<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa044.opp-lat1"><div n="46" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="14" unit="altchapter"/> I Non nouum nec perfunctorium hoc malum est, quod ueteris <note type="margin"> D </note> <lb/>
            atque diuinae praescripto legis inhibetur. populus, qui despoliauerat <lb/>
            Aegyptum, qui pede transierat mare, monetur a faenoris <lb/>
            pecunia cauere naufragia. et cum de aliis peccatis semel aut <lb n="15"/>
            multum iterata admonitione praescripserit, de faenore saepius <lb/>
            intimauit. habes in Exodo: quodsi pecuniam faeneraueris <lb/>
            pupillo, orphano, pauperi, aput te non suffocabis <lb/>
            eum, non inpones illi usuram. ostendit quid <lb/>
            sit suffocare, id est usuram inponere; strangulat enim et <lb n="20"/>
            quod peius est animam laqueus creditoris. quo sermone et <note type="margin"> E </note> <lb/>
            praedonis uiolentiam et deformis nodum mortis expressit: <lb/>
            quodsi pignus acceperis uestimentum propinqui <lb/>
            tui, ante solis occasum restitues illud; est enim <lb/>
            hoc coopertorium eius tantum, hoc uestimentum <note type="margin"> 607 A </note>

<note type="footnote"> 17 Exod. 22, 25 23 Exod. 22, 26 et 27 </note>

<note type="footnote"> 1 etiam <hi rend="italic">om. B</hi> 2 acciperit P 4 magnidudhiemque P 6 furmam P <lb/>
            exteodens (ce s. t..-fJ) <hi rend="italic">li</hi> 7 contenit <hi rend="italic">P</hi> tenet <hi rend="italic">YBT, fort. recte</hi> <lb/>
            animantia <hi rend="italic">V</hi> 8 his] ipsis <hi rend="italic">B</hi> orta <hi rend="italic">om. V</hi> uisum <hi rend="italic">T et (corr. <lb/>
            ml) D</hi> 10 partos <hi rend="italic">V</hi> 11 solitus <hi rend="italic">PBT</hi> adiunctionem <hi rend="italic">BDT</hi> 12 non] <lb/>
            nec (ec in <hi rend="italic">ras. m3) T</hi> perfanctorium (i s. <hi rend="italic">u.) V</hi> perfunctorum <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            13 praescriptf* <hi rend="italic">D</hi> praescriptia (tis <hi rend="italic">ex</hi> te) <hi rend="italic">P\'</hi> 14 aegiptum <hi rend="italic">V</hi> 15 de <lb/>
            <hi rend="italic">om.. V</hi> 16 itenerata P itaerata <hi rend="italic">T</hi> ammouitio <hi rend="italic">B</hi> Smonitionc <hi rend="italic">DC</hi> <lb/>
            faeneore <hi rend="italic">P</hi> 18 orfano <hi rend="italic">PVDT</hi> 19 non] nec (ec <hi rend="italic">in ras. m3) T</hi> <lb/>
            20 strangylat <hi rend="italic">V</hi> 21 quod <hi rend="italic">om. B</hi> laqueus (us <hi rend="italic">ex</hi> um) P <hi rend="italic">laqueat DP1</hi> <lb/>
            22 uiolentia Y C nudum <hi rend="italic">V</hi> 23 acciperis P </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="545"/>
            turpitudinis eius. in quo dormiet? quod si itaque <lb/>
            proclamauerit ad me, exaudiam eum. audistis, faeneratores, <lb/>
            quid lex dicat, de qua dixit dominus: non ueni <lb/>
            legem soluere, sed inplere? quam dominus non soluit <lb/>
            uos soluitis? \'usuram* inquit \'petere suffocare est). hoc quoque <lb n="5"/>
            foris sero est dictum a quibusdam eorum prudentibus: <lb/>
            quid est faenerare? hominem inquit occidere. sed <lb/>
            utique non Cato prior quam Moyses, qui legem accepit. <lb/>
            multo ille posterior. 
</p></div><div n="47" subtype="section" type="textpart"><p> si pignus acceperis uestimentum <note type="margin"> B </note> <lb/>
            propinqui tui, ante solis occasum restitues illud, <lb n="10"/>
            ne nudati appareat turpitudo: uos uero exuitis atque nudatis <lb/>
            et non redditis. uidete ne sol occidat super auaritiam uestram, <lb/>
            ne sol iustitiae uobis occidat, quia iustitiam non tenetis, aut <lb/>
            sol iniquitatis super flagitia uestra condatur. dies quoque <lb/>
            perit inuito, nox inruit sicut Iudae, qui cum diabolus se <lb n="15"/>
            misisset in cor eius, surrexit ad proditionem et facta est nox; <lb/>
            sol enim iustitiae occiderat ei ac super eum recubuerat qui <note type="margin"> C </note> <lb/>
            in cor eius intrauit. fecit illi tenebras, ut lucis non uideret <lb/>
            auctorem. ibi miser periit in illo conuiuio, quo alii saluantur. <lb/>
            reddite igitur uestimentum debitori, in quo dormiat et quietus <lb n="20"/>
            sit. si nolueris reddere, exaudiam inquit eum, <lb/>
            quia misericors sum. si uos non exauditis, ego exaudiam, <lb/>
            ego miserebor, ego non despiciam inopis precem.

