferum faciens fructum. et statim produxit terra herbam faeni et lignum fructiferum, in quo nobis et moderationis perpetuae diuina prouidentia et celeritas terrae germinantis ad aestimationem uernae suffragatur aetatis. nam etsi quocumque tempore et deo iubere promptum fuit et terrenae oboedire naturae, ut inter hibernas glacies et hiemales pruinas caelestis imperii fotu germinans terra fetum produceret, non erat tamen dispositionis aeternae rigido stricta gelu in uirides subito fructus laxare arua atque horrentibus pruinis florulenta miscere. ergo ut ostenderet scriptura ueris tempora in constitutione mundi, ait: mensis hic uobis initium mensuum, primus est uobis in mensibus anni, primum mensem uernum tempus adpellans. decebat enim principium anni principium esse generationis et ipsam generationem mollioribus auris foueri. neque enim possent tenera rerum exordia aut asperioris laborem tolerare frigoris aut torrentis aestus iniuriam sustinere. simul illud aduertere licet, quia iure concurrit, ut eo tempore uideatur in hanc generationem atque in hos usus ingressus tributus, quo tempore ex hac generatione in regenerationem legitimus est transitus, siquidem uerno tempore filii Istrahel Aegyptum reliquerunt et per mare transierunt, baptizati in nube et in mari, ut apostolus dixit, et eo tempore domini quodannis Iesu Christi pascha celebratur, hoc est animarum transitus a uitiis ad uirtutem, a passionibus carnis ad gratiam sobrietatemque mentis, a malitiae nequitiaeque fermento ad ueritatem et sinceritatem. regeneratis itaque dicitur: mensis hic uobis initium mensuum, primus est uobis in mensibus anni. derelinquit enim et deserit qui abluitur intellegibilem illum Pharao, principem istius mundi, dicens: abrenuntio tibi, diabole, et operibus tuis et imperiis tuis. nec iam seruiet ei uel terrenis huius corporis passionibus uel deprauatae mentis erroribus qui demersa omni malitia uice plumbi bonis operibus dextra laeuaque munitus inoffenso saeculi huius freta studet uestigio transire. in libro quoque, qui scribitur de Numeris, ait scriptura: initium nationum Amalech et semen eius peribit. et utique non omnium nationum primus est Amalech, sed quia per interpretationem Amalech rex accipitur iniquorum, iniqui autem gentes sunt, uide ne principem huius mundi accipere debeamus, qui imperat nationibus uoluntatem suam facientibus, cuius semen peribit. semen autem eius impii et infideles sunt, quibus ait dominus: uox ex patre diabolo estis.