Dixit autem illi diabolus: si filius es dei, dic lapidi 4,3 huic ut fiat panis. tria praecipue docemur tela diaboli, quibus ad conuulnerandam mentem hominis consueuit armari, gulae unum, aliud iactantiae, ambitionis tertium. inde autem coepit, unde iam uicit. et ideo inde incipio in Christo uincere, B unde in Adam uictus sum, si tamen mihi Christus, imago patris, uirtutis exemplum sit. discamus igitur cauere gulam, cauere luxuriam, quia telum est diaboli. laqueus tenditur. cum mensa regalis conuiuii praeparatur, quae constantiam saepe mentis inclinat. non solum enim cum audimus uerba diaboli, sed etiam cum uidemus eius copias, laqueum uitare debemus. didicisti igitur diaboli telum: sume scutum fidei. loricam c abstinentiae. sed quid sibi uult talis sermonis exorsus: ei filius dei es, nisi quia cognouerat dei filium esse uenturum? sed uenisse per hanc infirmitatem corporis non putabat. aliud explorantis, aliud temtantis est et deo se profitetur credere et homini conatur inludere. sed uide arma Christi, quibus tibi, non sibi uicit. nam qui maiestate sua lapides in panem posse conuerti naturae alterius transfusione monstrauit docet D nihil tibi pro diaboli arbitrio nec declarandae uirtutis contemplatione faciendum. simul in ipsa temtatione artificem diaboli disce uersutiam. sic temtat ut exploret, sic explorat ut temtet. contra dominus sic fallit, ut uincat, sic adhuc uincit, ut fallat. nam si conuertisset naturam, prodiderat creatorem. medie ergo respondit dicens: scriptum est quia non in pane 4,4 \' 6 II Cor. 4, 4, Col. 1, 15 12 Ephes. 6, 14 et 16 1 ea dei Aa dei es cet . 2 panis fiat Χχ . trea (i 8. e m2) P 4 aliam A, fort . alium scribendum 7 gylam A 8 cauere (re s. u. ml) luxoriam (v 8. 0 m3) P est om. X 10 mentes (i 8. e alt.) 4 audiuimus GX (ui expo m2 G V) 13 si 8. u. P 16 ideo (in mg . m3 al. deo) A profitetur ae E 20 contentione (8. m2 contemplatione) A 21 artificis A et (is in rase m2) T 22 uersutiam (e ex i m3) P explorat) explor∗t (F eras., a s. ras.) P cxploret π et (a 8. e alt. m2) V 23 et contra Gr eccontra ET at (t m2 ex d F, ad π ) contra X adhoc (u s. o) A 24 prodiderat (8. m3 ł prodidisset) solo uiuit homo, sed in omni uerbo dei. uides quo E genere utatur armorum, quo hominem ab spiritalis nequitiae incursione defendat aduersus incitamenta gulae saeptum atque munitum. non enim quasi deus utitur potestate - quid enim mihi proderat? - sed quasi homo conmune sibi arcessit auxilium, ut diuinae pabulo lectionis intentus famem corporis neclegat, alimentum uerbi caelestis adquirat. huic intentus Moyses panem non desiderauit, huic intentus Helias famem F prolixioris non sensit ieiunii. non enim potest qui uerbum sequitur panem desiderare terrenum, cum panis substantiam caelestis accipiat - humanis enim diuina praestare non dubium est et corporalibus spiritalia - et ideo qui uitam ueram desiderat illum panem expectat, qui per insensibilem substantiam humana corda confirmat. simul cum dicit: non in pane solo uiuit homo ostendit hominem esse temtatum, hoc est susceptionem nostram, non suam diuinitatem. Sequitur iactantiae telum, quo procliue delinquitur, quia 1340 A dum homines gloriam uirtutis suae iactare desiderant, de 4,9 loco meritorum suorum et statione decedunt. et duxit inquit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi.