<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa051.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="43" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            magna sanctis cura est uerecundiae, ut plerumque in ipsis <lb/>
            pudor uotis sit, sicut hoc loco aduertimus sanctam Elisabet, <lb/>
            quae utique filios habere cupiebat, occultantem se mensibus<lb n="5"/>
            quinque. quae causa occultationis nisi pudoris? est enim <note type="margin"> F </note> unicuique <lb/>
            officio praescripta aetas et quod tempore decet tempore <lb/>
            non decet aeuique mutatio facti uniuscuiusque mutat <lb/>
            saepe naturam. sunt etiam ipsi quaedam tempora praescripta ■ <lb/>
            coniugio, quando dare operam liberis sit decorum, dum anni<lb n="10"/>
            uigent, dum suscipiendorum liberorum spes est, dum generandi <lb/>
            usus est in exemplo, copulae quoque usus in studio <lb/>
            est. at uero ubi matura aeui senectus successerit et aetas <lb/>
            regendis liberis habilior quam creandis, pudor est legitimi <lb/>
            licet coitus indicia gestare et grauari alienae aetatis onere<lb n="15"/>
            et tumescere aluum non sui temporis fructu. senes enim ab <note type="margin"> 1281 A </note> <lb/>
            ipsa concluduntur aetate et iusto intemperantiae pudore reuocantur <lb/>
            facere opera nuptiarum. adulescentes ipsi plerumque <lb/>
            filiorum uota praetendunt et excusandum arbitrantur aetatis <lb/>
            calorem generationis adfectu. quanto magis senibus agere<lb n="20"/>
            turpe est quod adulescentibus pudor est confiteri! quin etiam <lb/>
            ipsi iuuenes, sobria timore diuino corda qui temperant, suscepta <lb/>
            plerumque subole renuntiant operibus iuuentutis.</p></div><div n="44" subtype="section" type="textpart"><p>et <note type="margin"> B </note> <lb/>
            quid mirum de hominibus, si pecudes quoque muto quodam <lb/>
            opere loquuntur generandi sibi studium, non desiderium esse

<note type="footnote"> 3 Origenes hom. in Lucam VI (XIII 1813 cd <hi rend="italic">M.)</hi> 9 cf. Exain. <lb/>
            V 30, Xen. Cjmm. I 4, 12 10 cf. Sall. Cat. 20, 10 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 quid mihi sic (sic <hi rend="italic">s</hi>. u.) fecit... quibus <hi rend="italic">in ras. P</hi> iu quibus CX <lb/>
            2 homines magna scis cura <hi rend="italic">in mg. ittf. P</hi> 3 cura scis <hi rend="italic">C</hi> 4 uoti Xy <lb/>
            <hi rend="italic">(m2 ex</hi> uoci 7; <hi rend="italic">corr</hi>. notis <hi rend="italic">T)</hi> 6 occultationis est Gf 8 aeuiquem <lb/>
            (m <hi rend="italic">eras.) P</hi> 11 generandis <hi rend="italic">aL</hi> 12 est usus <hi rend="italic">a</hi> in <hi rend="italic">om. X</hi> est <lb/>
            in studio 7 14 creandi <hi rend="italic">y</hi> 15 coetue <hi rend="italic">P ml et</hi> (i 8. e) <hi rend="italic">G</hi> coitus <hi rend="italic">P m3</hi> <lb/>
            grauare <hi rend="italic">X</hi> (-ri <hi rend="italic">corr. FOV)</hi> 16 fructum (m <hi rend="italic">exp.) P,</hi> (m <hi rend="italic">eras.) L</hi> <lb/>
            17 claduntur <hi rend="italic">X</hi> (excluduntur <hi rend="italic">m2 0)</hi> 19 et] ut <hi rend="italic">X</hi> arbitrandum <lb/>
            (-atur <hi rend="italic">corr. m3) P, (m2) L</hi> 22 sobria (0 <hi rend="italic">ex</hi> u) n, sobrii (0 <hi rend="italic">ex</hi> u, i <lb/>
            <hi rend="italic">alt. ex</hi> a) <hi rend="italic">V,</hi> sobrii a <hi rend="italic">Ox</hi> (sobria <hi rend="italic">corr. E)</hi> 25 locuntur <hi rend="italic">BCG</hi>. </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="39"/>
            coeundi? siquidem ubi semel grauem aluum sibi senserint et <lb/>
            genitali aruo semen receptum, iam nec concubitu indulgent <lb/>
            nec lasciuiam amantis, sed curam parentis adsumunt. at uero <lb/>
            homines nec conceptis nec deo parcunt: illos contaminant, <lb/>
            hunc exasperant. priusquam te inquit formarem in <lb n="5"/>
            utero, noui te et in uulua matris sanctificaui te. <lb/>
            ad cohibendam petulantiam tuam manus quasdam tui <note type="margin"> C </note> auctoris <lb/>
            in utero hominem formantis aduertis. ille operatur, et <lb/>
            tu sacri uteri secretum incestas libidine? uel pecudem imitare <lb/>
            uel deum uerere. et quid de pecudibus loquar? terra <lb n="10"/>
            ipsa a generandi opere saepe requiescit et, si inpatienti hominum <lb/>
            studio iactis frequenter seminibus occupetur, inpudentiam <lb/>
            multat agricolae, fecunditatem sterilitate conmutat. ita quidam <note type="margin"> 1282 A </note> <lb/>
            in ipsis elementis ac pecudibus ab usu non cessare generandi  <lb/>
            naturae pudor est.</p></div><div n="45" subtype="section" type="textpart"><p>merito ergo sancta Elisabet erubescebat <lb n="15"/>
            gratiam, etsi non recognosceret culpam. nam etsi concepit <lb/>
            de uiro — neque enim aliter de hominis ortu fas est credere — <lb/>
            tamen partus sui erubescebat aetatem. et rursus caruisse se <lb/>
            gaudebat obprobrio; pudor est enim feminis nuptiarum praemia <lb/>
            non habere, quibus haec sola est causa nubendi. hoc <note type="margin"> B </note> <lb n="20"/>
            igitur obprobrium consolatur sui pudore sublatum, eo pudore, <lb/>
            ut dixi, quod pudebat eam propter aetatem. unde intellegi <lb/>
            potest quia iam non conueniebant inter se concubitu coniugali; <lb/>
            neque enim ea quae senilem non erubesceret coitum

