<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa051.opp-lat1"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p> Dicet fortasse aliquis quia solus qui malum fecerit timet; <lb/>
            tamen qui mare nauigat plus timet. et contra in inmobili terrarum <lb/>
            statione consistens non solet timere naufragium; at si <note type="margin">1343 A </note> <lb n="5"/>
            mobile conscendat elementum, frequentioribus obnoxius fit periculis. <lb/>
            fuge ergo saeculi mare: naufragium non timebis. etsi <lb/>
            frequenter arborum uertices spirantium uerberent flabra uentorum-. <lb/>
            torum, solidatis tamen radicibus nullus occasus est; at in <lb/>
            mari furentibus uentis, etsi non omnium naufragium, omnium <lb n="10"/>
            tamen periculum est. ita etiam aduersis flatibus nequitiae spiritalis <lb/>
            nullus in harena uel in salo tutus est, et naues Tharsis  <lb/>
            uehementi saepe spiritu conteruntur.</p></div><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p>haec moraliter. ceterum <note type="margin"> B </note> <lb/>
            quod ad mysticum ordinem spectat, cernis uetusti erroris uincula <lb/>
            suis resoluta uestigiis, ut primo gulae, secundo facilitatis, <lb n="15"/>
            tertio ambitionis laqueus solueretur. perlectus est enim Adam <lb/>
            cibo et in locum interdictae arboris sententiae facilitate transgressus <lb/>
            temerariae quoque ambitionis crimen incurrit, dum <lb/>
            similitudinem diuinitatis adfectat. et ideo prius dominus ueteris <lb/>
            nexus soluit iniuriae, ut nos iugo captiuitatis excusso uincere I <note type="margin"> c </note>  <lb n="20"/>
            crimina scripturarum praesidio disceremus.</p></div><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p>quod si dominus <lb/>
            Iesus propria non desiderauit, tu aliena cur quaeras? si creator <lb/>
            omnium saeculi gloriam subeundae paupertatis uirtute contemsit, <lb/>
            cur tu fastidias quod natus es, adpetas quod indebitum <lb/>
            est ? cur ea quae ad usum tibi diuturna esse non possunt ad <lb n="25"/>
            supplicium diuturna deposcas? caue insidias, caue fraudes. et <note type="margin"> D </note> <lb/>
            hoc ipso quod ad subruendum hominem totum uersuta

