Sed dicis mihi: 'Postea emerserunt haereses! Nam et dicit apostolus: Oportet haereses esse, ut boni probentur.' — Quid ergo? Vide simplicitatem, vide puritatem! Patripassiani cum emersissent, putaverunt etiam catholici in hac parte addendum 'invisibilem' et 'impassibilem', quasi filius dei visi- bilis et passibilis fuit! Si fuit visibilis in carne, caro illa fuit visibilis, non divinitas, fuit passibilis caro, non divinitas. Denique quid dicat, audi: Deus, deus meus, respice me, quare me dereliquisti? In passione hoc dicit dominus noster Iesus Christus. Hoc secundum hominem locutus est, secundum carnem locutus est, quasi caro dicat ad divinitatem: 'Quare me dereliquisti?' Ergo esto, medici fuerint maiores nostri, voluerint addere aegritudini sanitatem medicina. Non quaeritur ergo, si medicina non fuit eo tempore necessaria, quo erat haereticorum quorundam gravis aegritudo animorum. Et si fuit tunc temporis quaerenda, nunc non est. Qua ratione? Fides integra adversus Sabellianos, exclusi sunt Sabelliani, maxime de partibus occidentis. Ex illo 'remedio' Arriani invenerunt sibi genus calumniae, et quoniam symbolum Romanae ecclesiae nos tenemus, ideo invisibilem et inpassibilem patrem omnipotentem illi aestimarent et dicerent: 'Vides, quia symbolum sic habet?' ut visibilem filium et passibilem designarent! Quid ergo? Ubi fides integra est, sufficiunt praecepta apostolorum, cautiones, licet sacerdotum, non requirantur. Quare? Quia tritico inmixta zizania sunt.