Celebrata hactenus mysteria scrutaminum. Inquisitum est, ne inmunditia in corpore alicuius haereret. Per exorcismum non solum corporis, sed etiam animae quaesita et adhibita est sanctificatio. Nunc tempus est et dies, ut symbolum tradamus, quod symbolum est spiritale signaculum, quod symbolum cordis est nostri meditatio et quasi semper praesens custodia, certe thesaurus pectoris nostri. Primum itaque rationem nominis ipsius debemus accipere. Symbolum Graece dicitur, Latine autem conlatio. Et maxime 'symbolam' negotiatores dicere consuerunt, quando conferunt pecuniam suam, et quasi ex singulorum conlatione in unum constipata integra et inviolabilis conservatur, ut nemo fraudem conlationi facere conetur, nemo negotiationi. Denique inter ipsos negotiatores ista est consuetudo, ut, si quis fraudem fecerit, quasi fraudulentus reiciatur. Sancti ergo apostoli in unum convenientes breviarium fidei fecerunt, ut breviter fidei totius seriem conpraehendamus. Brevitas necessaria est, ut semper memoria et recordatione teneatur. Scio, in partibus maxime orientis quod (ad) ea, quae primo tradita sunt a maioribus nostris, dum quasi fraude alii, alii diligentia, fraude haeretici, diligentia catholici, dum ergo illi fraudulenter conantur inrepere, addiderunt, quod non opus est, dum isti fraudem praecavere contendunt, fines maiorum velut pietate quadam et incuria videntur esse progressi. Ergo apostoli sancti convenientes fecerunt symbolum breviter. Signate vos! (Quo facto et dicto symbolo:) In hoc symbolo divinitas trinitatis aeternae evidentissime conpraehensa est: unius operationis patrem et filium et spiritum sanctum, hoc est venerabilem trinitatem, et quod fides nostra ita sit, ut pari genere credamus in patrem et filium et spiritum sanctum. Ubi enim nulla discretio maiestatis est, nec fidei debet esse discretio. Deinde frequenter admonui, quia dominus noster Iesus Christus, filius dei, solus carnem istam suscepit cum anima humana rationabili atque perfecta, et suscepit corporis formam. Corporis istius veritate factus est 'ut homo', sed habet singulare privilegium generationis suae. Non enim ex virili natus est semine, sed generatus a spiritu, inquit, sancto ex Maria virgine. Praerogativam auctoris caelestis agnoscis? Factus quidem 'ut homo', ut infirmitates nostras in sua carne susciperet, sed cum privilegio venit maiestatis aeternae. Ergo dicamus symbolum! (Et cum dixisset, hinc conplevit:) Hoc habet scriptura divina. Numquid supra apostolorum fines progredi audaci mente debemus? Numquid nos sumus apostolis cautiores? Sed dicis mihi: 'Postea emerserunt haereses! Nam et dicit apostolus: Oportet haereses esse, ut boni probentur.' — Quid ergo? Vide simplicitatem, vide puritatem! Patripassiani cum emersissent, putaverunt etiam catholici in hac parte addendum 'invisibilem' et 'impassibilem', quasi filius dei visi- bilis et passibilis fuit! Si fuit visibilis in carne, caro illa fuit visibilis, non divinitas, fuit passibilis caro, non divinitas. Denique quid dicat, audi: Deus, deus meus, respice me, quare me dereliquisti? In passione hoc dicit dominus noster Iesus Christus. Hoc secundum hominem locutus est, secundum carnem locutus est, quasi caro dicat ad divinitatem: 'Quare me dereliquisti?' Ergo esto, medici fuerint maiores nostri, voluerint addere aegritudini sanitatem medicina. Non quaeritur ergo, si medicina non fuit eo tempore necessaria, quo erat haereticorum quorundam gravis aegritudo animorum. Et si fuit tunc temporis quaerenda, nunc non est. Qua ratione? Fides integra adversus Sabellianos, exclusi sunt Sabelliani, maxime de partibus occidentis. Ex illo 'remedio' Arriani invenerunt sibi genus calumniae, et quoniam symbolum Romanae ecclesiae nos tenemus, ideo invisibilem et inpassibilem patrem omnipotentem illi aestimarent et dicerent: 'Vides, quia symbolum sic habet?' ut visibilem filium et passibilem designarent! Quid ergo? Ubi fides integra est, sufficiunt praecepta apostolorum, cautiones, licet sacerdotum, non requirantur. Quare? Quia tritico inmixta zizania sunt. Hinc symbolum: CREDO .......... UNICUM, DOMINUM NOSTRUM. Sic dicite: FILIUM EIUS UNICUM! Non 'unicus dominus'; unus deus est, unus et dominus. Sed ne calumnientur et dicant, quia unam personam dicamus filium: Et in .... unicum, dominum nostrum. Quia dixi de divinitate patris et filii, venitur ad incarnationem ipsius: QUI NATUS .......... ET SEPULTUS. Habes et passionem ipsius et sepulturam. TERTIA DIE . A MORTUIS. Habes et resurrectionem eius. ASCENDIT .. SEDET AD DEXTERAM PATRIS. Vides ergo, quia caro divinitati inminuere nihil potuit, immo de incarnatione triumphus magnus quaesitus est Christo. Qua ratione enim, ubi de morte ascendit, 'sedet ad dexteram patris'? Quasi qui patri rettulerit 'bonae' fructum 'voluntatis'. Duo habes: 'Resurrexit a morte, sedet ad dexteram patris.' Nihil ergo potuit adferre caro divinitatis gloriae detrimentum. Duo habes: Aut quasi secundum praerogativam divinitatis et substantiae generationis suae dominus noster Iesus Christus 'sedet ad dexteram', a morte surrexit', aut certe quasi triumphator aeternus, qui bonum 'regnum deo patri conparavit', praerogativam sibi suae victoriae vindicavit. SEDET AD DEXTERAM PATRIS ..... ET MORTUOS. Audi, homo! — Debes quidem cito credere. Fides ipsa de caritate promatur. Qui amat, nihil derogat. Amicus, qui amicum amat, nihil derogat. Qui amat dominum, multo magis non debet derogare. Quare dico 'sedet'? (Et) qui amat, habet, quid timeat: 'Unde . . . . et mortuos'. Ipse de nobis indicaturus est. Cave ergo detrahere ei, quem iudicem habiturus es! Quare hoc mysterium? Numquid non unum iudicium est patris et filii et spiritus sancti? Numquid non una voluntas est, numquid non una maiestas? Quare tibi dicitur, quod filius iudicaturus est, nisi ut intellegas nihil filio derogandum? Ergo vide: Credis in patrem, credis et in filium. Et quid tertio? ET IN SPIRITUM SANCTUM. Quaecumque accipies sacramenta, in hac trinitate accipies. Nemo te fallat! Vides ergo unius operationis, unius sanctificationis, unius maiestatis esse venerabilem trinitatem.