<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa044.opp-lat1"><div n="55" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Sed faeneratorum uos delectat et usurarum uocabulum. id <lb/>
            quoque non inuideo. docebo quomodo boni faeneratores esse <lb/>
            possitis, quomodo bonas quaeratis usuras. dicit Solomon: <lb/>
            faenerat domino qui miseretur pauperi, secundum <lb/>
            datum autem eius retribuet ei. ecce bonum faenus de <lb n="5"/>
            malo factum est, ecce inreprehensibilis faenerator, ecce usura <note type="margin"> B </note> <lb/>
            laudabilis. nolite ergo iam me inuidentem uestris commodis <lb/>
            aestimare. putatis quod hominem uobis subtraham debitorem? <lb/>
            deum prouideo, Christum subrogo, illum demonstro qui uos <lb/>
            fraudare non possit. faenerate ergo domino pecuniam uestram <lb n="10"/>
            in manu pauperis. ille adstringitur et tenetur, ille scribit <lb/>
            quidquid egenus acceperit — euangelium eius cautio —, ille <lb/>
            promittit pro omnibus indigentibus, ille dicit fidem. quid <lb/>
            dubitatis dare? si quis uobis diues huius saeculi offertur, <note type="margin"> C </note> <lb/>
            qui fide promittit sua pro aliquo debitore, statim numeratis <lb n="15"/>
            pecuniam. pauper est nobis dominus caeli et conditor <lb/>
            mundi huius, et adhuc deliberatis, quem ditiorem quaeritis <lb/>
            fideiussorem. 
</p></div><div n="56" subtype="section" type="textpart"><p> sed allegatis quia pauper est factus, cum diues <lb/>
            esset. uidistis ergo quia fides eius diues est, fides eius idonea <lb/>
            est. pauper est factus, cum pro nobis solueret, et adhuc <lb n="20"/>
            paupertas ipsa non decipit; nos enim diuites fecit, quos <lb/>
            pauperes putabatis. dicit enim apostolus: pauper factus <note type="margin"> D </note>

<note type="footnote"> 4 Prouerb. 19, 17 Bas. 277 CD (112 E) 22 II Cor. 8, 9 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 usuram P usura et C 3 possetis <hi rend="italic">PD</hi> bonas (s s. u.) quaeratis <lb/>
            (a <hi rend="italic">alt. ex</hi> i) <hi rend="italic">P</hi> salomon <hi rend="italic">libri</hi> 4 miseretur (re <hi rend="italic">8. u.)</hi> pauperis <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            5 autem om. <hi rend="italic">V</hi> 6 inreprahinsiuilis <hi rend="italic">B</hi> inrephensilis <hi rend="italic">B</hi> 7 mea <hi rend="italic">PT et</hi> <lb/>
            (a <hi rend="italic">in ras.) BmeVC, om. DP\'</hi> inuidentem <hi rend="italic">a D,</hi> inuidentem me (me <hi rend="italic">a. n.) P\'</hi> <lb/>
            8 nobis <hi rend="italic">P</hi> 9 dum <hi rend="italic">DP\'</hi> 10 dum P pecuniam uestram dno (d5 <hi rend="italic">T) <lb/>
            BT</hi> 11 adstringitur (n 8. <hi rend="italic">u.) V</hi> 12 acciperit <hi rend="italic">P</hi> 18 pro <hi rend="italic">om. B</hi> <lb/>
            15 promittit <hi rend="italic">V</hi> (a <hi rend="italic">8. i alt.) T</hi> (-at <hi rend="italic">m3)</hi> nomeratis P 16 pauperem <lb/>
            uobis P 17 <hi rend="italic">post</hi> huius <hi rend="italic">add</hi>. offertur <hi rend="italic">V</hi> deliberatis (de 8. <hi rend="italic">u.) P</hi> <lb/>
            quaeritis <hi rend="italic">B et</hi> (a <hi rend="italic">8</hi>. i <hi rend="italic">pr.) D</hi> quaerites P quft*»eritis <hi rend="italic">V</hi> quaeratis <hi rend="italic">cet</hi>. <lb/>
            18 allegatis <hi rend="italic">P\'</hi> (e in <hi rend="italic">ras.) C</hi> alligatis <hi rend="italic">cet</hi>. factus est <hi rend="italic">DP\'</hi> 19 uidistas <lb/>
            a uides P uidisti <hi rend="italic">eet</hi>. 20 factus est <hi rend="italic">DP\'</hi> nobis] bonis <hi rend="italic">BT</hi> <lb/>
            soluerat (a <hi rend="italic">tx</hi> i <hi rend="italic">m2) V</hi> soluerit <hi rend="italic">DP\'</hi> 21 ipsius <hi rend="italic">BT</hi> 22 potabatis <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> putabitis (a s. i <hi rend="italic">m2) V</hi> putatis <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="552"/>
            .. <lb/>
            est, cum diues esset, ut in illius inopia uos ditaremini. <lb/>
            bona inopia quae largitur diuitias. nolite ergo uos <lb/>
            paupertatem timere, ut sitis diuites. date otiosam pecuniam <lb/>
            et recipietis fructuosam gratiam et pauperum subuenietis <lb/>
            necessitatibus et uobis custodiae sollicitudo minuetur. non <lb n="5"/>
            peribit quod pauper acceperit et uobis quod dederitis inopi <lb/>
            sine custode seruabitur. quodsi incrementum quaeritis usurarum. <lb/>
            in lege benedictio, in euangelio caelestis est merces. <note type="margin">E </note> <lb/>
            quid suauius benedictione, quid maius est caelo? si escarum . <lb/>
            desideratur usura, ea quoque praesto est, sicut legimus; is <lb n="10"/>
            enim qui miseretur pauperis ipse pascitur. 
</p></div><div n="57" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="17" unit="altchapter"/> Reddite ergo pignora, quae tenetis, quoniam fideiussorem <note type="margin"> F</note> <lb/>
            idoneum repperistis. sed obmurmurant adhuc dicentes quia <lb/>
            licet tenere pignora et se lege defendunt. aiunt enim: scriptum <lb/>
            in Deuteronomio: si debitum fuerit tibi a proximo <lb n="15"/>
            tuo quodcumque, non introibis in domum ipsius <lb/>
            pignorare pignus, sed foris stabis, et homo aput <lb/>
            quem est debitum tuum proferet tibi foris pignus. <lb/>
            si autem homo ille pauper fuerit, non dormies in <lb/>
            pignore ipsius, sed redditione reddes ei pignus <lb n="20"/>
            ipsius ad occasum solis, et dormiet in uestimento <lb/>
            suo et benedicet te et erit in te misericordia <lb/>
            coram domino deo tuo. et alibi, inquiunt, scriptum est: <lb/>
            non pignorabis molam neque lapidem superiorem <note type="margin"> 611A </note>