<note type="footnote"> 3 Matth. 5, 17 7 Cic. de off. II 89 9 Eiod. 22, 26 sq. <lb/>
            12 Ephes. 4, 26 13 Malach. 4, 2 16 loh. 13, 2 et 27 21 Eiod. 22, 27 </note>

<note type="footnote"> 1 turpidudinis P 3 dominus <hi rend="italic">om. V</hi> 4 adimplere <hi rend="italic">BT</hi> 6 sero] ęşţ <lb/>
            sermo <hi rend="italic">V</hi> fere <hi rend="italic">(ex</hi> sero) P4 7 est] sit <hi rend="italic">V est inquit DP\'</hi> hominem] <lb/>
            quid hominem <hi rend="italic">V</hi> 8 moyses (y <hi rend="italic">a. u.) Y</hi> 9 acciperiss (s <hi rend="italic">pr. eras.) P</hi> <lb/>
            11 appereat turpidudo <hi rend="italic">P</hi> 12 non <hi rend="italic">om. T</hi> uedete <hi rend="italic">P</hi> auariciam <lb/>
            (ci <hi rend="italic">8. u. m2) V</hi> 13 occidat uobis <hi rend="italic">B</hi> 14 sol <hi rend="italic">om. DP4</hi> 15 iniusto <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            qui] cui <hi rend="italic">B</hi> diabulos (u 8. o) <hi rend="italic">V</hi> 16 corde (om. eius) <hi rend="italic">B</hi> nox <lb/>
            <hi rend="italic">8. M. m2 Y</hi> 17 iniustitiae <hi rend="italic">PV et</hi> (in <hi rend="italic">del.) B,</hi> (in 8. u.) <hi rend="italic">D</hi> ac] et <hi rend="italic">DP4</hi> <lb/>
            incubuerat <hi rend="italic">BT</hi> 18 facit <hi rend="italic">T</hi> lucidum <hi rend="italic">BT</hi> uiderit <hi rend="italic">J\\ quod ferri <lb/>
            potest</hi> 19 perit <hi rend="italic">fC</hi> 20 ergo P4 21 nolueris (n <hi rend="italic">ex</hi> u) <hi rend="italic">B</hi> nolueritis <lb/>
            <hi rend="italic">VDP\'</hi> 23 dispiciam <hi rend="italic">P</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXII. Ambr. pars 2. </note>

<note type="footnote"> 35 </note> 
<pb n="546"/>
            
</p></div><div n="48" subtype="section" type="textpart"><p> In Deuteronomio quoque scriptum est: non exiges a <lb/>
            fratre tuo usuram -pecuniae et usuram escarum <note type="margin"> D </note> <lb/>
            et usuram omnium rerum, quascumque faeneraueris <lb/>
            fratri tuo. si alienigenae credideris, usuram <lb/>
            exiges ab eo, a fratre autem tuo non exiges. uides<lb n="5"/>
            quantum pondus in uerbis sit. (noli exigere) inquit (usuram <lb/>
            a fratre tuo\\ hoc est: cum quo debes omnia habere communia. <lb/>
            ab eo tu usuram exigis? frater tuus consors naturae et <lb/>
            coheres gratiae: noli ab eo exigere amplius a quo durum est <lb/>
            repetere quod dederis, nisi cum habuerit unde dissoluat. 
</p></div><div n="49" subtype="section" type="textpart"><p> et<note type="margin"> E </note> <lb n="10"/>
            quia plerique refugientes praecepta legis, cum dederint pecuniam <lb/>
            negotiatoribus, non in pecunia usuras exigunt, sed de <lb/>
            mercibus eorum tamquam usurarum emolumenta percipiunt, <lb/>
            ideo audiant quid lex dicat. neque usuram inquit escarum <lb/>
            accipies neque omnium rerum, quascumque faeneraueris <lb n="15"/>
            fratri tuo. fraus enim ista et circumscriptio est <lb/>
            legis, non custodia. et putas te pie facere, quia a negotiatore <lb/>
            uelut mutuum suscipis? inde ille fraudem facit in mercium <lb/>
            pretio, unde tibi soluit usuram. fraudis illius tu auctor, tu <note type="margin"> F </note> <lb/>
            particeps, tibi proficit quidquid ille fraudauerit. et esca usura <lb n="20"/>
            est et uestis usura est et quodcumque sorti accedit usura <lb/>
            est. quod uelis ei nomen inponas, usura est. si licitum est, <lb/>
            cur uocabulum refugis, cur uelamen obtexis? si inlicitum, <lb/>
            cur incrementum requiris? 
</p></div><div n="50" subtype="section" type="textpart"><p> quod peius est, hoc uitium

