coangusta ergo uerbum, ut redhibitio creditori, non lingua respondeat, siue mystice: coangusta uerbum, hoc est consumma; uerbum enim consummans et breuians faciet dominus super terram, hoc est ei multis ratiociniis adbreuiata tibi summa conueniat. deducito quod expensis diuersis est F erogatum, ut saluum habeas quod supersit, quomodo dominus de multis dispensationibus Iudaeorum ex multo illo ratiocinio peccatorum consummauit tandem atque breuiauit, ut reliquiae saluae fierent per electionem gratiae et seruarentur ad semen, per quos intermortuam spem synagogae resuscitaret. Quam deforme est, ut pro beneficio ei qui te adiuuit 618 AB rependas molestiam! cum istum fraudaueris cui debes, postea in tempore necessitatis tuae non inuenies creditorem. quam indignum, ut cum uictum tuum sustentare non queas, cum adhuc nihil debeas, putes quod et uictum tuum possis et debitum sustinere. ante cogita unde dissoluas et sic mutuum sume. (fructus) inquit \'agrorum capio.\' sed qui non abundant usui quomodo abundabunt contracti faenoris incremento? sed possessionem meam uendo. et unde fructus, quibus utaris ad C sumptum? faenus non pecunia sua soluitur, sed augetur: numerando coaceruatur et crescit. deinde non cogitas humilitatem et uerecundiam postulantis? donec accipias, oscularis manus faeneratoris superbi, humilias uocem tuam, ne clarior 2 Sus. 43 (Dan. 13, 43) 6 Rom. 9, 28 11 Rom. 9, 27 1 imprudentia TC 3 danielis (8 S. u.) P danihelis DT danihel B suscitauit castitatis P4 4 ut redhibitio P et (i tert . a. N.) B ut redibitio DP\'C utrum adhibitio V 5 mistice PC consuma P comsumma V 6 consumans P abbreuians B adbreuians T 7 terra T (is quo hoc est ut in ras. m3) abbreuiata B et breuia V 11 consumauit P tamen V breuiaui P 18 per] ad B tinagogae P 15 molestias V cui] cum T 22 ad sumptum (haec in ras . m3 T) utaris BT 23 sumptum (p 8. u.) Vpl soluitur sua P 24 coacerfcatur (v 8. b) V 26 superbe BT superbo C nec B et (c exp.) YT sonitus uocis tuae auris eius offendat, ne plures te audiant deprecantem. paupertas non habet crimen, nulla indigentiae infamia est, sed debere uerecundum est, non reddere D inuerecundum. postulabis dilationem, cum coeperis conueniri in tempore praescriptae solutionis: pro pecunia adferes taedia, causaberis de tempore, excusationes strues et, cum totum promiseris, ne in uniuersum fraudare uidearis, uix dimidium restitues. de amico inimicum facies,. pro honore referes contumeliam, pro benedictione maledictum. quam haec opinionem laedant considera, quam a uiro bono discrepent recognosce.