<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa044.opp-lat1"><div n="58" subtype="section" type="textpart"><p> sed cum per Ezechiel <lb n="5"/>
            prophetam ipse dominus dicat iustum esse qui pignus reddidit, <lb/>
            iniustum qui tenuit, utique non speciale aliquod, sed <lb/>
            generaliter omne pignus suadet esse reddendum. cum dicat <note type="margin"> B </note> <lb/>
            Iob: conscriptionem quam habui aduersus aliquem <lb/>
            iuramento conceptam, inponens coronam legebam, <lb n="10"/>
            et si non scindens eam reddidi nihil accipiens a <lb/>
            debitore. cum dominus nihil ab his quibus mutuum dederimus <lb/>
            sperandum esse praecipiat, quod recipere debeamus, <lb/>
            quomodo pignus secundum legem putant esse retinendum? 
</p></div><div n="59" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><milestone n="18" unit="altchapter"/> Ac ne pari recrudescant modo et dicant etiam ad <note type="margin"> C </note> faenerandum <lb n="15"/>
            se incitari legis oraculo, quia scriptum est: faenerabis <lb/>
            gentibus multis, tu autem non mutuaberis, <lb/>
            tempus est plenius et expressius disputare et docere quid <lb/>
            faenerandum et quibus legis statuta praescribant; praecedit <note type="margin"> D </note> <lb/>
            enim faenoris causa pignoris causam. mutuabitur inquit <lb n="20"/>
            peccator et non soluet, iustus autem miseretur <lb/>
            et tribuit. audis, debitor, quid debeas declinare: audis, <lb/>
            creditor, quid debeas imitari. et infra: iuuenis fui et senui,

<note type="footnote"> 2 Deut. 24, 19 (17) 5 Ezecb. 18, 7-13 9 lob 31. 35-37 <lb/>
            12 Luc. 6, 35 16 Deut. 28. 12 20 Psalm. XXXVI 21 23 Psalm. <lb/>
            XXXVI 25 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 animam <hi rend="italic">addidi</hi> (\'}o:ÔJ <hi rend="italic">LXX)</hi> pignerat <hi rend="italic">BDP</hi> pegnorat (i s. e) V <lb/>
            ./. \',. <lb/>
            3 pignera <hi rend="italic">BDP\'</hi> sunt <hi rend="italic">P\'</hi> 4 pauperes P auperiorem lapidem <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            5 pignerari <hi rend="italic">V lJP</hi> pignerara (i <hi rend="italic">8. ę) B</hi> per <hi rend="italic">postea (ldd. B</hi> iezechihel <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> iezechiel <hi rend="italic">T</hi> hiezechielem <hi rend="italic">DP\'</hi> 6 esse <hi rend="italic">om. B</hi> iniustum <lb/>
            reddidit <hi rend="italic">B</hi> 8 cum <hi rend="italic">om. Y</hi> 10 coram <hi rend="italic">BT</hi> 12 a quibus <hi rend="italic">(om</hi>. <lb/>
            his) <hi rend="italic">B</hi> mutum <hi rend="italic">T</hi> dederemus <hi rend="italic">P</hi> 13 esse <hi rend="italic">om. B</hi> accipiat <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            14 potant P 15 parere erubescant <hi rend="italic">DP\'</hi> recrudescunt (a 8. u <hi rend="italic">alt. <lb/>
            m2) V</hi> 18 tempus enim <hi rend="italic">(om</hi>. est) <hi rend="italic">DP\'</hi> 19 praescribunt YD praecidit <lb/>
            P 20 causam <hi rend="italic">C</hi> pigneris <hi rend="italic">BDF</hi> causa <hi rend="italic">PBTC</hi> 21 soluit P <lb/>
            22 tribuet <hi rend="italic">BDP\'T</hi> comodat <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="554"/>
            et non uidi iustum derelictum nec semen eius <lb/>
            quaerens panem. tota die miseretur et faenerat. <lb/>
            unde huic iusto quod tota die faeneret? ergo diues iustus <lb/>
            est et quanto ditior unusquisque fuerit tanto iustior? qui <lb/>
            plus habuerit unde faeneret ipse erit iustior? sed difficile<note type="margin"> E </note> <lb n="5"/>
            diues intrat in regnum caelorum.</p></div><div n="60" subtype="section" type="textpart"><p>quid ergo faeneret <lb/>
            dic mihi, sancte Dauid! contra me protuli testimonium, nisi <lb/>
            mihi subuenis. Petrus dicebat: argentum et aurum non <lb/>
            habeo: numquid non erat iustus? tu mihi ergo expone <lb/>
            quid faeneret. dixisti enim: beatus uir qui miseretur <lb n="10"/>
            et commodat, disponet sermones suos in iudicio. <lb/>
            inueni quid faenerat iustus. Petrus quoque me doceat et ipse <lb/>
            quid faeneret, qui dixit inopi adtendenti ad se et ad Iohannem: <lb/>
            argentum et aurum non habeo. nihil ergo dabis <note type="margin"> F </note> pauperi, <lb/>
            apostole? das tamen et plus das quam alii, das inopi <lb n="15"/>
            quod alii donare non possunt, das inopi post quod egere non <lb/>
            possit, das inopi quod etiam diuites accipere concupiscunt, <lb/>
            das inopi quod hi qui istud argentum et aurum habent conferre <lb/>
            non nouerint, quia auaritia eos inpedit, das inopi, qui <lb/>
            eum diuitibus facias ditiorem. incitasti animum meum, concupisco <lb n="20"/>
            hoc donum tuum. dicito. rogo, quid des. noli me <note type="margin"> 612 <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
            diu suspensum reddere; cupio petere si cito soluas. sed <lb/>
            soluisti cito: non distulisti inopem, non despexisti precem