<note type="footnote">1 Deut. 23, 19 et 20 </note>

<note type="footnote"> 1 exigis <hi rend="italic">PB et</hi> (-es <hi rend="italic">corr.) T</hi> 2 pecuniae usuram et <hi rend="italic">B</hi> 3 quascum- <lb/>
            . que <hi rend="italic">V</hi> quaecumque <hi rend="italic">cet., cf</hi>. u. <hi rend="italic">15</hi> 4 si alieniginae in <hi rend="italic">ras. m4 V</hi> <lb/>
            credediris <hi rend="italic">P</hi> 5 <hi rend="italic">(bis)</hi> exigis <hi rend="italic">PB et</hi> (-es <hi rend="italic">corr.) T</hi> tuo <hi rend="italic">om T</hi> <lb/>
            uides autem quantum <hi rend="italic">B</hi> 6 sit in uerbis <hi rend="italic">r\'</hi> inquit exigere <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            8 exiges <hi rend="italic">V</hi> 9 exegere <hi rend="italic">P</hi> 10 dederis (de <hi rend="italic">pr. s</hi>. w. <hi rend="italic">m2) V</hi> cum <lb/>
            <hi rend="italic">om. B</hi> soluat (\' 11 praecepta legis refugientes <hi rend="italic">B</hi> 13 mercidibus, <lb/>
            (di <hi rend="italic">del. ml) P</hi> usuram <hi rend="italic">BT</hi> 14 et ideo <hi rend="italic">DP\'</hi> eo <hi rend="italic">C</hi> audiunt PVI <lb/>
            /. <lb/>
            escarum inquit <hi rend="italic">Y</hi> 16 circumlocutio <hi rend="italic">B</hi> 17 costodia <hi rend="italic">P (fere semper)</hi> <lb/>
            facere] uiuere <hi rend="italic">B</hi> a <hi rend="italic">om. BT</hi> negotiatore (re <hi rend="italic">8</hi>. «. mJ2) <hi rend="italic">V</hi> negotiatores <lb/>
            <hi rend="italic">BT</hi> 18 mutuum <hi rend="italic">DP\'</hi> mutus <hi rend="italic">PBT</hi> munus <hi rend="italic">VC</hi> 20 prin-, <lb/>
            ceps <hi rend="italic">B</hi> 21 accedit sorti <hi rend="italic">B</hi> sorte (fore <hi rend="italic">P1)</hi> acciderit <hi rend="italic">DP\'</hi>j </note> <lb/>
             
<pb n="547"/>
            plurimorum est et maxime diuitum, quibus hoc nomine instruuntur <lb/>
            cellaria. si quis instaurandum conuiuium putat, ad negotiatorem <lb/>
            mittit, ut absentiati cupellam sibi gratis deferat: <note type="margin"> 608 A </note> <lb/>
            ad cauponem dirigit, ut Picenum uinum aut Tyriacum <lb/>
            requirat, ad lanium, ut uuluam sibi procuret, ad alium, ut <lb n="5"/>
            poma adornet. itaque humanitatem iudicant quae alieno constant <lb/>
            periculo. tu bibis et alius diffluit lacrimis, tu epularis <lb/>
            et alios cibo tuo strangulas, tu symphonia delectaris et alius <lb/>
            miserabili deplorat ululatu, tu poma degustas et alius spinam <lb/>
            uorat. numquid colligunt de spinis uuas aut de <lb n="10"/>
            tribulis ficus? spina usura est, spina centesima est, <note type="margin"> B </note> <lb/>
            tribulus faenus est, male urit. quomodo ergo potes fructum <lb/>
            habere de spinis? si iste fructus de spinis non nascitur, ille <lb/>
            nascetur aeternus? de aerumnis ditaris, de lacrimis lucrum <lb/>
            quaeris, de fame aliena pasceris, de exuuiis despoliatorum <lb n="15"/>
            hominum cudis argentum et iudicas te diuitem, qui stipem <lb/>
            poscis a paupere? sed audi quid dicat saluator: uae uobis <lb/>
            diuitibus, qui habetis consolationem uestram!</p></div></div></body></text></TEI>