Sane accipe rationem, quemadmodum credimus in auctorem, ne forte dicas: 'Sed habet et in ecclesiam, sed habet et in remissionem peccatorum, sed habet et in resurrectionem! '— Quid ergo? Par causa est: Sic credimus in Christum, sic cre- dimus in patrem, quemadmodum credimus et in 'ecclesiam', et in 'remissionem peccatorum' et in 'carnis resurrectionem'. Quae ratio est? Quia, qui credit in auctorem, credit et in opus auctoris. Denique ne hoc ingenii nostri putetis, accipite testimonium: Si mihi non creditis, vel operibus credite! Ergo hoc habes. Nunc fides tua amplius elucebit, si in opus auctoris tui fidem veram et integram putaveris deferendam, in 'ecclesiam sanctam' et in 'remissionem peccatorum'. Crede ergo, ex fide quia omnia tibi peccata remittuntur! Quare legisti in evangelio dicente domino: Fides tua te salvum fecit. — REMISSIONEM .. RESURRECTIONEM. Crede, quia resurget et caro! Quid enim opus fuit, ut Christus carnem susciperet, quid opus fuit, ut Christus crucem ascenderet, quid opus fuit, ut Christus mortem gustaret, sepulturam susciperet et resurgeret, nisi propter tuam resurrectionem? Totum hoc sacramentum tuae est resurrectionis. Si Christus non resurrexit, vana est fides nostra. Sed quia resurrexit, ideo firma est fides nostra. Ergo dixi apostolos symbolum composuisse. Si ergo mercium istarum negotiatores et conlatores pecuniae hanc habent legem, ut, si quis symbolam suam violaverit, inprobus et intestabilis habeatur, multo magis cavendum est nobis, ne de maiorum symbolo aliquid detrahatur, cum habeas in libro apocalypsis Iohannis — qui libellus canonizatur et maxime ad fidei proficit fundamentum; ibi enim evidenter 'omnipotentem' dominum nostrum Iesum Christum memoravit, licet et in aliis locis tamen — ergo in ipso libello: 'Si quis, inquit, addiderit aut detraxerit, iudicium sibi sumit et poenam.' Si unius apostoli scripturis nihil est detrahendum, nihil addendum, quemadmodum nos symbolum, quod accepimus ab apostolis traditum atque conpositum, conmaculabimus? Nihil debemus detrahere, nihil adiungere. Hoc autem est symbolum, quod Romana ecclesia tenet, ubi primus apostolorum Petrus sedit et communem sententiam eo detulit. Ergo quemadmodum duodecim apostoli, et duodecim sententiae. Signate vos! (Quo facto:) CREDO ................... VIRGINE: Habes divinitatem patris, divinitatem filii, habes incarnationem filii, quemadmodum dixi. SUB .... SEPULTUS: Habes passionem, mortem et sepulturam. Ecce quattuor istae sententiae! Videamus alias: TERTIA DIE ............... ET MORTUOS. Ecce aliae quattuor sententiae: Hoc est octo sententiae. Videamus adhuc alias quattuor sententias: ET IN SPIRITUM SANCTUM ..... RESURRECTIONEM. Ecce secundum duodecim apostolos et duodecim sententiae conpraehensae sunt. Illud sane monitos vos volo esse, quoniam symbolum non debet scribi, quia reddere illud habetis. Sed nemo scribat! Qua ratione? Sic accepimus, ut non debeat scribi. Sed quid? Teneri. Sed dicis mihi: Quomodo potest teneri, si non scribitur? — Magis potest teneri, si non scribatur. Qua ratione? Accipite! Quod enim scribis, securus quasi relegas, non cottidiana meditatione incipis recensere. Quod autem non scribis, time(n)s, ne amittas, cottidie incipis recensere. Magnum autem tutamentum est: Nascuntur stupores animi et corporis, temptatio adversarii, qui numquam quiescit, tremor aliqui corporis, infirmitas stomachi: Symbolum recense et scrutare intra te ipsum! Maxime recense intra te! Quare? Ne consuetudinem facias, et cum solus fortius recenses, ubi sunt fideles, incipias inter catechumenos vel haereticos recensere.