<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa051.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            didicimus seriem ueritatis, didicimus consilium: discamus <lb/>
            et mysterium. bene desponsata, sed uirgo, quia est ecclesiae <lb/>
            typus, quae est inmaculata, sed nupta. concepit nos uirgo de <lb n="5"/>
            spiritu, parit nos uirgo sine gemitu. et ideo fortasse sancta <lb/>
            Maria alii nupta, ab alio repleta, quia et singulae ecclesiae <note type="margin"> D </note> <lb/>
            spiritu quidem replentur et gratia, iunguntur tamen ad temporalis <lb/>
            speciem sacerdotis. 
</p><p><note type="margin"><bibl n="urn:cts:greekLit:tlg0031.tlg003:1.28">1,28</bibl> sq. </note> Et ingressus ad eam angelus dixit: haue, gratia <lb n="10"/>
            plena, dominus tecum, benedicta tu inter mulieres. <lb/>
            ipsa autem, ut uidit eum, mota est in introitu  <lb/>
            eius.</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>disce uirginem moribus, disce uirginem uerecundia, <lb/>
            disce uirginem oraculo, disce mysterio. trepidare uirginum <lb/>
            est et ad omnes uiri ingressus pauere, omnes uiri adfatus <note type="margin"> E </note> <lb n="15"/>
            uereri. discant mulieres propositum pudoris imitari. sola in <lb/>
            penetralibus, quam nemo uirorum uideret, solus angelus repperiret: <lb/>
            sola sine comite, sola sine teste, ne quo degeneri deprauaretur <lb/>
            adfatu, ab angelo salutatur. disce, uirgo, uerborum <lb/>
            uitare lasciuiam; Maria etiam salutationem angeli uerebatur. <note type="margin"><bibl n="urn:cts:greekLit:tlg0031.tlg003:1.29">1,29</bibl></note> <lb n="20"/>
            erat tamen inquit cogitans qualis esset haec <note type="margin"> F </note> salu-  <lb/>
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>            tatio, et ideo cum uerecundia, quia pauebat, cum prudentia, <lb/>
            quia benedictionis nouam formulam mirabatur, quae nusquam <lb/>
            lecta est, nusquam ante conperta. soli Mariae haec salutatio <lb/>
            seruabatur; bene enim sola gratia plena dicitur, quae sola

<note type="footnote"> 4 Ephes. 5, 27 7 Apoc. 2, 17 24 Origenes hom. in Lucam VI <lb/>
            (XIll 1816 a M.) </note>

