nonne temtatio E loseph uirtutis est consecratio, nonne iniuria carceris corona est castitatis? quemadmodum regni in Aegypto consortium potuisset adipisci, nisi uenditus fuisset a fratribus? quod dei factum arbitrio, ut iustus probaretur, ipse monstrauit dicens: quemadmodum fieret in hodierno ut pasceretur populus multus ? non debemus igitur temtationes saeculi pro malis timere, quibus bona praemia conparantur, sed magis rogare contemplatione condicionis humanae, ut eas temtationes F subeamus quas ferre possimus. Et regressus lesus in uirtute spiritus in 4,14 Galilaeam. conpletur hoc loco prophetia Esaiae dicentis: regio Zabulon et terra Neptalim et ceteri paraliam inhabitantes et qui secus maritima et trans Iordanen 1346 A Galilaeae gentium, populus qui sedebat in umbra mortis, lucem uiderunt magnam. quis est enim lux magna nisi Christus, qui inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum? deinde librum accepit, ut ostenderet se ipsum esse qui locutus est in prophetis et remoueret 4,17 sacrilegia perfidorum, qui alium deum dicunt ueteris testamenti, alium noui uel qui initium Christi dicunt esse de uirgine; quomodo enim coepit ex uirgine qui ante uirginem loquebatur: B spiritus domini super me? uides trinitatem coaeternam atque perfectam. ipsum loquitur scriptura legum deum 4,18 2 Gen. 39, 7 sqq. et 20 4 Gen. 41, 43 5 Gen. 37, 28 7 Gen. 50, 20 13 Esai. 9. 1 sq. 18 lob. 1, 9 1 martyrium PLX (i eras. P, exp. F, -ii m2 0) 4 quaeadmodum P (quem- m3) L quemadmodum (e in ras.) B 5 possit X fuisset om. X 6 factum est FOV 8 temptationes (s s. u. m3) P 9 conputantur X 13 profetiae suoedicentis (m3 profetia isaie dicentia) P 14 nepthalim BLX et om. B paraliam Erasmus parsaliam aL parsalia BX pharsaliam C farsaliam PE farsalia Gr1\' 15 maritimam BFLOV iorda.nem (n eras.) P iordanem EG γΧ 20 loquutus FOV 22 de] ex χ hominemque, in utroque perfectum: loquitur et patrem et spiritum sanctum. sanctus enim spiritus cooperator ostenditur, quando corporali specie sicut columba descendit in Christum, cum dei filius baptizaretur in fluuio, pater loqueretur e caelo. c quod igitur maius quaerimus testimonium quam quod se fuisse qui locutus est in prophetis propria uoce signauit? ungitur oleo spiritali et uirtute caelesti, ut paupertatem condicionis humanae thesauro resurrectionis rigaret aeterno, captiuitatem mentis auerteret, caecitatem inluminaret animorum, annum domini perpetuis diffusum temporibus praedicaret. qui redire in orbem laboris nesciat, continuationem fructus hominibus et quietis indulgeat. atque ille ita ad omnia se D curuauit obsequia, ut ne lectoris quidem aspernaretur officium, nos uero inpii, qui diuinitatis fidem miraculis operum colligendam contemplatione corporis negabamus. Amen dico uobis quod nemo propheta acceptus 4,21 est in patria sua. non mediocriter inuidia proditur, quae ciuicae caritatis oblita in acerba odia causas amoris inflectit. E simul hoc exemplo pariter et oraculo declaratur quod frustra opem misericordiae caelestis exspectes, si alienae fructibus uirtutis inuideas; aspernator enim dominus inuidorum est et ab his qui diuina beneficia in aliis persecuntur miracula suae potestatis auertit. dominicae quippe carnis actus diuinitatis exemplum est et inuisibilia nobis eius per ea quae sunt uisibilia demonstrantur.