<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa044.opp-lat1"><div n="71" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            i <lb/>
            est autem et aliud pignus, quod lex spiritalis prohibet <note type="margin">D </note> <lb n="10"/>
            auferri et si datum fuerit, reddi iubet ante solis occasum, <lb/>
            quod homo debitor reddit et ipse protulit. debitor est autem <lb/>
            omnis qui audit uerbum regni et non intellegit. uenit malus <lb/>
            et rapuit quod seminatum est in corde ipsius. noli <lb/>
            ergo introire in domum eius, ut illud pignus accipias. uae enim <lb n="15"/>
            qui scandalizauerit unum de pusillis istis! si sua stultitia <lb/>
            amiserit pignus suum, tu non habebis delictum. si autem <lb/>
            pauper fuerit, redde pignus ante solis occasum; pignus autem <note type="margin"> E </note> <lb/>
            uestimentum est. si sibi diues uidetur, ipse se decipit, si <lb/>
            pignus tradiderit suum: si autem pauper, qui non habeat <lb n="20"/>
            diuitias spiritus, redde illi uestimentum suum ante solis <lb/>
            occasum. 
</p></div><div n="72" subtype="section" type="textpart"><p> si de corporali ageretur pignore, utique magis per <lb/>
            diem reddendum fuit, ne turpitudo nudi corporis diurno

<note type="footnote"> 5 Nehem. 5, 12 13 Matth. 13, 19 Luc. 8, 12 15 Matth. 18, 6 </note>

<note type="footnote"> . <lb/>
            1 pigneribus <hi rend="italic">BDV</hi> satis <hi rend="italic">V</hi> sanctis <hi rend="italic">P et ante carr. P T</hi> scvs <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            sanctus <hi rend="italic">P\' et T corr. cet</hi>. hesdra <hi rend="italic">PV</hi> eBdra <hi rend="italic">TC</hi> hesdras <hi rend="italic">BD</hi> ezdras P <lb/>
            docuit nos <hi rend="italic">VDP1</hi> 4 pignera <hi rend="italic">DP\', om. BT 6 et 7</hi> pignera <hi rend="italic">BDP1</hi> <lb/>
            6 debitorum (u <hi rend="italic">ex</hi> o) <hi rend="italic">P</hi> bona <hi rend="italic">P</hi> 8 requirerint <hi rend="italic">P</hi> 9 censitionis <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            censetionis <hi rend="italic">VT</hi> censionis <hi rend="italic">cet</hi>. his <hi rend="italic">om. V</hi> professio. creditorum <lb/>
            autem est ut aliud <hi rend="italic">B</hi> 11 iubet reddi <hi rend="italic">C</hi> 12 debitor <hi rend="italic">VC</hi> debito <hi rend="italic">P <lb/>
            (o ex</hi> um) <hi rend="italic">BT</hi> debitQ <hi rend="italic">DP\'</hi> reddit] dedit <hi rend="italic">C</hi> debitores autem omnes <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 14 rapit <hi rend="italic">VDPO</hi> quod] quasi (om. est) <hi rend="italic">DP\'</hi> ipsilK ehw <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            16 illi qui <hi rend="italic">V</hi> unum <hi rend="italic">om. PC, 8. u. m2 V</hi> 17 non <hi rend="italic">om. BT</hi> <lb/>
            19 si <hi rend="italic">om. D,</hi> sibi <hi rend="italic">om. P\' (in quo</hi> uidetur diues) 22 agerentur pignerc <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            pignore ageretur <hi rend="italic">P\'</hi> pignere <hi rend="italic">B</hi> 23 turpidudo <hi rend="italic">P</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXII. Ambr. pars 2. </note>

