Hinc symbolum: CREDO .......... UNICUM, DOMINUM NOSTRUM. Sic dicite: FILIUM EIUS UNICUM! Non 'unicus dominus'; unus deus est, unus et dominus. Sed ne calumnientur et dicant, quia unam personam dicamus filium: Et in .... unicum, dominum nostrum. Quia dixi de divinitate patris et filii, venitur ad incarnationem ipsius: QUI NATUS .......... ET SEPULTUS. Habes et passionem ipsius et sepulturam. TERTIA DIE . A MORTUIS. Habes et resurrectionem eius. ASCENDIT .. SEDET AD DEXTERAM PATRIS. Vides ergo, quia caro divinitati inminuere nihil potuit, immo de incarnatione triumphus magnus quaesitus est Christo. Qua ratione enim, ubi de morte ascendit, 'sedet ad dexteram patris'? Quasi qui patri rettulerit 'bonae' fructum 'voluntatis'. Duo habes: 'Resurrexit a morte, sedet ad dexteram patris.' Nihil ergo potuit adferre caro divinitatis gloriae detrimentum. Duo habes: Aut quasi secundum praerogativam divinitatis et substantiae generationis suae dominus noster Iesus Christus 'sedet ad dexteram', a morte surrexit', aut certe quasi triumphator aeternus, qui bonum 'regnum deo patri conparavit', praerogativam sibi suae victoriae vindicavit. SEDET AD DEXTERAM PATRIS ..... ET MORTUOS. Audi, homo! — Debes quidem cito credere. Fides ipsa de caritate promatur. Qui amat, nihil derogat. Amicus, qui amicum amat, nihil derogat. Qui amat dominum, multo magis non debet derogare. Quare dico 'sedet'? (Et) qui amat, habet, quid timeat: 'Unde . . . . et mortuos'. Ipse de nobis indicaturus est. Cave ergo detrahere ei, quem iudicem habiturus es! Quare hoc mysterium? Numquid non unum iudicium est patris et filii et spiritus sancti? Numquid non una voluntas est, numquid non una maiestas? Quare tibi dicitur, quod filius iudicaturus est, nisi ut intellegas nihil filio derogandum? Ergo vide: Credis in patrem, credis et in filium. Et quid tertio? ET IN SPIRITUM SANCTUM. Quaecumque accipies sacramenta, in hac trinitate accipies. Nemo te fallat! Vides ergo unius operationis, unius sanctificationis, unius maiestatis esse venerabilem trinitatem.