<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa051.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>neque te generationis humanae consuetudo <lb/>
            in uitium trahat, ut putes non primum esse, quia filius est. <note type="margin"> E </note> <lb/>
            sequere scripturas, ut errare non possis. primus filius dicitur. <lb/>
            lectum est etiam quia et solus pater, qui solus habet <lb/>
            inmortalitatem et lucem habitat inaccessibilem, <lb n="10"/>
            sicut legisti: et inmortali soli deo, sed neque primus <lb/>
            ante patrem neque solus sine filio. si alterum negas, alterum <lb/>
            adstruis: utrumque sequere et utrumque confirmas. non dixit: <lb/>
            \'ego prior et ego posterior\', sed: ego primus et ego nouissimus. <lb/>
            primus est filius et ideo coaeternus; habet enim <note type="margin"> F </note> <lb n="15"/>
            patrem, cum quo sit aeternus. audeo dicere: \'primus est filius <lb/>
            sed solus non est\\ et bene dico et religiose dico. quid erigitis <lb/>
            ad inpietatem, haeretici, aures? laqueos quos tenditis incidistis. <lb/>
            primus est filius et solus non est: primus, quia cum <lb/>
            patre semper, solus non est, quia sine patre numquam est. <lb n="20"/>
            non ego hoc dico, sed ipse dixit: et non sum solus, <lb/>
            quia pater mecum est. solus pater, quia unus deus, solus <lb/>
            pater, quia sola diuinitas patris et filii et spiritus sancti, et <note type="margin"> 1286 A </note> <lb/>
            quod unum est solum est. solus pater, solus unigenitus, solus <lb/>
            et spiritus sanctus; neque enim qui filius et pater aut qui <lb n="25"/>
            pater et filius aut qui spiritus sanctus et filius. alius pater, <lb/>
            alius filius, alius spiritus sanctus; legimus enim: rogabo <lb/>
            patrem, et alium paraclitum dabit uobis. solus

<note type="footnote"> 4 Apoc. 1, 17 (2, 8); 22, 13 9 I Tim. 6, 16 11 I Tim. 1, 17 <lb/>
            14 Apoc. 1, 17; 22, 13 21 Ioh. 16, 32 27 Ioh. 14, 16 </note>

<note type="footnote"> 2 cerneres (s <hi rend="italic">ex</hi> t) <hi rend="italic">P</hi> 11 solo <hi rend="italic">X</hi> (soli <hi rend="italic">m2 FO)</hi> 13 adstrues <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">π</foreign>V</hi> <lb/>
            destrues i 19 non est solus <hi rend="italic">X</hi> 22 unus est <hi rend="italic">LX</hi> 24 solęm (v s. e <lb/>
            <hi rend="italic">m2) P</hi> est] est et <hi rend="italic">X</hi> 25 et <hi rend="italic">pr. om. X</hi> 26 et <hi rend="italic">pr. */,<lb/>
             s</hi>. u. <hi rend="italic">m3 P,</hi> est s. u. <hi rend="italic">m2</hi> *, <hi rend="italic">om. cet</hi>. 26 alius pater / <hi rend="italic">et (s. u. m2) V,<lb/>
             om. cet</hi>. 27 et spiritus <hi rend="italic">P-rL</hi> 28 dabit] mittet X </note> <lb/>
             
<pb n="48"/>
            pater, quia unus deus, ex quo omnia, solus filius, quia unus <lb/>
            dominus, per quem omnia. solum diuinitas facit, generatio <lb/>
            et patrem testificatur et filium, ut nusquam filius sine patre <note type="margin"> B </note> <lb/>
            aut pater uideatur esse sine filio. ergo nec solus, quia non <lb/>
            solus inmortalis, nec solus lucem habitat inaccessibilem, quia<lb n="5"/>
            deum nemo uidit umquam nisi unigenitus filius, <lb/>
            qui est in sinu patris, qui sedet ad dexteram patris. et <lb/>
            huic quidam audent dicere inaccessibilem lucem esse, quam <lb/>
            habitat pater. numquid lux melior patre? quae autem lux <lb/>
            inaccessibilis ei cui non est inaccessibilis pater, et ipse lux<note type="margin"> C </note> <lb n="10"/>
            uera et genitor lucis aeternae, de qua dictum est: erat lux <lb/>
            uera, quae inluminat omnem hominem uenientem <lb/>
            in hunc mundum? uide ne illa sit lux inaccessibilis, quam <lb/>
            habitat pater, habitat et filius, quia pater in filio et filius in  <lb/>
            patre.</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>bene ergo magnus; late enim funditur dei uirtus, late<lb n="15"/>
            caelestis substantiae magnitudo porrigitur. nihil praescriptum, <lb/>
            nihil circumscriptum, nihil emensum, nihil dimensum trinitas <lb/>
            habet. non loco clauditur, non opinione conprehenditur, non <lb/>
            aestimatione concluditur, non aetate uariatur. dedit quidem <note type="margin"> D </note> <lb/>
            dominus Iesus hominibus magnitudinem; in omnem enim <lb n="20"/>
            terram exiuit sonus eorum et in fines orbis terrae <lb/>
            uerba eorum, non in fines tamen mundi, non in fines caeli, <lb/>
            non ultra caelos. at uero in domino Iesu omnia condita <lb/>
            sunt in caelis et in terra, uisibilia et inuisibilia, <lb/>
            et ipse est ante omnis et omnia in ipso constant.<lb n="25"/>
            caelum aspice, Iesus illic est; terram intuere, Iesus <lb/>
            adest; ascende uerbo in caelum, descende uerbo in infernum, <lb/>
            Iesus adest. etenim si ascenderis in caelum, Iesus illic est; <note type="margin"> E </note>