<note type="footnote"> 36 </note> <lb/>
             
<pb n="562"/>
            lumine proderetur; tenebrae etenim nudum non produnt. ac <lb/>
            si hoc moueret, quod non haberet pauper quo dormiens tegi <note type="margin"> F </note> <lb/>
            posset, utique aut stragulum aut amictum diceret esse reddendum. <lb/>
            nunc autem dicendo uestimentum tunicam magis <lb/>
            significat, quam induimur atque uestimur. redde ergo pauperi<lb n="5"/>
            tunicam suam, ut dormiat in ea noctu. 
</p></div><div n="73" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Nonne tibi uidetur illum pauperem significare, qui cum <lb/>
            una tunica iubetur pergere, alteram non requirere, missus a <lb/>
            Christo ad euangelium praedicandum? ipse enim est pauper <lb/>
            spiritu, qui dormire possit; nam satiato diuitiis, non est qui<lb n="10"/>
            sinat eum dormire. dormit enim pauper somnum resurrectionis, <lb/>
            quem diues dormire non potest, quia a diuitiis et <note type="margin"> 616 A </note> <lb/>
            uoluptatibus suffocatur. dormit Christi quietem dicentis: ego <lb/>
            dormiui et quieui et surrexi. haec est tunica illa <lb/>
            desuper texta, qua erat Christus indutus, quam scindere non <lb n="15"/>
            potuerunt illi milites, quos agnoscis. nullus enim eorum <lb/>
            uestimentum Christi scindit, sed diuidit,. sicut scriptum est: <lb/>
            diuiserunt uestimenta mea sibi et super uestem <lb/>
            meam miserunt sortem. diuiserunt sibi euangelistae <lb/>
            uestimenta eius et super uestem eius, hoc est super praedicationem <lb n="20"/>
            euangelii, qua uestitur hodieque dominus Iesus, <note type="margin"> B </note> <lb/>
            miserunt sortem, illam utique sortem, quae cecidit super <lb/>
            Matthiam, ut apostolorum numero duodecimus excluso nomine <lb/>
            proditoris adiungeretur. bene autem de euangelistis dictum

<note type="footnote"> 8 Matth. 10, 10 13 Psalm. HI 6 15 Ioh. 19, 23 et 24 18 Psalm. <lb/>
            XXI 19 22 Act. 1, 25 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 etenim] enim <hi rend="italic">DP\'C</hi> nudant <hi rend="italic">(m2 ex</hi> nudum) <hi rend="italic">V</hi> 2 moneret (n <lb/>
            <hi rend="italic">in rru. m3) T</hi> 5 quit <hi rend="italic">P</hi> quo <hi rend="italic">V</hi> qua <hi rend="italic">cet., fort. recte</hi> 8 tunica («nica, <lb/>
            tu s. <hi rend="italic">ras.,</hi> u <hi rend="italic">eras. D)</hi> una <hi rend="italic">DP\'</hi> missus <hi rend="italic">V</hi> remissius <hi rend="italic">B</hi> remissus <hi rend="italic">cet</hi>. <lb/>
            emissus a 9 ad <hi rend="italic">del. m2 T, om. B</hi> praedicare <hi rend="italic">BT est</hi> enim P <lb/>
            10 posset P 11 dormet P 12 a <hi rend="italic">om. C</hi> 13 dicentes P 14 est <lb/>
            enim <hi rend="italic">C</hi> 15 supertexta <hi rend="italic">R T</hi> erat indutus ips <hi rend="italic">D</hi> indutus erat xps P <lb/>
            16 miletis P 18 diuiserunt... sortem <hi rend="italic">om. V</hi> sibi ueatimenta <hi rend="italic">mea B</hi> <lb/>
            21 euangelii (i <hi rend="italic">alt. ex</hi> tl) <hi rend="italic">B</hi> qua (a <hi rend="italic">ex</hi> ae) <hi rend="italic">B</hi> qua (a <hi rend="italic">in ras.) T</hi> uestitus <lb/>
            (r <hi rend="italic">s</hi>. s <hi rend="italic">alt.) V</hi> 23 mathiam <hi rend="italic">libri</hi> numero <hi rend="italic">om. V,</hi> nomero P <lb/>
            24 proditores P </note> <lb/>
             
