<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa044.opp-lat1"><div n="79" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            coangusta ergo uerbum, ut redhibitio creditori, non lingua <lb/>
            respondeat, siue mystice: coangusta uerbum, hoc est consumma;<lb n="5"/>
            uerbum enim consummans et breuians faciet <lb/>
            dominus super terram, hoc est ei multis ratiociniis adbreuiata <lb/>
            tibi summa conueniat. deducito quod expensis diuersis est <note type="margin"> F </note> <lb/>
            erogatum, ut saluum habeas quod supersit, quomodo dominus <lb/>
            de multis dispensationibus Iudaeorum ex multo illo ratiocinio<lb n="10"/>
            peccatorum consummauit tandem atque breuiauit, ut reliquiae <lb/>
            saluae fierent per electionem gratiae et seruarentur ad semen, <lb/>
            per quos intermortuam spem synagogae resuscitaret. 
</p></div><div n="80" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="21" unit="altchapter"/> Quam deforme est, ut pro beneficio ei qui te adiuuit <note type="margin"> 618 AB </note> <lb/>
            rependas molestiam! cum istum fraudaueris cui debes, postea <lb n="15"/>
            in tempore necessitatis tuae non inuenies creditorem. quam <lb/>
            indignum, ut cum uictum tuum sustentare non queas, cum <lb/>
            adhuc nihil debeas, putes quod et uictum tuum possis et <lb/>
            debitum sustinere. ante cogita unde dissoluas et sic mutuum <lb/>
            sume. (fructus) inquit \'agrorum capio.\' sed qui non abundant <lb n="20"/>
            usui quomodo abundabunt contracti faenoris incremento? sed <lb/>
            possessionem meam uendo. et unde fructus, quibus utaris ad <note type="margin"> C </note> <lb/>
            sumptum? faenus non pecunia sua soluitur, sed augetur: <lb/>
            numerando coaceruatur et crescit. 
</p></div><div n="81" subtype="section" type="textpart"><p> deinde non cogitas humilitatem <lb/>
            et uerecundiam postulantis? donec accipias, oscularis <lb n="25"/>
            manus faeneratoris superbi, humilias uocem tuam, ne clarior

<note type="footnote"> 2 Sus. 43 (Dan. 13, 43) 6 Rom. 9, 28 11 Rom. 9, 27 </note>

<note type="footnote"> 1 imprudentia <hi rend="italic">TC</hi> 3 danielis (8 <hi rend="italic">S. u.)</hi> P danihelis <hi rend="italic">DT</hi> danihel <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            suscitauit castitatis <hi rend="italic">P4</hi> 4 ut redhibitio <hi rend="italic">P et</hi> (i <hi rend="italic">tert</hi>. a. N.) <hi rend="italic">B</hi> ut redibitio <lb/>
            <hi rend="italic">DP\'C</hi> utrum adhibitio <hi rend="italic">V</hi> 5 mistice <hi rend="italic">PC</hi> consuma P comsumma <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            6 consumans P abbreuians <hi rend="italic">B</hi> adbreuians <hi rend="italic">T</hi> 7 terra <hi rend="italic">T (is <lb/>
            quo</hi> hoc est ut <hi rend="italic">in ras. m3)</hi> abbreuiata <hi rend="italic">B</hi> et breuia <hi rend="italic">V</hi> 11 consumauit <lb/>
            P tamen <hi rend="italic">V</hi> breuiaui P 18 per] ad <hi rend="italic">B</hi> tinagogae P <lb/>
            15 molestias <hi rend="italic">V</hi> cui] cum <hi rend="italic">T</hi> 22 ad sumptum <hi rend="italic">(haec in ras</hi>. m3 <hi rend="italic">T)</hi> <lb/>
            utaris <hi rend="italic">BT</hi> 23 sumptum (p 8. <hi rend="italic">u.) Vpl</hi> soluitur sua P 24 coacerfcatur <lb/>
            (v 8. b) <hi rend="italic">V</hi> 26 superbe <hi rend="italic">BT</hi> superbo <hi rend="italic">C</hi> nec <hi rend="italic">B et</hi> (c <hi rend="italic">exp.) YT</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="567"/>
            sonitus uocis tuae auris eius offendat, ne plures te audiant <lb/>
            deprecantem. paupertas non habet crimen, nulla indigentiae <lb/>
            infamia est, sed debere uerecundum est, non reddere <note type="margin"> D </note> inuerecundum. <lb/>
            postulabis dilationem, cum coeperis conueniri in <lb/>
            tempore praescriptae solutionis: pro pecunia adferes taedia, <lb n="5"/>
            causaberis de tempore, excusationes strues et, cum totum <lb/>
            promiseris, ne in uniuersum fraudare uidearis, uix dimidium <lb/>
            restitues. de amico inimicum facies,. pro honore referes contumeliam, <lb/>
            pro benedictione maledictum. quam haec opinionem <lb/>
            laedant considera, quam a uiro bono discrepent recognosce. 
</p></div></div></body></text></TEI>