<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa048.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>t fructum, quae <lb n="10"/> uirtutis non habent sensum; 
         nam
         
         quomodo perueniunt ad legis <lb/> praemium quae non habent sequendae legis
        affectum? de rationabilibus <lb/> ergo propositam sententiam uideo, hoc est de nobis. nobis
        <lb/> autem initium bonorum abstinentia peccatorum est, quoniam <lb/> legimus: declina a
        malo et fac bonum. hic enim ordo <lb n="15"/> est disciplinae, ut ab inferioribus ad
        perfectiora contendas, ne <lb/> terrearis mole maiorum, qui leuiorum exordio debeas
        prouocari. <lb/>
       </p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p> scalarum enim similem esse scriptura nos docet pietatis ascensum, <lb/> per quas uidit
        angelos domini ascendentes et descendentes sanctus <lb/> Iacob uir exercitationis, qui nobis
        propositus est, ut per illum <lb n="20"/> cognosceremus gradum uirtutis paulatim nos
        proferre debere et <lb/> ita posse ab imis ad summa contendere, si per processus gradiamur
        <lb/> exiguos ad ea, quae uidentur humanae altiora naturae. has tibi scalas <lb/> semper
        habeto propositas.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>