Dicet fortasse aliquis quia solus qui malum fecerit timet; tamen qui mare nauigat plus timet. et contra in inmobili terrarum statione consistens non solet timere naufragium; at si 1343 A mobile conscendat elementum, frequentioribus obnoxius fit periculis. fuge ergo saeculi mare: naufragium non timebis. etsi frequenter arborum uertices spirantium uerberent flabra uentorum-. torum, solidatis tamen radicibus nullus occasus est; at in mari furentibus uentis, etsi non omnium naufragium, omnium tamen periculum est. ita etiam aduersis flatibus nequitiae spiritalis nullus in harena uel in salo tutus est, et naues Tharsis uehementi saepe spiritu conteruntur. haec moraliter. ceterum B quod ad mysticum ordinem spectat, cernis uetusti erroris uincula suis resoluta uestigiis, ut primo gulae, secundo facilitatis, tertio ambitionis laqueus solueretur. perlectus est enim Adam cibo et in locum interdictae arboris sententiae facilitate transgressus temerariae quoque ambitionis crimen incurrit, dum similitudinem diuinitatis adfectat. et ideo prius dominus ueteris nexus soluit iniuriae, ut nos iugo captiuitatis excusso uincere I c crimina scripturarum praesidio disceremus. quod si dominus Iesus propria non desiderauit, tu aliena cur quaeras? si creator omnium saeculi gloriam subeundae paupertatis uirtute contemsit, cur tu fastidias quod natus es, adpetas quod indebitum est ? cur ea quae ad usum tibi diuturna esse non possunt ad supplicium diuturna deposcas? caue insidias, caue fraudes. et D hoc ipso quod ad subruendum hominem totum uersuta 11 Ephes. 6, 12 13 Pa. 47, 8 18 Gen. 3, 5 3 dicet P ml LX dicit P m9 cet . 4 tamen et X (et exp. G) in om. Ρα GL 6 obnoxius om. PL 7 mare et PL 11 ita enim PL 12 tharsie (r a. u.) P 14 expectat X 15 secunda P (o 8. a m3) L 18 quo∗∗∗ (que eras.) I que P crimen a. u. P 22 quaeris y 23 gloria FO Y paupertates (i a. e alt . m3) P uirtutis X (e 8. is m2 π ) 24 fastidias (i alt. s, u.) P 25 ad usum] adsunt X diurna Εγ T 27 subuertendum B uersutia P L diabolus mundum fraude concutiat, totis saeculi pugnet inlecebris, eius tibi blanditiae plus cauendae. non Euam cibus flexerat, non mandatorum destituerat obliuio, sed promissi honoris ambitio inlecebrosa decepit. quae si solum dominum adorare uoluisset, indebita non quaesisset. et ideo remedium datur, quo telum ambitionis obtundas, ut soli domino seruiamus; caret enim ambitione religiosa deuotio. Et consummata omni temtatione diabolus E 4,13 recessit ab illo usque ad tempus. prope omnium criminum fontes haec tria genera demonstrantur esse uitiorum; neque enim consummatam omnem temtationem scriptura dixisset, nisi in his tribus esset omnium materia delictorum, quorum semina in ipsa origine sunt cauenda. finis ergo temtationum finis est cupiditatum, quia causae temtationum causae cupiditatum sunt. causae autem cupiditatum sunt carnis oblectatio, F species gloriae, auiditas potentiae. quam religiosum uidetur ut conmorationem Christianae feminae non recuses! sed crebra inde temtatio. si adtentos deo uiderit diabolus, suggerit ut decipiat; sed tu quamuis de proposito praesumas, caue temtationem sciens naturam. haec tria, si recorderis, etiam Paulus cauenda praescripsit designans tres esse species peccatorum, a quibus liber exspectato iustitiae coronam. neque enim inquit in uerbo adulationis fuimus neque in occasione auaritiae, deus testis est, neque gloriam 1344 A quaerentes ab hominibus, et ideo diabolum uicit, coronam petiuit. uides ergo ipsum diabolum non esse in studio 22 II Tim. 4, 8, I Thess. 2, 5 sq. 1 totius X 2 blanditiae (e erlU.) P cauenda est PL 4 inlecebrosa (sa s. u.) P 5 et indebita LX 6 seruias Εγ T seruies G 11 consummata (-tam αΟ V) omni (omnem B) temptatione aBXy\' 13 cauenda sllnt X 17 conme I morationem (me eras.) P commemorationum 1t V (me del. m2 V) commorationum FO cristianę (i alt. ex e m2) P 19 proposito (o pr. in raa.) P praeposito X 20 sca paulus P 21 prescribsit (p 8. u. m3) P praescribsit (s alt. 8. u.) V praescribit C 22 expectatio L expectato (o etas.) π V expectat Bx 23 inquit om. X occansione (n pr. eras.) P 25 ut ab a et (ut eras.) P uincit X pertinacem. cedere uerae solere uirtuti. et si inuidere non desinat, tamen instare formidat, quia frequentius refugit 4,13 triumphari. audito itaque dei nomine recessit inquit usque ad tempus; postea enim non temtaturus, sed aperte pugnaturus aduenit.