<note type="footnote"> 2 Uerg. Georg. III 136 5 Hier. 1, 5 19 Gen. 30, 23 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 aruo <hi rend="italic">PL</hi> aluo y <hi rend="italic">(8</hi>. m2 aruo) <hi rend="italic">cet</hi>. perceptum <hi rend="italic">X</hi> (per <hi rend="italic">ex</hi> prae <hi rend="italic">V)</hi> <lb/>
            3 at <hi rend="italic">(m2 in ras. ex</hi> ad) P 7 auctoris tui <hi rend="italic">C</hi> 9 pecudes <hi rend="italic">X</hi> (-em <lb/>
            <hi rend="italic">corr. V)</hi> imitarc (i <hi rend="italic">pr. ex</hi> e <hi rend="italic">m3) P</hi> emittare <hi rend="italic">L</hi> eminare <hi rend="italic">F et (s. m2</hi> <lb/>
            ł emulare) TC, (imitare <hi rend="italic">corr.) V</hi> 10 loquar <hi rend="italic">a</hi> loquor <hi rend="italic">cet</hi>. 13 multat <lb/>
            <hi rend="italic">BCfX et (s. m2</hi> mactat) <hi rend="italic">ET</hi> multa <hi rend="italic">PL</hi> multe <hi rend="italic">G</hi> mutat a 15 ergo <lb/>
            sca <hi rend="italic">P</hi> ergo sca etiam <hi rend="italic">B</hi> ergo etiam sca <hi rend="italic">cet</hi>. 17 fas est de hominis <lb/>
            ortu y 18 se <hi rend="italic">s. u. L, om. X</hi> 19 pudoris X 21 obprobrio <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            sui pudoris esse <hi rend="italic">ctC</hi> sublatum (o <hi rend="italic">s</hi>. u<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>m<foreign xml:lang="grc">̣</foreign> <hi rend="italic">m3) P,</hi> (u <hi rend="italic">alt. ex</hi> a) <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            eo] et <hi rend="italic">aX</hi> (eo <hi rend="italic">s</hi>. et <hi rend="italic">m2</hi> 0) 22 quo <hi rend="italic">PL</hi> pro aetate <hi rend="italic">a</hi> unde <lb/>
            et P 24 quae anil est (t. <hi rend="italic">e</hi>. anilem) <hi rend="italic">P</hi> (anilis esset <hi rend="italic">m3) post</hi> coitum <lb/>
            <hi rend="italic">a</hi>. m. <hi rend="italic">m3 add</hi>. cum P erubescet <hi rend="italic">X</hi> (i s. e <hi rend="italic">tert. F,</hi> ere 6 e. et <hi rend="italic">m2</hi> m) </note> <lb/>
             
<pb n="40"/>
            erubesceret partum; et tamen erubescit onus parentis, quamdiu nescit <lb/>
            mysterium religionis.</p></div><div n="46" subtype="section" type="textpart"><p>illa quae occultabat se, quia conceperat <lb/>
            filium, iactare se coepit, quia generabat prophetam, et <note type="margin"> c </note> <lb/>
            quae erubescebat ante benedicit et quae dubitabat ante firmatur <lb/>
            ecce enim inquit, ut uox salutationis tuae<lb n="5"/>
            facta est in auribus meis, exsultauit in gaudio <lb/>
            infans in utero meo. itaque magna uoce clamauit, ubi <lb/>
            domini sensit aduentum, quia religiosum credidit partum; <lb/>
            nulla enim causa erat pudoris, ubi prophetae ortus datae, non <lb/>
            adfectatae fidem generationis adscisceret. <lb n="10"/>
            
