Summum incentiuum uirtutis proposuit deus futurae beatitudinis delectationem; uehemens quoque calcar erroris delectationem esse diabolus excogitauit. utriusque sententiae praestat indicium primus humani generis Adam a domino deo in paradiso positus uoluptatis, ut aeterna delectatione frueretur ad uirtutem futurae subolis prouocandam — neque enim erat incognitum deo locum eum errori daturum et ceteris propositam spem salutis esse debere, qua in praereptam humano sedem generi contenderent reformari —, et idem per speciem serpentis, quae praefigurauit delectationis illecebras, uxoria persuasione deceptus. occasione igitur accepta aduersarius per delectationem mihi operatus est mortem. itaque quod diuina gratia tributum erat ad uitam, factum est mihi in mortem eoque faciliorem inimicus assensum hominis habuit ad lapsum, quo speciem praetendit naturae. delectarunt enim opera sua dominum, delectarunt prima naturae exordia, quae uidens dominus ait: bona ualde.