<note type="footnote"> 5 Matth. 19, 23 8 Act. 3, 6 10 Psalm. CXI 5 </note>

<note type="footnote"> 3 foenerat <hi rend="italic">B</hi> fenerat <hi rend="italic">DP\'</hi> 5 habuerit <hi rend="italic">Ofta. DP\'</hi> unde] ut <hi rend="italic">B</hi> inde <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            fenerat <hi rend="italic">DP\'</hi> sed ... caelorum <hi rend="italic">om. BT</hi> 7 protulit <hi rend="italic">V</hi> 8 aurum et <lb/>
            argentum <hi rend="italic">DP\'</hi> 10 feneret, <hi rend="italic">deinde add</hi>. iustus. itaque dum te lego, de <lb/>
            te requiro, exponis mihi quid feneret <hi rend="italic">V</hi> uir <hi rend="italic">om. DP\'</hi> 11 disponet <lb/>
            (et <hi rend="italic">in ras.) C</hi> disponit <hi rend="italic">V, recte puto</hi> 12 feneret V feneret <hi rend="italic">P4</hi> doceat <lb/>
            me <hi rend="italic">DP\'</hi> doceat (a 8. <hi rend="italic">u.) Pml Vm2</hi> docet <hi rend="italic">T</hi> 13 dicit <hi rend="italic">B</hi> 14 nihil] <lb/>
            non <hi rend="italic">B</hi> 16 dare <hi rend="italic">BDP\'</hi> post quod... inpedit das inopi <hi rend="italic">(u. 19) om. C</hi> <lb/>
            quo (om. post) <hi rend="italic">DP\'</hi> 18 hii <hi rend="italic">DP\'</hi> illud <hi rend="italic">B</hi> habent <hi rend="italic">om. B</hi> 19 nouerint <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> nouernnt <hi rend="italic">cet</hi>. qui <hi rend="italic">P</hi> quo <hi rend="italic">VBT</hi> quod <hi rend="italic">cet</hi>. 20 eos P ei in <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            concupisco (8 8. u.) <hi rend="italic">V</hi> 21 hoc <hi rend="italic">om. C</hi> dicito <hi rend="italic">V</hi> dic cito <hi rend="italic">P (ex</hi> <lb/>
            decito) <hi rend="italic">cet</hi>. noli <hi rend="italic">V</hi> nolo <hi rend="italic">cet</hi>. 22 solues <hi rend="italic">DP\'</hi> 23 cito soluisti <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            dispexisti <hi rend="italic">P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="555"/>
            pauperis, non diutius eum desperare fecisti, non uacuus ad <lb/>
            templum ascendisti dicens: argentum et aurum non <lb/>
            habeo. non illi soli plenis manibus ascendunt qui aurum et <lb/>
            argentum habent: ascendit et pauper non uacuus, ascendit et <lb/>
            ille non uacuus, quia aurum et argentum non habuit. audiamus <lb n="5"/>
            quid det iste pauper. sed quod habeo inquit do tibi. <note type="margin"> B </note> <lb/>
            in nomine Iesu Nazaraei surge et ambula. o optanda <lb/>
            paupertas, o ditior inopia! claudicabat cui diuites dabant: <lb/>
            unus pauper dedit, et statim qui claudus erat sanus est <lb/>
            factus. 
</p></div></div></body></text></TEI>