<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa051.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="67" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Factum est uerbum dei super Iohannem Zacchariae <note type="margin"><bibl n="urn:cts:greekLit:tlg0031.tlg003:3.2">3,2</bibl></note> <lb/>
            filium in deserto. congregaturus ecclesiam dei filius ante <lb/>
            operatur in seruulo. et ideo bene posuit sanctus Lucas factum <lb/>
            esse dei uerbum super Iohannem Zacchariae filium in deserto, <lb/>
            ut ecclesia non ab homine coeperit. sed a uerbo. ipsa est <note type="margin"> c </note> <lb n="10"/>
            enim desertum, quia plures fili desertae magis quam <lb/>
            eius quae habet uirum. denique ipsi dicitur: laetare <lb/>
            sterilis et: exsulta desertum, quia nullis adhuc conuenae <lb/>
            plebis operibus colebatur neque ullum adhuc arbores illae, <lb/>
            quae fructum ferre poterant, meritorum suorum uerticem praeferebant. <lb n="15"/>
            nondum uenerat qui diceret: ego autem sicut <lb/>
            oliua fructifera in domo domini, nondum uitis illa caelestis <lb/>
            fructus palmitibus suis uerborum quodam suorum <note type="margin"> D </note> traduce <lb/>
            ministrabat. factum est ergo uerbum, ut quae erat ante <lb/>
            deserta fructum nobis terra generaret, factum uerbum est, uox <lb n="20"/>
            secuta est; uerbum enim prius intus operatur, sequitur uocis <lb/>
            officium. unde et Dauid dicit: credidi propter quod locutus  <lb/>
            sum.</p></div><div n="68" subtype="section" type="textpart"><p>prius credidit. ut loqui posset. factum est autem <note type="margin"><bibl n="urn:cts:greekLit:tlg0031.tlg003:3.3">3,3</bibl></note> <lb/>
            uerbum, ut sanctus Baptista Iohannes paenitentiam praedicaret.

<note type="footnote"> 5 Rom. 8, 17 11 Esai. 54, 1 12 Esai. 54, 1 13 Esai. 52, 9 <lb/>
            16 Pa. 51, 10 17 Ioh. 15, 1 22 Ps. 115, 1 (10) </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 loquar X 3 saltem P (e <hi rend="italic">ex</hi> i <hi rend="italic">m3) et</hi> (i <hi rend="italic">s</hi>. e) <hi rend="italic">G</hi> saltim (i <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            e) <hi rend="italic">T</hi> 4 patri <hi rend="italic">X</hi> (patris <hi rend="italic">m2</hi> <foreign xml:lang="grc">π</foreign>) 5 uidetur r xpin (s s. rp <lb/>
            m3) P 6 dI <hi rend="italic">PB et</hi> (I in <hi rend="italic">raa. m2)</hi> a dni <hi rend="italic">cet</hi>. 7 ante <hi rend="italic">om. X</hi> 8 po- <lb/>
            6uit bene a 9 esse] est <hi rend="italic">X</hi> dl uerbum <hi rend="italic">PaEGL</hi> uerbum dl <hi rend="italic">CO</hi> <lb/>
            uerbum dni <hi rend="italic">cel</hi>. 10 enim est y. 11 fili <hi rend="italic">0</hi> filii <hi rend="italic">cet</hi>. (i <hi rend="italic">alt. 8. u. PFV)</hi> <lb/>
            13 et <hi rend="italic">om. P</hi> nullus P conuenientis <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Εγ</foreign> T</hi> 15 non poterant <hi rend="italic">BCG</hi> <lb/>
            proferebant y 17 domo dl C illa. P 18 palmitibus (ti <hi rend="italic">8</hi>. u. <lb/>
            <hi rend="italic">m3) P</hi> 20 est uerbum <hi rend="italic">ayL;</hi> factum uerbum est <hi rend="italic">om. T</hi> 21 sequuta <lb/>
            <hi rend="italic">F<foreign xml:lang="grc">π</foreign>V</hi> 22 quod et a loquutus <hi rend="italic">F<foreign xml:lang="grc">π</foreign> V</hi> 23 possit <hi rend="italic">LX</hi> (posset <hi rend="italic">m2 F)</hi> <lb/>
            autem est <hi rend="italic">PB,</hi> est <hi rend="italic">om. a</hi> </note><lb/>
             
<pb n="78"/>
            et ideo plerique sancto Iohanni typum legis inponunt, eo quod <note type="margin"> E </note> <lb/>
            lex peccatum denuntiare potuit, donare non potuit; lex enim unumquemque, <lb/>
            qui uiam gentium sequebatur, reuocat ab errore, <lb/>
            restringit a crimine, paenitentiam suadet, ut gratiam consequatur. <lb/>
            lex autem et prophetae usque ad Iohannem, Iohannes autem<lb n="5"/>
            praenuntius Christi. ita lex ecclesiae praenuntia et gratiae paenitentia <lb/>
            est. bene itaque sanctus Lucas conpendio usus est, ut <lb/>
            Iohannem declararet prophetam dicens factum esse super eum <lb/>
            dei uerbum. alia non adderet; nullus enim eget indicio sui <note type="margin"> F </note> <lb/>
            qui uerbo dei abundat. unum itaque dixit et omnia declarauit. 
</p></div><div n="69" subtype="section" type="textpart"><p><lb n="10"/>
            at uero sanctus Matthaeus et Marcus et uestitu et cinctu et <lb/>
            cibo prophetam declarare uoluerunt, eo quod uestitum de pilis <lb/>
            camellorum habuit et zonam pelliciam super lumbos suos, <note type="margin"> 1304 A </note> <lb/>
            lucustas autem et mel siluestre edebat. praenuntius enim <lb/>
            Christi non patiebatur inmundarum perire exuuias bestiarum<lb n="15"/>
            ipso quoque uestitus indicio designans Christum esse uenturum, <lb/>
            qui beluina inluuieque contexta pro nostrorum deformitate <lb/>
            meritorum gentilitatis inmundae peccata suscipiens in illo  <lb/>
            tropaeo crucis amictu quodam se nostrae carnis exueret.</p></div><div n="70" subtype="section" type="textpart"><p>quid <lb/>
            autem sibi uult cinctus zonae pelliciae nisi quod caro ista, <note type="margin"> B </note> <lb n="20"/>
            quae mentem prius grauare consueuerat, ea post aduentum <lb/>
            domini non inpedimento coepit esse, sed cingulo? eo quod iuxta <lb/>
            Dauid in salicibus organa nostra suspendimus et iuxta

