Primum itaque rationem nominis ipsius debemus accipere. Symbolum Graece dicitur, Latine autem conlatio. Et maxime 'symbolam' negotiatores dicere consuerunt, quando conferunt pecuniam suam, et quasi ex singulorum conlatione in unum constipata integra et inviolabilis conservatur, ut nemo fraudem conlationi facere conetur, nemo negotiationi. Denique inter ipsos negotiatores ista est consuetudo, ut, si quis fraudem fecerit, quasi fraudulentus reiciatur. Sancti ergo apostoli in unum convenientes breviarium fidei fecerunt, ut breviter fidei totius seriem conpraehendamus. Brevitas necessaria est, ut semper memoria et recordatione teneatur. Scio, in partibus maxime orientis quod (ad) ea, quae primo tradita sunt a maioribus nostris, dum quasi fraude alii, alii diligentia, fraude haeretici, diligentia catholici, dum ergo illi fraudulenter conantur inrepere, addiderunt, quod non opus est, dum isti fraudem praecavere contendunt, fines maiorum velut pietate quadam et incuria videntur esse progressi.