Ergo apostoli sancti convenientes fecerunt symbolum breviter. Signate vos! (Quo facto et dicto symbolo:) In hoc symbolo divinitas trinitatis aeternae evidentissime conpraehensa est: unius operationis patrem et filium et spiritum sanctum, hoc est venerabilem trinitatem, et quod fides nostra ita sit, ut pari genere credamus in patrem et filium et spiritum sanctum. Ubi enim nulla discretio maiestatis est, nec fidei debet esse discretio. Deinde frequenter admonui, quia dominus noster Iesus Christus, filius dei, solus carnem istam suscepit cum anima humana rationabili atque perfecta, et suscepit corporis formam. Corporis istius veritate factus est 'ut homo', sed habet singulare privilegium generationis suae. Non enim ex virili natus est semine, sed generatus a spiritu, inquit, sancto ex Maria virgine. Praerogativam auctoris caelestis agnoscis? Factus quidem 'ut homo', ut infirmitates nostras in sua carne susciperet, sed cum privilegio venit maiestatis aeternae. Ergo dicamus symbolum! (Et cum dixisset, hinc conplevit:) Hoc habet scriptura divina. Numquid supra apostolorum fines progredi audaci mente debemus? Numquid nos sumus apostolis cautiores?