<note type="footnote"> 1 I Cor. 8, 6 6 Ioh. 1, 18 11 Sap. 7, 26, Ioh. 1, 9 <lb/>
            14 Ioli. 14, 11 20 Ps. 18, 5 23 Coloss. 1, 16 sq. 27 Ps. 138, 8 </note>

<note type="footnote"> 1 pater <foreign xml:lang="grc">γ</foreign>L d§ <hi rend="italic">cet</hi>. 3 testificabatur (ba <hi rend="italic">exp. m3) P</hi> unus quam <lb/>
            (u <hi rend="italic">pr. eras.) P</hi> 4 esse nideatur <hi rend="italic">X</hi> 6 nisi <hi rend="italic">in u. extr. 8</hi>. u. <hi rend="italic">tn3 P <lb/>
            8 hinc BL hic uG. 9 melior... uon est in ras. P</hi> 10 ei] et <lb/>
            (0. m3 ei) P 15 ergo] enim P 17 nihil <hi rend="italic">pr. in ras. P</hi> 20 enim <lb/>
            <hi rend="italic">om. C</hi> 21 exiit <hi rend="italic">aX</hi> 22 caeli] scii 7 28 adenim <hi rend="italic">X</hi> (ad 8. <hi rend="italic">u</hi>. m2 K, <lb/>
            atenim <hi rend="italic">corr. F,</hi> etenim <hi rend="italic">corr. V)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="49"/>
            si descenderis in infernum. adest. hodie cum loquor, mecum <lb/>
            est, intra hoc punctum, intra hoc momentum et, si in Armenia <lb/>
            nunc loquitur Christianus, Iesus adest; nemo enim dicit <lb/>
            dominum legum nisi in spiritu sancto. abyssos opinione <lb/>
            si penetres, illic quoque Iesum uidebis operari; scriptum <lb n="5"/>
            est enim: ne dixeris in corde tuo: quis ascendit <lb/>
            in caelum? id est Christum deducere, aut: quis <lb/>
            descendit in abyssum? hoc est Christum ex mortuis <lb/>
            reducere. ubi ergo non est qui caelestia, inferna et <note type="margin"> F </note> <lb/>
            terrena conpleuit? bene ergo magnus cuius uirtus mundum <note type="margin"><bibl n="urn:cts:greekLit:tlg0031.tlg003:1.33">1,33</bibl></note> <lb n="10"/>
            repleuit, qui ubique est et erit semper, quia regni eius <lb/>
            non erit finis. 
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Dixit autem Maria ad angelum: quomodo fiet <note type="margin"><bibl n="urn:cts:greekLit:tlg0031.tlg003:1.34">1,34</bibl><lb/></note>istud, quoniam uirum non cognoui? uidetur hic non <lb/>
            credidisse Maria, nisi diligenter aduertas; neque enim fas est <lb n="15"/>
            ut electa ad generandum unigenitum dei filium fuisse uideatur <lb/>
            incredula. quo autem modo fieri posset — licet salua <note type="margin">1287 A </note> <lb/>
            praerogatiua sit matris, cui profecto fuit amplius deferendum, <lb/>
            sed ut praerogatiua maior, maior etiam fides ei debuit reseruari <lb/>
            - quo ergo fieri modo posset, ut Zaccharias, qui non <lb n="20"/>
            crediderat, silentii condemnaretur, Maria autem, si non credidisset, <lb/>
            spiritus sancti infusione exaltaretur? sed neque non <lb/>
            credere Maria neque tam temere debuit usurpare, non credere <lb/>
            angelo, usurpare diuina. neque enim facile erat scire <note type="margin"> B </note> mysterium <lb/>
            absconditum a saeculis in deo, quod nec superiores <lb n="25"/>
            potestates scire potuerunt. et tamen non fidem rennuit, <lb/>
            non officium refutauit. sed adcommodauit adfectum,