<note type="footnote"> 2 Rom. 3, 20 5 Luc. 16, 16 6 cf. Gal. 3, 24 11 Matth. 3, <lb/>
            4, Marc. 1, 6 23 Ps. 136, 2 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 renocabat <hi rend="italic">X</hi> errore. (m <hi rend="italic">eras.) P</hi> 4 paenitentia (ã <hi rend="italic">m2 ex</hi> a) <hi rend="italic">P <lb/>
            gratia BEGT</hi> 5 lex enim <foreign xml:lang="grc">π</foreign> <hi rend="italic">6 lex] lex et P</hi> paenitentia] praenuntia- <lb/>
            <hi rend="italic">EfT</hi> 8 super <hi rend="italic">PL</hi> supra <hi rend="italic">cet</hi>. 9 di uerbum <hi rend="italic">PaCL</hi> dni uerbum <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> uerbum dni <hi rend="italic">0</hi> uerbum dl <hi rend="italic">eet</hi>. alia non (a non <hi rend="italic">in ras.) P</hi> et <lb/>
            (s. u.) alia <hi rend="italic">V</hi> 13 camellorum (1 <hi rend="italic">pr. eras.) P</hi> camillorum m camelorum <lb/>
            <hi rend="italic">eet</hi>. 14 lucustas <hi rend="italic">PmlB</hi> lucas <hi rend="italic">C</hi> locustas <hi rend="italic">Pm3 cet</hi>. siluestrem (m <lb/>
            <hi rend="italic">eras.) OV,</hi> (m <hi rend="italic">exp.) Fn</hi> 17 beluina inluuie <hi rend="italic">(om</hi>. que) <hi rend="italic">G</hi> beluina inluuie <lb/>
            et y beluina in∗luui∗e∗ (g, a, q\'<hi rend="italic">eras.) E</hi> beluina induuie. (duuie in <lb/>
            <hi rend="italic">ras.)</hi> quae (bcluinis induuiis quae <hi rend="italic">m2 et mox</hi> sunt <hi rend="italic">m2 in mg. post</hi> contexta) <lb/>
            <hi rend="italic">F,</hi> beluinas (as <hi rend="italic">m2 ex</hi> a) indunias (d <hi rend="italic">et</hi> as in <hi rend="italic">ras. m2)</hi> quae (8. <lb/>
            quasi <hi rend="italic">m2) et mox</hi> contextas (as in <hi rend="italic">ras. m2) V</hi> 20 uult <hi rend="italic">om. P</hi> 21 consuerat <lb/>
            <hi rend="italic">BY</hi> 22 cingulum a eo quod a scilicet <hi rend="italic">PL</hi> eo quod et cet. </note> <lb/>
             
<pb n="79"/>
            apostolum confidentiam non habemus in carne et confidentiam <lb/>
            habemus in corpore, non habemus in uoluptatibus, habemus <lb/>
            in passionibus, quoniam in spiritu feruens uigeat adfectus et <lb/>
            ad omne adcingamur obsequium caelestium praeceptorum deuotione  <lb/>
            mentis intenti atque adparatu corporis expediti.</p></div><div n="71" subtype="section" type="textpart"><p>cibus <note type="margin"> C </note> <lb n="5"/>
            quoque propheticus index officii nuntiusque mysterii est. quid <lb/>
            enim tam otiosum ad hominis officium quam lucustas quaerere <lb/>
            et quid tam plenum ad uatis mysterium? nam quo magis <lb/>
            ad fructum inutiles, ad usum inertes, ad tactum fugaces, <lb/>
            uagae saltu, ore stridulae sunt lucustae, eo conuenientius his <lb n="10"/>
            populi figura gentilis aptatur, qui nullo usu laboris, nullo <lb/>
            operis sui fructu, sine grauitate, sine uoce sonum querellae <note type="margin"> D </note> <lb/>
            ederet, uerbum uitae ignoraret. hic igitur populus cibus est <lb/>
            prophetarum; nam quo numerosior populus congregatur, eo <lb/>
            uberior prophetici oris usus augetur. ecclesiae quoque gratia <lb n="15"/>
            praefiguratur in melle siluestri, non intra aluearium legis <lb/>
            plebis Iudaicae fetu repperta, sed in campis et foliis siluae <lb/>
            gentilium errore diffusa, iuxta quod dictum est: inuenimus  <lb/>
            eam in campis siluae.</p></div></div></div></body></text></TEI>