<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa051.opp-lat1"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p> Dixit autem illi diabolus: si filius es dei, dic lapidi <note type="margin"><bibl n="urn:cts:greekLit:tlg0031.tlg003:4.3">4,3</bibl></note> <lb/>
            huic ut fiat panis. tria praecipue docemur tela diaboli, <lb/>
            quibus ad conuulnerandam mentem hominis consueuit armari, <lb/>
            gulae unum, aliud iactantiae, ambitionis tertium. inde autem <lb/>
            coepit, unde iam uicit. et ideo inde incipio in Christo uincere, <note type="margin"> B </note> <lb n="5"/>
            unde in Adam uictus sum, si tamen mihi Christus, imago <lb/>
            patris, uirtutis exemplum sit. discamus igitur cauere gulam, <lb/>
            cauere luxuriam, quia telum est diaboli. laqueus tenditur. cum <lb/>
            mensa regalis conuiuii praeparatur, quae constantiam saepe <lb/>
            mentis inclinat. non solum enim cum audimus uerba diaboli, <lb n="10"/>
            sed etiam cum uidemus eius copias, laqueum uitare debemus. <lb/>
            didicisti igitur diaboli telum: sume scutum fidei. loricam <note type="margin"> c </note>  <lb/>
            abstinentiae.</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>sed quid sibi uult talis sermonis exorsus: ei <lb/>
            filius dei es, nisi quia cognouerat dei filium esse uenturum? <lb/>
            sed uenisse per hanc infirmitatem corporis non putabat. aliud <lb n="15"/>
            explorantis, aliud temtantis est et deo se profitetur credere  <lb/>
            et homini conatur inludere.</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p>sed uide arma Christi, quibus <lb/>
            tibi, non sibi uicit. nam qui maiestate sua lapides in panem <lb/>
            posse conuerti naturae alterius transfusione monstrauit docet <note type="margin"> D </note> <lb/>
            nihil tibi pro diaboli arbitrio nec declarandae uirtutis contemplatione <lb n="20"/>
            faciendum. simul in ipsa temtatione artificem diaboli <lb/>
            disce uersutiam. sic temtat ut exploret, sic explorat ut temtet. <lb/>
            contra dominus sic fallit, ut uincat, sic adhuc uincit, ut fallat. <lb/>
            nam si conuertisset naturam, prodiderat creatorem. medie <lb/>
            ergo respondit dicens: scriptum est quia non in pane <lb n="25"/>
            4,4

<note type="footnote"> \' 6 II Cor. 4, 4, Col. 1, 15 12 Ephes. 6, 14 et 16 </note>

<note type="footnote"> 1 ea dei Aa dei es <hi rend="italic">cet</hi>. 2 panis fiat <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Χχ</foreign></hi>. trea (i 8. e <hi rend="italic">m2) P</hi> <lb/>
            4 aliam <hi rend="italic">A, fort</hi>. alium <hi rend="italic">scribendum</hi> 7 gylam <hi rend="italic">A</hi> 8 cauere (re s. u. <hi rend="italic">ml)</hi> <lb/>
            luxoriam (v 8. 0 m3) <hi rend="italic">P</hi> est <hi rend="italic">om. X</hi> 10 mentes (i 8. e <hi rend="italic">alt.) 4</hi> <lb/>
            audiuimus <hi rend="italic">GX</hi> (ui <hi rend="italic">expo m2 G V)</hi> 13 si 8. u. <hi rend="italic">P</hi> 16 ideo <hi rend="italic">(in mg</hi>. <lb/>
            m3 al. deo) A profitetur ae E 20 contentione (8. m2 contemplatione) <lb/>
            A 21 artificis A <hi rend="italic">et</hi> (is in rase <hi rend="italic">m2) T</hi> 22 uersutiam (e <hi rend="italic">ex</hi> i <lb/>
            m3) P explorat) explor∗t (F <hi rend="italic">eras.,</hi> a s. <hi rend="italic">ras.)</hi> P cxploret <foreign xml:lang="grc">π</foreign> <hi rend="italic">et</hi> (a 8. e <lb/>
            <hi rend="italic">alt. m2) V</hi> 23 et contra Gr eccontra <hi rend="italic">ET</hi> at (t <hi rend="italic">m2 ex</hi> d <hi rend="italic">F,</hi> ad <foreign xml:lang="grc">π</foreign>) <lb/>
            contra X adhoc (u s. o) A 24 prodiderat (8. m3 ł prodidisset) </note> 
<pb n="149"/>
             <lb/>
            solo uiuit homo, sed in omni uerbo dei.</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>uides quo <note type="margin"> E </note> genere <lb/>
            utatur armorum, quo hominem ab spiritalis nequitiae <lb/>
            incursione defendat aduersus incitamenta gulae saeptum atque <lb/>
            munitum. non enim quasi deus utitur potestate - quid enim <lb/>
            mihi proderat? - sed quasi homo conmune sibi arcessit <lb n="5"/>
            auxilium, ut diuinae pabulo lectionis intentus famem corporis <lb/>
            neclegat, alimentum uerbi caelestis adquirat. huic intentus <lb/>
            Moyses panem non desiderauit, huic intentus Helias famem <note type="margin"> F </note> <lb/>
            prolixioris non sensit ieiunii. non enim potest qui uerbum <lb/>
            sequitur panem desiderare terrenum, cum panis substantiam <lb n="10"/>
            caelestis accipiat - humanis enim diuina praestare non dubium <lb/>
            est et corporalibus spiritalia - et ideo qui uitam ueram desiderat <lb/>
            illum panem expectat, qui per insensibilem substantiam <lb/>
            humana corda confirmat. simul cum dicit: non in pane <lb/>
            solo uiuit homo ostendit hominem esse temtatum, hoc est <lb n="15"/>
            susceptionem nostram, non suam diuinitatem. 
</p></div><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Sequitur iactantiae telum, quo procliue delinquitur, quia <note type="margin"> 1340 A </note> <lb/>
            dum homines gloriam uirtutis suae iactare desiderant, de <note type="margin"><bibl n="urn:cts:greekLit:tlg0031.tlg003:4.9">4,9</bibl></note> <lb/>
            loco meritorum suorum et statione decedunt. et duxit inquit <lb/>
            illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnam  <lb n="20"/>
            templi.</p></div></div></div></body></text></TEI>