<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa048.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>denique <lb/> haec uocabitur, inquit, mulier, quoniam de uiro <lb/> suo sumpta est.
        accedit illud, quoniam, quorum natura <lb/> eadem, eorum operationes utique non possunt esse
        discretae, et <lb n="20"/> quorum opus aequale, eorum utique aequalis et merces. uirum <lb/>
        igitur scriptura dicendo consortem copulae non praetermisit, quia <lb/> et hominem dicendo 
         consortem
         
         non tacuit naturae.</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>itaque quemadmodum <lb/> illic hominem factum legimus et, cum sit una natura, <lb/> tamen
        principalem sexum prius creatum negare non possumus, <lb n="25"/> ita et hic, cum legimus
        uirum, de principali portione sexum quoque <lb/> subparem recognoscimus. paria igitur studia
        uirtutis, quia par praerogatiua <lb/> est creaturae. quid autem sexum discutias, ubi non
        corporis <lb/> a te, sed animae certamina postulantur, quae sexum non habet ? <lb/> non ergo
        illic discernas honorem, mercedem diuidas, ubi non discernitur <lb n="30"/> sexus.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>