<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa044.opp-lat1"><div n="67" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><milestone n="20" unit="altchapter"/> Cognouimus faenus legitimum, cognoscamus et pignus, <note type="margin"> DE </note> <lb/>
            quod lex reddi iubet ante solis occasum. quod sit istud audi <lb n="15"/>
            dicentem apostolum: dedit deus pignus spiritum in cordibus <lb/>
            nostris. tripliciter autem et pignus et conmendatum <lb/>
            et depositum dicitur. pignus dicunt quod pro mutuo aere <lb/>
            susceptum est, conmendatum autem et depositum quod nos <lb/>
            custodiae causa alicui commisimus. unde ait apostolus: scio <lb n="20"/>
            cui credidi et certus sum, quia potens est commendatum <lb/>
            meum custodire in illum diem. depositum quoque <note type="margin"> F </note> <lb/>
            idem docuit quod esset dicens: bonum depositum custodi

<note rend="script" type="footnote"> 1 Deut. 28, 43 5 Deut. 28, 44 10 Ioh. 8, 25 11 Rom. 10, 4 <lb/>
            16 II Cor. 1, 22 20 II Tim. 1, 12 23 II Tim. 1, 14 </note>

<note type="footnote"> 1 ascendit <hi rend="italic">DP2</hi> descindes P enim <hi rend="italic">om. DP\'</hi> 3 inferno autem <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            ascendet <hi rend="italic">V</hi> 4 recepit <hi rend="italic">VC</hi> 5 omnem P, <hi rend="italic">om. B</hi> dixit <hi rend="italic">BT</hi> <lb/>
            faenerauit P 6 non <hi rend="italic">om. T</hi> faenerauis P 9 interrogatusx (x <lb/>
            <hi rend="italic">del.) P</hi> qui <hi rend="italic">alt. P</hi> quis <hi rend="italic">cet</hi>. 10 quod] qui <hi rend="italic">BT</hi> 11 enim <hi rend="italic">om. B</hi> fines P <lb/>
            legis <hi rend="italic">om. V</hi> omnis D <hi rend="italic">et</hi> (s <hi rend="italic">eras.) P1</hi> 13 fines <hi rend="italic">P</hi> 14 faenfl P <lb/>
            15 reddi iubet lex ante occasum solis <hi rend="italic">B</hi> quod] quid <hi rend="italic">BT</hi> 17 et <lb/>
            <hi rend="italic">ante</hi> pignus <hi rend="italic">om. T</hi> 18 dispositum <hi rend="italic">BT</hi> dicunt] dicitur <hi rend="italic">BT</hi> promo <lb/>
            (mo <hi rend="italic">del. m2) T</hi> 19 quod non custodiat causam alicuius cfimissi <hi rend="italic">DP1</hi> <lb/>
            20 custodia <hi rend="italic">C</hi> 21 reddedi P 22 cuscustodire <hi rend="italic">(om</hi>. meum) <hi rend="italic">V</hi> seruare <lb/>
            <hi rend="italic">C et</hi> (ser <hi rend="italic">in ras.) P\'</hi> de deposito <hi rend="italic">BT</hi> 23 idem docuit] deinde docuit <lb/>
            <hi rend="italic">in ras. m3, eadem in mg. m2 T</hi> dicens quid esset <hi rend="italic">B</hi> quid <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            depositum (de <hi rend="italic">in ras. m4) P</hi> costodi <hi rend="italic">s</hi>. e6. P </note> <lb/>
             
<pb n="560"/>
            per spiritum sanctum, qui habitat in nobis. numquid <lb/>
            spiritus commendati argenti aurique custos est aut per spiritum <lb/>
            sanctum pecunia custoditur? spiritale igitur pignus custoditur <lb/>
            ab spiritu, ne aues caeli ueniant et auferant illud de <lb/>
            cordibus nostris. 
</p></div><div n="68" subtype="section" type="textpart"><p> petamus ergo, ut custodiat in nobis Christus<lb n="5"/>
            hoc pignus, quod ipse donauit, et depositum suum conmendatumque <lb/>
            conseruet; nihil enim accepit a nobis, sed ipse <note type="margin">615 A </note> <lb/>
            nobis credidit quod nostrum non erat. et ideo detrimento <lb/>
            honestatis adficitur qui depositum uiolarit alienum. si commendatum <lb/>
            hominis nulla debemus fraude uiolare, quanto<lb n="10"/>
            magis diuinum et spiritale depositum bona fide seruare nos <lb/>
            congruit, ne et existimationis et utilitatis grauia damna subeamus! <lb/>
            </p></div><div n="69" subtype="section" type="textpart"><p> hoc igitur pignus est, quod lex prohibet pignoraii et <lb/>
            uiolenter auferri. sic enim habet scriptura: si debitum <lb/>
            tibi fuerit a proximo tuo quodcumque, non <note type="margin"> B </note> introibis <lb n="15"/>
            in domum ipsius pignorare pignus, et homo <lb/>
            apud quem est debitum tuum proferet tibi foras <lb/>
            pignus. si autem homo ille pauper fuerit, non dormies <lb/>
            in pignore ipsius, sed redditione reddes ei <lb/>
            pignus ipsius ad occasum solis, et dormiet in <lb n="20"/>
            uestimento suo et benedicet te et erit in te misericordia. <lb/>
            </p></div></div></body></text></TEI>