Unde diuino spiritu praeuidens sanctus Moyses hos hominum errores fore et iam forte coepisse in exordio sermonis sui sic ait: in principio fecit deus caelum et terram, initium rerum, auctorem mundi, creationem materiae conprehendens, ut deum cognosceres ante initium mundi esse uel ipsum esse initium uniuersorum, sicut in euangelio dei filius dicentibus: tu quis es? respondit: initium quod et loquor uobis, et ipsum dedisse gignendi rebus initium et ipsum esse crea- torem mundi, non idea quadam duce imitatorem materiae, ex qua non ad arbitrium suum, sed ad speciem propositam sua opera conformaret. pulchre quoque ait: in principio fecit, ut inconprehensibilem celeritatem operis exprimeret, cum effectum prius operationis inpletae quam indicium coeptae explicauisset. quis hoc dicat aduertere debemus. Moyses utique ille eruditus in omni sapientia Aegyptiorum, quem de flumine collectum filia Pharao ut filium dilexit et subsidiis regalibus fultum omnibus saecularis prudentiae disciplinis informari atque instrui desiderauit. qui cum de aqua nomen acceperit, non putauit tamen dicendum quod ex aqua constarent omnia, ut Thales dicit, et cum esset in aula educatus regia, maluit tamen pro amore iustitiae subire exilium uoluntarium quam in tyrannidis fastigio peccati perfunctionem deliciis adquirere. denique priusquam ad populi liberandi munus uocaretur, naturali aequitatis studio prouocatus accipientem iniuriam de popularibus suis ultus inuidiae sese dedit uoluptatique eripuit atque omnis regiae domus declinans tumultus in secretum Aethiopiae se contulit ibique a ceteris negotiis remotus totum diuinae cognitioni animum intendit, ut gloriam dei uideret faciem ad faciem. cui testificatur scriptura quia nemo surrexit amplius propheta in Istrahel sicut Moyses, qui sciuit dominum faciem ad faciem, non in uisione neque in somnio, sed os ad os cum deo summo locutus, neque in specie neque per aenigmata, sed clara atque perspicua praesentiae diuinae dignatione donatus. is itaque [Moyses] aperuit os suum et effudit quae in eo dominus loquebatur secundum quod ei dixerat, cum eum ad Pharao regem dirigeret: uade et ego aperiam os tuum et instruam te quid debeas loqui. etenim si quod de populo dimittendo diceret a deo acceperat, quanto magis quod de caelo loqueretur. denique non in persuasione humanae sapientiae nec in philosophiae simulatoriis disputationibus, sed in ostensione spiritus et uirtutis tamquam testis diuini operis ausus est dicere: in principio fecit deus caelum et terram. non ille, ut atomorum concursione mundus coiret, serum atque otiosum expectauit negotium neque discipulum quendam materiae, quam contemplando mundum posset effingere, sed auctorem deum exprimendum putauit. aduertit enim uir plenus prudentiae quod uisibilium atque inuisibilium substantiam et causas rerum mens sola diuina contineat, non ut philosophi disputant ualidiorem atomorum conplexionem perseuerantiae iugis praestare causam: iudicauit quod telam araneae texerent qui sic minuta et insubstantiua principia caelo ac terris darent, quae ut fortuito coniungerentur ita fortuito ac temere dissoluerentur, nisi in sui gubernatoris diuina uirtute constarent. nec inmerito gubernatorem nesciunt qui non nouerunt deum, per quem omnia reguntur et gubernantur. sequamur ergo eum qui et auctorem nouit et gubernatorem nec uanis abducamur opinionibus. In principio inquit. quam bonus ordo, ut illud primum adsereret quod negare consuerunt et cognoscerent principium esse mundi, ne sine principio mundum esse homines arbitrentur. unde et Dauid, cum de caelo et terra et mari loqueretur, ait: omnia in sapientia fecisti. dedit ergo principium mundo, dedit etiam creaturae infirmitatem, ne ἄναρχον, ne increatum et diuinae consortem substantiae crederemus. et pulchre addidit fecit, ne mora in faciendo fuisse aestimaretur, ut uel sic intellegerent homines quam incomparabilis operator esset, qui tantum opus breui exiguoque momento suae operationis absolueret, ut uoluntatis effectus sensum temporis praeueniret. nemo operantem uidit, sed agnouit operatum. ubi igitur mora, cum legas: quia ipse dixit et facta sunt, ipse mandauit et creata sunt? nec artis igitur usum nec uirtutis expedit qui momento suae uoluntatis maiestatem tantae operationis inpleuit, ut ea quae non erant esse faceret tam uelociter, ut neque uoluntas operationi praecurreret nec operatio uoluntati.