i est autem et aliud pignus, quod lex spiritalis prohibet D auferri et si datum fuerit, reddi iubet ante solis occasum, quod homo debitor reddit et ipse protulit. debitor est autem omnis qui audit uerbum regni et non intellegit. uenit malus et rapuit quod seminatum est in corde ipsius. noli ergo introire in domum eius, ut illud pignus accipias. uae enim qui scandalizauerit unum de pusillis istis! si sua stultitia amiserit pignus suum, tu non habebis delictum. si autem pauper fuerit, redde pignus ante solis occasum; pignus autem E uestimentum est. si sibi diues uidetur, ipse se decipit, si pignus tradiderit suum: si autem pauper, qui non habeat diuitias spiritus, redde illi uestimentum suum ante solis occasum. si de corporali ageretur pignore, utique magis per diem reddendum fuit, ne turpitudo nudi corporis diurno 5 Nehem. 5, 12 13 Matth. 13, 19 Luc. 8, 12 15 Matth. 18, 6 . 1 pigneribus BDV satis V sanctis P et ante carr. P T scvs D sanctus P\' et T corr. cet . hesdra PV eBdra TC hesdras BD ezdras P docuit nos VDP1 4 pignera DP\', om. BT 6 et 7 pignera BDP1 6 debitorum (u ex o) P bona P 8 requirerint P 9 censitionis P censetionis VT censionis cet . his om. V professio. creditorum autem est ut aliud B 11 iubet reddi C 12 debitor VC debito P (o ex um) BT debitQ DP\' reddit] dedit C debitores autem omnes P 14 rapit VDPO quod] quasi (om. est) DP\' ipsilK ehw V 16 illi qui V unum om. PC, 8. u. m2 V 17 non om. BT 19 si om. D, sibi om. P\' (in quo uidetur diues) 22 agerentur pignerc D pignore ageretur P\' pignere B 23 turpidudo P XXXII. Ambr. pars 2. 36 lumine proderetur; tenebrae etenim nudum non produnt. ac si hoc moueret, quod non haberet pauper quo dormiens tegi F posset, utique aut stragulum aut amictum diceret esse reddendum. nunc autem dicendo uestimentum tunicam magis significat, quam induimur atque uestimur. redde ergo pauperi tunicam suam, ut dormiat in ea noctu. Nonne tibi uidetur illum pauperem significare, qui cum una tunica iubetur pergere, alteram non requirere, missus a Christo ad euangelium praedicandum? ipse enim est pauper spiritu, qui dormire possit; nam satiato diuitiis, non est qui sinat eum dormire. dormit enim pauper somnum resurrectionis, quem diues dormire non potest, quia a diuitiis et 616 A uoluptatibus suffocatur. dormit Christi quietem dicentis: ego dormiui et quieui et surrexi. haec est tunica illa desuper texta, qua erat Christus indutus, quam scindere non potuerunt illi milites, quos agnoscis. nullus enim eorum uestimentum Christi scindit, sed diuidit,. sicut scriptum est: diuiserunt uestimenta mea sibi et super uestem meam miserunt sortem. diuiserunt sibi euangelistae uestimenta eius et super uestem eius, hoc est super praedicationem euangelii, qua uestitur hodieque dominus Iesus, B miserunt sortem, illam utique sortem, quae cecidit super Matthiam, ut apostolorum numero duodecimus excluso nomine proditoris adiungeretur. bene autem de euangelistis dictum 8 Matth. 10, 10 13 Psalm. HI 6 15 Ioh. 19, 23 et 24 18 Psalm. XXI 19 22 Act. 1, 25 sq. 1 etenim] enim DP\'C nudant (m2 ex nudum) V 2 moneret (n in rru. m3) T 5 quit P quo V qua cet., fort. recte 8 tunica («nica, tu s. ras., u eras. D) una DP\' missus V remissius B remissus cet . emissus a 9 ad del. m2 T, om. B praedicare BT est enim P 10 posset P 11 dormet P 12 a om. C 13 dicentes P 14 est enim C 15 supertexta R T erat indutus ips D indutus erat xps P 16 miletis P 18 diuiserunt... sortem om. V sibi ueatimenta mea B 21 euangelii (i alt. ex tl) B qua (a ex ae) B qua (a in ras.) T uestitus (r s . s alt.) V 23 mathiam libri numero om. V, nomero P 24 proditores P est quia miserunt sortem; sors enim ueluti diuino pendet examine. et ideo quia non potestate propria sunt locuti neque omnes eadem omnia, sed plerique diuersa dixerunt, quae alius non dixerat, sancti spiritus gratiam uelut sortito illis ea tribuisse cognoscimus, quae loquerentur singuli de C operibus domini Iesu, ut eius sibi describenda pro eius nutu gesta diuiderent. est et illa tunica, quam demonstrat apostolus dicens: induite dominum Iesum. haec est tunica, quae inhonesta operit nostra et in his honestatem abundantiorem circumdat in Christo. induimus uiscera misericordiae in Christo, induimus crucis gloriam, quae Iudaeis scandalum, Graecis stultitia. illi erubescunt qui eam erubescendam D putant, nobis autem absit gloriari nisi in cruce domini Iesu. haec ignobilia nostra honorem abundantiorem habent, quia per passionem domini regnum nobis paratur aeternum; quo enim quis plus peccauerit eo plus diligit. consepeliamur igitur domino Iesu, ut participes resurrectionis eius esse mereamur, expoliemus ueterem hominem cum actibus eius, induamus nouum, in quo remissio peccatorum. Bonus ergo amictus atque uestitus uerbum dei. hoc uestitu E filii Noe pudenda patris operuerunt accipientes super umeros uestimentum et retrorsum pergentes, ne uiderent uirilia 4 Act. 2, 6 8 Eom. 13, 14 11 I Cor. 1, 23 12 Rom. 1, 16 13 Galat. 6, 14 16 Luc. 7, 47 17 Rom. 6, 4 18 Coloss. 3, 9 et 10 21 Gen. 9, 23 1 uelut VBT pendet... non in ras. m3 T 2 propria potestate BT 3 plerique P pleraque V (i a . a m2) cet . diuersa om. BT 4 sorti tollis ea PDP1 sortito illi seu V 5 tribuesse P 6 sibi om. DP\' 9 in om. VBT 12 stulticia P (a ex Ii) TC stultitia est h stultitiam cet . erubiscunt P erubescant DP\', recte puto erubiscendam potant V 13 gloriari absit V crucem PV 14 dni nri ihu P1 15 regnum om. V 16 plus quis D plus quis P\', quis om. C 18 ho- \'1.I. minem ueterem V 19 eius PVC suis DP\' suis et BT est remissio VBC remissio est T 20 igitur P\' hoc ęşţ V 21 umeros P humeros V (h s . t4. m2) cet . 22 uiderint P uiderentur C 36* patris, hoc est corporea, quae habent pudorem quendam generationis humanae. et ideo qui uidere uoluit angustioris animi dignam mercedem recepit, ut seruos fieret — omnis enim qui facit peccatum seruus est peccati —, unde ille in terrenis remansit. hoc pauperi nemo tollat uestimentum aut si tulerit, sol non occidat super despoliatum, cum ante restituat, ne F peccatum pauperis faeneratori possit adscribi et non solum suo, sed etiam alieno incipiat laborare peccato.