<note type="footnote"> 3 I Cor. 12, 3 6 Rom. 10, 6 sq. 24 Ephes. 3, 9, Coloss. 1, 26 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 loquatur X 4 abyssos <hi rend="italic">CGf</hi> abyssQ <hi rend="italic">0</hi> abyssus <hi rend="italic">cet</hi>. (-os <hi rend="italic">corr. <lb/>
            PBEF)</hi> 6 ascendet <hi rend="italic">E</hi> 8 ex] a <foreign xml:lang="grc">χ</foreign> 9 deducere <hi rend="italic">PaC</hi> c<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>a<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>e<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>caelestia <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            14 cognosco Cf 17 possit Y potest <hi rend="italic">X</hi> (possit <hi rend="italic">m2 Y,</hi> posset <hi rend="italic">in mg</hi>. F) <lb/>
            20 modo fieri <hi rend="italic">Cllsinensis, Maurini</hi> 21 silentii (o <hi rend="italic">s</hi>. i <hi rend="italic">wt. m2) FO</hi> <lb/>
            silentio BX 24 enim neque <hi rend="italic">(siglis</hi> // <hi rend="italic">supra positis) P</hi> nec enim <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            26 rednait P renuunt <hi rend="italic">L</hi> 27 spo.spondit <hi rend="italic">B</hi> ////spondit (8 <hi rend="italic">in ras. m2)<lb/>
             Y</hi> spondit <hi rend="italic">a</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXII. Ambr. para 4. </note>

<note type="footnote"> 4 </note> <lb/>
             
<pb n="50"/>
            spopondit obsequium. etenim cum dicit: quomodo fiet istud? <lb/>
            non de effectu dubitauit, sed qualitatem ipsius quaesiuit  <lb/>
            effectus.</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>quanto temperatior ista responsio quam uerba sunt <lb/>
            sacerdotis! haec ait: quomodo fiet istud? ille respondit: <lb/>
            unde hoc sciam? haec iam de negotio tractat, ille adhuc <note type="margin"> C </note> <lb n="5"/>
            de nuntio dubitat. negat ille se credere, qui negat scire, et <lb/>
            quasi fidei adhuc alium quaerit auctorem, ista se facere profitetur <lb/>
            nec dubitat esse faciendum quod quomodo fieri possit <lb/>
            inquirit; sic enim habes: quomodo fiet istud, quoniam <lb/>
            uirum non cognoui? incredibilis et inaudita generatio<lb n="10"/>
            ante audiri debuit, ut crederetur. uirginem parere diuini est <lb/>
            signum mysterii, non humani. denique accipe inquit tibi <lb/>
            signum; ecce uirgo in utero accipiet et pariet <lb/>
            filium. legerat hoc Maria, ideo credidit futurum; sed <note type="margin"> D </note> quomodo <lb/>
            fieret ante non legerat; non enim quemadmodum fieret<lb n="15"/>
            uel prophetae tanto fuerat reuelatum. tantum enim mandati <lb/>
            mysterium non hominis fuit sed angeli ore promendum. hodie <note type="margin"><bibl n="urn:cts:greekLit:tlg0031.tlg003:1.35">1,35</bibl></note> <lb/>
            primum auditur: spiritus sanctus superueniet in te, <lb/>
            et auditur et creditur. 
</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p> Denique ecce inquit ancilla domini; contingat<note type="margin"><bibl n="urn:cts:greekLit:tlg0031.tlg003:1.38">1,38</bibl></note> <lb n="20"/>
            mihi secundum uerbum tuum. uide humilitatem, uide <note type="margin">E <lb/>
            </note>deuotionem. ancillam se dicit domini, quae mater eligitur, <lb/>
            nec repentino exaltata promissu est. simul ancillam dicendo <lb/>
            nullam sibi praerogatiuam tantae gratiae uindicauit, quae <lb/>
            faceret quod iuberetur; mitem enim humilemque paritura <lb n="25"/>
            humilitatem debuit etiam ipsa praeferre. ecce ancilla domini; <lb/>
            contingat mihi secundum uerbum tuum. habes <lb/>
            obsequium, uides uotum; ecce enim ancilla domini

<note type="footnote"> 5 Luc. 1, 18 12 Esai. 7, 14 25 Matth. 11, 29 </note>

<note type="footnote"> 6 se scire <hi rend="italic">C</hi> 8 posset <hi rend="italic">B et</hi> (e <hi rend="italic">ex</hi> i) <hi rend="italic">F</hi> 10 et <hi rend="italic">a. U. m2 V, om. FOzt</hi> <lb/>
            11 audire ti a. e) <hi rend="italic">PFr. et</hi> (-ri <hi rend="italic">corr.) OV</hi> 12 signum tibi / 16-tanto <lb/>
            enim <hi rend="italic">B</hi> tantum <hi rend="italic">P;</hi> tanti namque <hi rend="italic">ed. Rom.,</hi> tanti enim <hi rend="italic">Maurini</hi> 17 ore <lb/>
            (o 8. <hi rend="italic">u.) P</hi> 23 promissu P (o s. u <hi rend="italic">m3) L</hi> promissio <hi rend="italic">X</hi> (i <hi rend="italic">alt. exp</hi>. <foreign xml:lang="grc">π</foreign>, <lb/>
            <hi rend="italic">eras. V,</hi> promissione <hi rend="italic">m2 FO)</hi> promisso <hi rend="italic">cet</hi>. 28 enim <hi rend="italic">om. P;</hi> </note> 
<pb n="51"/>
             <lb/>
</p></div></div></div></body></text></TEI>