apparatus officii est, contingat mihi secundum uerbum tuum conceptus est uoti. quam cito ergo etiam de F inpari condicione credidit Maria! quid enim tam inpar quam spiritus sanctus et corpus? quid tam inauditum quam uirgo praegnas contra legem, contra consuetudinem, contra pudorem, cuius carior cura est uirgini? Zaccharias autem non de inpari condicione, sed de senili aetate non credidit; nam 1288 A condicio congruebat. ex uiro et femina sollemnis est partus nec incredibile debet uideri, ubi natura concordat. cum enim aetas naturae sit, non natura aetatis, fit plerumque ut aetas inpediat naturam; non est tamen inrationabile ut minor cedat causa maiori et potior praerogatiua naturae usum inferioris excludat aetatis. huc accedit quod Abraham et Sarra filium in senectute susceperant et Ioseph filius senectutis est. quodsi quia risit Sarra reprehenditur, iustius condemnatur B qui nec oraculo credidit nec exemplo; Maria autem cum dicit: quomodo fiet istud, quoniam uirum non cognoui? non uidetur dubitasse de facto, sed de facti qualitate quaesisse. liquet enim quia faciendum esse crediderat, quae quomodo fieret interrogauit. unde et meruit audire: beata quae credidisti. et uere beata, quae sacerdote praestantior. cum sacerdos negasset, uirgo correxit errorem. nec mirum si dominus redemturus mundum operationem suam inchoauit a Maria, C ut per quam salus omnibus parabatur eadem prima fructum salutis hauriret ex pignere. et bene quaesiuit quomodo fieret; legerat enim quia uirgo generaret, non legerat quemadmodum 13 Gen. 21, 2 14 Gen. 37, 3 15 Gen. 18, 13 20 Luc. 1, 45 1 apparatus (p pr. s. u. m3) P 3 condicione] conceptione Py 5 praegnai (g s. u. m3, ns s. x m3) P praegnans cet . 8 solemnis PFG 12 praerogatio (deinde 2 uel 3 litt. erasae) P 13 huic G (i 8. u. m2) T (i in ras.) Er accedit (e ex i) m3 P, m1 π accidit L sarra (r pr. eras.) OV, (r pr. exp. m2) CF sara BEfT 15 sarra (r pr. eras.) 0 (r pr. exp. m2) C sara BEFrT 19 licet (quet s. cet m3) P 23 incoauit Bn a 8. u. P maria (s. m2 matre) 0 matre X 25 pignere PmlL pignore 0 (e a . o m2) P m3 cet . 26 generaret (s. 4 conciperet m2) 0 conciperet ΕγΤ 〈sed〉 non ed. 1iom . 4* uirgo generaret; legerat, ut dixi: ecce uirgo in utero accipiet, quomodo autem acciperet in euangelio primum angelus est locutus. 1,39 sq. Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in ciuitatem Iudae et D intrauit in domum Zacchariae et salutauit Elisabet. morale est omnibus, ut qui fidem exigunt fidem adstruant. et ideo angelus cum abscondita nuntiaret, ut fides adstrueretur exemplo, senioris feminae sterilisque conceptum uirgini Mariae nuntiauit, ut possibile deo omne quod ei placuerit adsereret. ubi audiuit hoc Maria, non quasi incredula de oraculo nec quasi incerta de nuntio nec quasi dubitans de exemplo, sed quasi laeta pro uoto, religiosa pro officio, E festina pro gaudio in montana perrexit. quo enim iam deo plena nisi ad superiora cum festinatione contenderet? nescit tarda molimina sancti spiritus gratia. discite et uos, sanctae mulieres, sedulitatem quam praegnatibus debeatis exhibere cognatis. Mariam, quae ante sola in intimis penetralibus uersabatur, non a publico uirginitatis pudor, non ab studio asperitas montium, non ab officio prolixitas itineris retardauit . F in montana uirgo cum festinatione, uirgo officii memor, iniuriae inmemor, adfectu uigente, non sexu relicta perrexit domo. discite, uirgines, non circumcursare per alienas aedes, non demorari in plateis, non aliquos in publico miscere sermones. Maria in domo sera, festina in publico mansit aput cognatam suam tribus mensibus; etenim quae propter officium 1289 A 1 Esai. 7, 14 23 I Tim. 5. 13 24 I Cor. 14, 35 1 uirgo om. P 5 iodae ΕγΤ iudeae aG iudeae cet . 9 exemplo (v 8 . 0 m3) P exemplum C sterelisque (i s. e alt. m3) P 16 sps sci X 17 praegnatibus mlPOV praegratibus F (in mg . praegnantibus), π (m2 praegrauidis) praegnantibus m3 P, m2 0 V cet . exhibere (h s. u. m3) P 23 uirginis (-es m3) P sedes a domos X (F in mg . aedes) 25 aera B seria P (i exp. et 8. m3 id est tarda) a (i exp.), γ LV (i eras.) cet . festinat LX (t eras. FV) 26 suam etiam P et (om . aput cognatam suam) 7 etenim om . X uenerat inhaerebat officio. mansit tribus mensibus, non quod domus eam delectaret aliena, sed quia frequentius uideri in publico displicebat.