Tantumne opinionis adsumpsisse homines, ut aliqui eorum tria principia constituerunt omnium, deum et exemplar et materiam, sicut Plato discipulique eius, et ea incorrupta et increata ac sine initio esse adseuerarent deumque non tamquam creatorem materiae, sed tamquam artificem ad exemplar, hoc est ideam intendentem fecisse mundum de materia, quam uocant ὕλην, quae gignendi causas rebus omnibus dedisse adseratur, ipsum quoque mundum incorruptum nec creatum aut factum aestimarent, alii quoque, ut Aristoteles cum suis disputandum putauit, duo principia ponerent, materiam et speciem, et tertium cum his, quod operatorium dicitur, cui subpeteret competenter efficere quod adoriendum putasset. quid igitur tam inconueniens quam ut aeternitatem operis cum dei omnipotentis coniungerent aeternitate uel ipsum opus deum esse dicerent, ut caelum et terram et mare diuinis prosequerentur honoribus? ex quo factum est ut partes mundi deos esse crederent, quamuis de ipso mundo non mediocris inter eos quaestio sit. nam Pythagoras unum mundum adserit, alii innumerabiles dicunt esse mundos, ut scribit Democritus, cui plurimum de physicis auctoritatis uetustas detulit, ipsumque mundum semper fuisse et fore Aristoteles usurpat dicere: contra autem Plato non semper fuisse et semper fore praesumit adstruere, plurimi uero non fuisse semper nec semper fore scriptis suis testificantur. inter has dissensiones eorum quae potest ueri esse aestimatio, cum alii mundum ipsum deum esse dicant, quod ei mens diuina ut putant inesse uideatur, alii partes eius, alii utrumque? in quo nec quae figura sit deorum nec qui numerus nec qui locus aut uita possit aut cura conprehendi, siquidem mundi aestimatione uolubilem rotundum ardentem quibusdam incitatum motibus sine sensu deum conueniat intellegi, qui alieno, non suo motu feratur.