<pb n="563"/>
            est quia miserunt sortem; sors enim ueluti diuino pendet <lb/>
            examine. et ideo quia non potestate propria sunt locuti <lb/>
            neque omnes eadem omnia, sed plerique diuersa dixerunt, <lb/>
            quae alius non dixerat, sancti spiritus gratiam uelut sortito <lb/>
            illis ea tribuisse cognoscimus, quae loquerentur singuli de <note type="margin"> C </note> <lb n="5"/>
            operibus domini Iesu, ut eius sibi describenda pro eius nutu <lb/>
            gesta diuiderent. 
</p></div><div n="74" subtype="section" type="textpart"><p> est et illa tunica, quam demonstrat apostolus <lb/>
            dicens: induite dominum Iesum. haec est tunica, <lb/>
            quae inhonesta operit nostra et in his honestatem abundantiorem <lb/>
            circumdat in Christo. induimus uiscera misericordiae <lb n="10"/>
            in Christo, induimus crucis gloriam, quae Iudaeis scandalum, <lb/>
            Graecis stultitia. illi erubescunt qui eam erubescendam <note type="margin"> D </note> <lb/>
            putant, nobis autem absit gloriari nisi in cruce <lb/>
            domini Iesu. haec ignobilia nostra honorem abundantiorem <lb/>
            habent, quia per passionem domini regnum nobis paratur <lb n="15"/>
            aeternum; quo enim quis plus peccauerit eo plus diligit. <lb/>
            consepeliamur igitur domino Iesu, ut participes resurrectionis <lb/>
            eius esse mereamur, expoliemus ueterem hominem cum <lb/>
            actibus eius, induamus nouum, in quo remissio peccatorum. <lb/>
            Bonus ergo amictus atque uestitus uerbum dei. 
</p></div><div n="75" subtype="section" type="textpart"><p> hoc uestitu <note type="margin"> E </note> <lb n="20"/>
            filii Noe pudenda patris operuerunt accipientes super umeros <lb/>
            uestimentum et retrorsum pergentes, ne uiderent uirilia

<note type="footnote"> 4 Act. 2, 6 8 Eom. 13, 14 11 I Cor. 1, 23 12 Rom. 1, 16 <lb/>
            13 Galat. 6, 14 16 Luc. 7, 47 17 Rom. 6, 4 18 Coloss. 3, 9 et 10 <lb/>
            21 Gen. 9, 23 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 uelut <hi rend="italic">VBT</hi> pendet... non <hi rend="italic">in ras. m3 T</hi> 2 propria potestate <lb/>
            <hi rend="italic">BT</hi> 3 plerique P pleraque <hi rend="italic">V</hi> (i <hi rend="italic">a</hi>. a <hi rend="italic">m2) cet</hi>. diuersa <hi rend="italic">om. BT</hi> <lb/>
            4 sorti tollis ea <hi rend="italic">PDP1</hi> sortito illi seu <hi rend="italic">V</hi> 5 tribuesse P 6 sibi <hi rend="italic">om. <lb/>
            DP\'</hi> 9 in <hi rend="italic">om. VBT</hi> 12 stulticia <hi rend="italic">P</hi> (a <hi rend="italic">ex</hi> Ii) <hi rend="italic">TC</hi> stultitia est <hi rend="italic">h</hi> stultitiam <lb/>
            <hi rend="italic">cet</hi>. erubiscunt <hi rend="italic">P</hi> erubescant <hi rend="italic">DP\', recte puto</hi> erubiscendam <lb/>
            potant <hi rend="italic">V</hi> 13 gloriari absit <hi rend="italic">V</hi> crucem <hi rend="italic">PV</hi> 14 dni nri ihu P1 <lb/>
            15 regnum <hi rend="italic">om. V</hi> 16 plus quis <hi rend="italic">D</hi> plus quis P\', quis <hi rend="italic">om. C</hi> 18 ho- <lb/>
            \'1.I. <lb/>
            minem ueterem <hi rend="italic">V</hi> 19 eius <hi rend="italic">PVC</hi> suis <hi rend="italic">DP\'</hi> suis <hi rend="italic">et BT</hi> est remissio <lb/>
            <hi rend="italic">VBC</hi> remissio est <hi rend="italic">T</hi> 20 igitur <hi rend="italic">P\'</hi> hoc ęşţ <hi rend="italic">V</hi> 21 umeros P humeros <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> (h <hi rend="italic">s</hi>. t4. <hi rend="italic">m2) cet</hi>. 22 uiderint P uiderentur C </note>

<note type="footnote"> 36* </note> <lb/>
             
<pb n="564"/>
            patris, hoc est corporea, quae habent pudorem quendam generationis <lb/>
            humanae. et ideo qui uidere uoluit angustioris animi <lb/>
            dignam mercedem recepit, ut seruos fieret — omnis enim qui <lb/>
            facit peccatum seruus est peccati —, unde ille in terrenis <lb/>
            remansit. hoc pauperi nemo tollat uestimentum aut si tulerit,<lb n="5"/>
            sol non occidat super despoliatum, cum ante restituat, ne <note type="margin"> F </note> <lb/>
            peccatum pauperis faeneratori possit adscribi et non solum <lb/>
            suo, sed etiam alieno incipiat laborare peccato. 
</p></div></div></body></text></TEI>