<note type="footnote"> 2 uterum mysterii, domini matrem <hi rend="italic">ed. Rom</hi>. 3 didicimus <hi rend="italic">pr</hi>. (di <lb/>
            <hi rend="italic">alt. s. u. m3) P</hi> dicimus <hi rend="italic">B</hi> didicimus <hi rend="italic">alt</hi>. (di <hi rend="italic">alt. in u. ult. m3) P</hi> <lb/>
            discamus (s <hi rend="italic">pr. postea add.) B</hi> 4 et <hi rend="italic">aC, om. cet</hi>. bene] uere y <lb/>
            disponsata <hi rend="italic">LX</hi> (desp. <hi rend="italic">corr. <foreign xml:lang="grc">π</foreign>)</hi> ecclesiae <hi rend="italic">scripsi</hi> ecclesia <hi rend="italic">libri</hi> 5 innupta <lb/>
            <hi rend="italic">LOK</hi> innubta <hi rend="italic">FV</hi> concepit (i s. e) P concipit <hi rend="italic">a</hi> 8 temporis <lb/>
            <hi rend="italic">CX</hi> 9 sacerdoti <hi rend="italic">X</hi> 12 introitum (m <hi rend="italic">del.) P</hi> 14 mysterio (m in <lb/>
            <hi rend="italic">ras.) P</hi> 18 quodegeneri (e <hi rend="italic">pr. s. u. m2) P</hi> quod generi <hi rend="italic">L</hi> quod degeneri <lb/>
            <hi rend="italic">X</hi> (d <hi rend="italic">pr. del. OXV)</hi> quod degenere <hi rend="italic">E</hi> 21 tamen] enim <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">ΕγΤ</foreign></hi> <lb/>
            25 plena gratia <hi rend="italic">X</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="46"/>
            gratiam quam nulla alia meruerat consecuta est, ut gratiae <note type="margin"> 1285 A </note> <lb/>
            repleretur auctore. erubescebat ergo Maria, erubescebat etiam <lb/>
            Elisabet, et ideo cognoscamus quid intersit inter mulieris et <lb/>
            uirginis uerecundiam. illa de causa erubescebat, haec per <lb/>
            uerecundiam; in muliere modus pudoris adhibetur, in uirgine<lb n="5"/>
            pudoris augetur gratia. 
</p><p rend="script"><note type="margin"><bibl n="urn:cts:greekLit:tlg0031.tlg003:1.30">1,30</bibl>-32 </note> Et ait ei angelus domini: ne timeas, Maria; inuenisti <lb/>
            enim gratiam aput deum. et ecce concipies <lb/>
            in utero et paries filium et uocabis nomen eius  <lb/>
            Iesum.</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>hic erit magnus. dictum est quidem etiam de<note type="margin"> B </note> <lb n="10"/>
            Iohanne ab angelo quia erit magnus, sed ille quasi homo <lb/>
            magnus hic quasi deus magnus; magnus enim dominus <lb/>
            et laudabilis nimis et magnitudinis eius non est <lb/>
            finis. et uere et ille magnus, quia maior inter natos <lb/>
            mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est. <lb n="15"/>
            habet tamen maiorem, quia qui minor est in regno dei <lb/>
            maior est illo. magnus autem Iohannes. sed coram domino <lb/>
            et magnus Iohannes uinum et siceram non bibit, hic cum <note type="margin"> C </note> <lb/>
            publicanis et peccatoribus manducat et bibit. ille abstinentia <lb/>
            meritum colligat, cui potentia nulla naturae, Christus autem,<lb n="20"/>
            cui naturaliter suppetebat delicta donare, cur eos declinaret,  <lb/>
            quos abstinentibus poterat praestare meliores?</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>simul mystice <lb/>
            non dedignatur eorum conuiuium, quibus daturus est sacramentum. <lb/>
            hic ergo manducat, ille ieiunat, utriusque populi <lb/>
            typus: in illo ieiunat, in hoc pascitur. sed ieiunauit et <note type="margin"> D </note>

<note type="footnote"> 10 Luc. 1, 15, Origenes homo in Lucam VI (XIII 1816 a-c <hi rend="italic">M.)</hi> <lb/>
            12 Ps. 144, 3 14—16 Luc. 7, 28 18 Luc. 1, 15 19 Marc. 2, 16, <lb/>
            Luc. 5, 30 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 nulli <hi rend="italic">P</hi> (a 8. i <hi rend="italic">m2) L</hi> 3 quid intersit inter <hi rend="italic">in ras. L inter</hi> <lb/>
            (ter <hi rend="italic">8. u. m2) P</hi> 5 in uirgine p. a. gratia <hi rend="italic">om. L</hi> 6 gratia pudoris <lb/>
            augetur <hi rend="italic">PB</hi> 7 ei <hi rend="italic">aCX, om. cet</hi>. dni <hi rend="italic">in ras. P (fort. ex</hi> dl), dni <lb/>
            ad eam EJrT 10 erit] enim erit <hi rend="italic">EJrT</hi> 12 hic q. d. magnus <hi rend="italic">om. P</hi> <lb/>
            14 uere et] uere est <hi rend="italic">G</hi> uere est et <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">ΕγΤ</foreign></hi> 18 iohannis (e a. i <hi rend="italic">alt. m2)<lb/>
             P</hi> bibęt (i 8. e) P 19 abstinentia (a <hi rend="italic">alt. in ras.) G</hi> abstinentig Y <lb/>
            20 colligat (i s. a) <hi rend="italic">m1 P, m2 B</hi> collegit 7 nulla potentia r 25 typus] <lb/>
            sps <hi rend="italic">PaBC</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="47"/>
            Christus, ne praeceptum declinares, manducauit cum peccatoribus, <lb/>
            ut gratiam cerneres, agnosceres potestatem. magnus ergo et <lb/>
            Iohannes, sed huius magnitudo habet principium, habet finem, <lb/>
            dominus autem Iesus idem est finis atque principium, <lb/>
            idem primus et nouissimus. nihil ante primum, nihil  <lb n="5"/>
            ultra nouissimum.</p></div></div></div></body></text></TEI>