<note type="footnote"> 10 Prouerb. 22,9 15 Deut. 24, 12-15 (10—13) 24 Dent. 24, 8 (6) </note>

<note type="footnote"> 1 ut in illius <hi rend="italic">P</hi> et illi <hi rend="italic">C</hi> ut illiua <hi rend="italic">cet</hi>. 2 quaeqyie <hi rend="italic">V</hi> 4 pauperem <lb/>
            (u 8. e <hi rend="italic">alt.) D</hi> 5 costodiae sollicidudo P 6 acciperit <hi rend="italic">P</hi> accapit <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            7 seruabitur <hi rend="italic">(bi s. u.) V</hi> usurarum (SU 8, u.) <hi rend="italic">V 8 merces (es ex</hi> <lb/>
            is) P 10 desideratur <hi rend="italic">VC</hi> deaiderantur <hi rend="italic">cet</hi>. usura ea quoque <hi rend="italic">Y</hi> <lb/>
            tisure a quoque <hi rend="italic">PDP et ml T</hi> neurg hic (h- <hi rend="italic">T)</hi> quoque <hi rend="italic">B et</hi> vt3 <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            usu a quo <hi rend="italic">C</hi> his P 11 pauperi <hi rend="italic">B</hi> pascetur <hi rend="italic">VBT</hi> 12 <hi rend="italic">pignera B <lb/>
            et</hi> (e <hi rend="italic">ex</hi> 0) <hi rend="italic">D</hi> fedeiussorem P 13 reperistis P obmormorant P <lb/>
            adhuc alhuc P 14 licit <hi rend="italic">P</hi> pignera <hi rend="italic">BD</hi> scriptum est <hi rend="italic">D</hi> acriptum <lb/>
            est enim P1 15 fuerit debitum tibi <hi rend="italic">DP\'</hi> 16 domQ <hi rend="italic">ex</hi> domo <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            17 pignorapjre <hi rend="italic">V</hi> pignerare <hi rend="italic">BDP\'</hi> 18 deuitum P 19 pauper ille <lb/>
            homo <hi rend="italic">C</hi> 20 pignere <hi rend="italic">BD</hi> 24 pignorauis P pignerabis <hi rend="italic">BDP\'</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="553"/>

            molae, quoniam &lt;animam&gt; hic pignorat. et alibi: <lb/>
            non accipies pignus uestimenti uiduae. unde argumentantur <lb/>
            quia specialia pignora sint interdicta - non omnia <lb/>
            -, id est pauperis et uiduae, molam quoque et lapidem superiorem- 
rem molae prohibitum pignorari. 
</p></div></div></body></text></TEI>