Quid sibi deinde uult quod maluit dicere: non abiit et non stetit quasi de praeterito, cum potuerit dicere: \'beatus uir qui non abit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stat et in cathedra pestilentiae non sedet\'? uide dogma; non enim statim beatus, qui non est impius aut peccator, propter incerta exitus. non enim otiose scriptum est: ante mortem ne lauda a u e r i s aliquem. ergo dum in hac uita quisquam est, non potest definita praedicatione laudari, cum patere adhuc possit errori; ille autem, qui uitam sine offensione concluserit, iure beati appellatione censetur, qui utitur consortio beatorum.