<note type="footnote"> 11 Ephes. 6, 12 13 Pa. 47, 8 18 Gen. 3, 5 </note>

<note type="footnote"> 3 dicet <hi rend="italic">P</hi> ml <hi rend="italic">LX</hi> dicit <hi rend="italic">P</hi> m9 <hi rend="italic">cet</hi>. 4 tamen et X (et <hi rend="italic">exp. G)</hi> in <lb/>
            <hi rend="italic">om. <foreign xml:lang="grc">Ρα</foreign>GL</hi> 6 obnoxius om. <hi rend="italic">PL</hi> 7 mare et <hi rend="italic">PL</hi> 11 ita enim <hi rend="italic">PL</hi> <lb/>
            12 tharsie (r a. u.) <hi rend="italic">P</hi> 14 expectat X 15 secunda <hi rend="italic">P</hi> (o 8. a <lb/>
            m3) <hi rend="italic">L</hi> 18 quo∗∗∗ (que <hi rend="italic">eras.)</hi> I que P crimen a. u. P 22 quaeris y <lb/>
            23 gloria <hi rend="italic">FO Y</hi> paupertates (i a. e <hi rend="italic">alt</hi>. m3) <hi rend="italic">P</hi> uirtutis X (e 8. is <lb/>
            m2 <foreign xml:lang="grc">π</foreign>) 24 fastidias (i alt. s, u.) <hi rend="italic">P</hi> 25 ad usum] adsunt X diurna <lb/>
            <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Εγ</foreign> T</hi> 27 subuertendum <hi rend="italic">B</hi> uersutia <hi rend="italic">P L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="156"/>
            diabolus mundum fraude concutiat, totis saeculi pugnet inlecebris, <lb/>
            eius tibi blanditiae plus cauendae. non Euam cibus flexerat, <lb/>
            non mandatorum destituerat obliuio, sed promissi honoris <lb/>
            ambitio inlecebrosa decepit. quae si solum dominum adorare <lb/>
            uoluisset, indebita non quaesisset. et ideo remedium datur,<lb n="5"/>
            quo telum ambitionis obtundas, ut soli domino seruiamus; caret <lb/>
            enim ambitione religiosa deuotio. 
</p></div><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Et consummata omni temtatione diabolus <note type="margin"> E </note> <note type="margin"><bibl n="urn:cts:greekLit:tlg0031.tlg003:4.13">4,13</bibl></note> recessit <lb/>
            ab illo usque ad tempus. prope omnium criminum <lb/>
            fontes haec tria genera demonstrantur esse uitiorum; neque<lb n="10"/>
            enim consummatam omnem temtationem scriptura dixisset, <lb/>
            nisi in his tribus esset omnium materia delictorum, quorum <lb/>
            semina in ipsa origine sunt cauenda. finis ergo temtationum <lb/>
            finis est cupiditatum, quia causae temtationum causae cupiditatum <lb/>
            sunt. causae autem cupiditatum sunt carnis oblectatio,<note type="margin"> F </note> <lb n="15"/>
            species gloriae, auiditas potentiae. quam religiosum uidetur ut <lb/>
            conmorationem Christianae feminae non recuses! sed crebra <lb/>
            inde temtatio. si adtentos deo uiderit diabolus, suggerit ut <lb/>
            decipiat; sed tu quamuis de proposito praesumas, caue temtationem <lb/>
            sciens naturam. haec tria, si recorderis, etiam Paulus <lb n="20"/>
            cauenda praescripsit designans tres esse species peccatorum, <lb/>
            a quibus liber exspectato iustitiae coronam. neque enim <lb/>
            inquit in uerbo adulationis fuimus neque in occasione <lb/>
            auaritiae, deus testis est, neque gloriam <note type="margin"> 1344 A </note> <lb/>
            quaerentes ab hominibus, et ideo diabolum uicit, coronam <lb n="25"/>
            petiuit.</p></div><div n="36" subtype="section" type="textpart"><p>uides ergo ipsum diabolum non esse in studio

<note type="footnote"> 22 II Tim. 4, 8, I Thess. 2, 5 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 totius X 2 blanditiae (e <hi rend="italic">erlU.) P</hi> cauenda est <hi rend="italic">PL</hi> 4 inlecebrosa <lb/>
            (sa s. <hi rend="italic">u.) P</hi> 5 et indebita <hi rend="italic">LX</hi> 6 seruias <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Εγ</foreign> T</hi> seruies G <lb/>
            11 consummata (-tam <foreign xml:lang="grc">αΟ</foreign>V) omni (omnem <hi rend="italic">B)</hi> temptatione <hi rend="italic">aBXy\'</hi> 13 cauenda <lb/>
            sllnt X 17 conme I morationem (me eras.) P commemorationum <lb/>
            1t V (me <hi rend="italic">del. m2 V)</hi> commorationum FO cristianę (i <hi rend="italic">alt. ex</hi> e <hi rend="italic">m2) P</hi> <lb/>
            19 proposito (o <hi rend="italic">pr. in raa.)</hi> P praeposito <hi rend="italic">X</hi> 20 sca paulus P 21 prescribsit <lb/>
            (p 8. u. m3) P praescribsit (s alt. 8. u.) <hi rend="italic">V</hi> praescribit C 22 expectatio <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> expectato (o <hi rend="italic">etas.) <foreign xml:lang="grc">π</foreign> V</hi> expectat Bx 23 inquit om. X <lb/>
            occansione (n <hi rend="italic">pr. eras.) P</hi> 25 ut ab <hi rend="italic">a et</hi> (ut <hi rend="italic">eras.) P</hi> uincit X </note> <lb/>
             
<pb n="157"/>
            pertinacem. cedere uerae solere uirtuti. et si inuidere non <lb/>
            desinat, tamen instare formidat, quia frequentius refugit <note type="margin"><bibl n="urn:cts:greekLit:tlg0031.tlg003:4.13">4,13</bibl></note> triumphari. <lb/>
            audito itaque dei nomine recessit inquit usque ad <lb/>
            tempus; postea enim non temtaturus, sed aperte pugnaturus <lb/>
            aduenit. <lb n="5"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>