</p></div></div><div n="2" subtype="book" type="textpart"><ab><title type="sub">LIBER SECVNDVS. </title></ab><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><note type="margin"><bibl n="urn:cts:greekLit:tlg0031.tlg003:1.26">1,26</bibl> sq. </note> Eodem autem tempore missus est angelus <note type="margin"> 1281 D </note> Gabrihel <lb/>
            a domino in ciuitatem Galilaeae, cui nomen <lb/>
            Nazareth, ad uirginem desponsatam uiro, cui nomen <lb/>
            erat Ioseph, de domo Dauid, et nomen uirginis <lb n="15"/>
            Maria. latent quidem diuina mysteria nec facile iuxta <lb/>
            propheticum dictum quisquam hominum potest scire consilium <lb/>
            dei, sed tamen ex ceteris factis atque praeceptis domini salutaris <lb/>
            possumus intellegere et hoc perpensioris fuisse consilii, <note type="margin"> E </note>

<note type="footnote">5 Luc. 1, 44 16 sqq. Origenes hom. in Lucam VI (XIII 1814 c <lb/>
            <hi rend="italic">M.);</hi> cf. de inst. uirg. 6, 42 17 Esai. 40, 13 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 onas] omnis <hi rend="italic">X</hi> (onus <hi rend="italic">in mg. F,</hi> onus <hi rend="italic">in mg. m1 et</hi> onus m2 <lb/>
            <hi rend="italic">corr</hi>. V) 2 religionis (i <hi rend="italic">pr. ex</hi> e <hi rend="italic">m3) P</hi> 4 benedixit <hi rend="italic">X</hi> (x <hi rend="italic">ex</hi> c <hi rend="italic">m2 V)</hi> <lb/>
            5 tuae <hi rend="italic">om. X (s. u. m2 0)</hi> 6 in gaudio <hi rend="italic">P</hi> (in <hi rend="italic">8. u. eras.) G<foreign xml:lang="grc">Εγ</foreign>LX</hi> <lb/>
            in <hi rend="italic">om. cet.; cf. de fide IIII113</hi> 7 uoce magna a 8 sentit <hi rend="italic">ET</hi> religiosum <lb/>
            (i <hi rend="italic">pr. ex</hi> e <hi rend="italic">m3) P</hi> gloriosum a 9 erit (a 8. i <hi rend="italic">m3) P</hi> pudoris <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            (is <hi rend="italic">ex</hi> e) <hi rend="italic">L</hi> (s <hi rend="italic">eras.)</hi> X pudore <hi rend="italic">0 et</hi> (-ri <hi rend="italic">corr.) V</hi> pudori <hi rend="italic">cet</hi>. EX- <lb/>
            PLICIT LIB. I. INCIPIT LIB. II. a FINIT LIB PRIM\' INCIPIT LIB <lb/>
            SCDS IN EVGL SCDM LVCAM DE ANNVNTIATIONE <hi rend="italic">C</hi> EXPLICIT <lb/>
            LIBER PRIMVS DE IOHANNIS BAPT GENERATIONE. INCIPIT LT- <lb/>
            BER SECVNDVS (y <hi rend="italic">add.:</hi> DE MATRE DNI VBI AB ANGELO SA- <lb/>
            LVTATVR) x- <hi rend="italic">in ceteris neque subscriptio est neque inscriptio</hi> 13 nomen <lb/>
            erat <hi rend="italic">X</hi> 14 na∗∗∗zareth (na <hi rend="italic">in ras.) P</hi> disponsatam <hi rend="italic">X</hi> 15 eius <lb/>
            uirginis a 18 dni <hi rend="italic">G</hi> praeceptis] mandatis X saluatoris <hi rend="italic">CE et<lb/>
             (m2 ex</hi> salutaris) <hi rend="italic">0</hi> 19 propensioris <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="41"/>
            quod ea potissimum lecta est, ut dominum pareret, quae <lb/>
            erat desponsata uiro. cur autem non antequam desponsaretur <lb/>
            inpleta est? fortasse ne diceretur quod conceperat ex adulterio. <lb/>
            et bene utrumque posuit scriptura, ut et desponsata esset et <lb/>
            uirgo: uirgo, ut expers uirilis consorti uideretur, desponsata, <lb n="5"/>
            ne temeratae uirginitatis adureretur infamia, cui grauis aluus <lb/>
            corruptelae uideretur insigne praeferre. maluit autem dominus <lb/>
            aliquos de suo ortu quam de matris pudore dubitare — sciebat <lb/>
            enim teneram esse uirginis uerecundiam et lubricam <lb/>
            famam pudoris — nec putauit ortus sui fidem matris iniuriis <lb n="10"/>
            adstruendam. seruatur itaque sanctae Mariae sicut pudore <lb/>
            integra ita inuiolabilis opinione uirginitas; oportet enim <note type="margin"> 1282 D </note> sanctos <lb/>
            et ab his testimonium habere qui foris sunt, nec decuit <lb/>
            sinistra uirginibus opinione uiuentibus uelamen excusationis  <lb/>
            relinqui, quod infamata mater quoque domini uideretur.</p></div></div></div></body></text></TEI>