<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa044.opp-lat1"><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p> Esto ut aliquis qui subuenire possit accedat. quis tantam <lb n="5"/>
            expleat Charybdin, quis rationes faeneratoris agnoscat, quis <lb/>
            auaritiam satiet. quae non iste pretia exaggeret, cum uiderit <note type="margin"> E </note> <lb/>
            redemptorem? non enim suo magis lucro quam alieno detrimento <lb/>
            pascitur. uera profecto, uera est utpote dei diuina <lb/>
            sententia. qui cum iratus esset propter impietatem populi <lb n="10"/>
            Iudaeorum, quod post deos abiret alienos, cui inquit faeneratori <lb/>
            uendidi uos? uenditur enim qui obligatus fuerit <lb/>
            faeneratori et uenditur non uno pretio, sed cottidiano, uenditur <lb/>
            non cum definitione, sed cum accessione diuturna. noua <lb/>
            usurarum auctio per menses singulos, noua sub cotidiana <note type="margin"> F </note> <lb n="15"/>
            licitatione uenditio. qui plus optulerit trahit semper, uenalis <lb/>
            addicitur, numquam quasi uenditus aestimatur. magna igitur <lb/>
            uis caelestis sententiae. non satis iudicauit dominus dicere: <lb/>
            cui uendidi uos? addidit faeneratori. offensus nihil <lb/>
            potuit grauius inuenire, quo uindicaret in perfidos. derelictus <lb n="20"/>
            expostulat, cur ita fugerint salutis auctorem, quasi faeneratori <lb/>
            eos alicui dominus uendidisset digna poena dominum relinquentis. <lb/>
            habent serui quod amplius quam carceris poenas et <lb/>
            uincula reformident, habent liberi quod paueant pro libertatis <lb/>
            incuria. 
</p></div><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p> simul illud aduerte quod faeneratio praeuaricationis <note type="margin"> 601 A </note>

<note type="footnote"> 1 cf. Iob 20, 15 11 Esai. 50, 1 </note>

<note type="footnote"> 2 non <hi rend="italic">ante</hi> accepistis <hi rend="italic">om. BD</hi> 5 qui <hi rend="italic">om. DP\'</hi> posset <hi rend="italic">P et</hi> (i <hi rend="italic">s</hi>. <lb/>
            e <hi rend="italic">m2) B 5 sq</hi>. qui <hi rend="italic">(ter) BT</hi> 6 charybdin <hi rend="italic">V</hi> charibdin <hi rend="italic">P et</hi> (h 8. <hi rend="italic">u.) B</hi> <lb/>
            charibdim <hi rend="italic">T</hi> carybdim <hi rend="italic">D</hi> caribdin <hi rend="italic">P\'</hi> caibdim <hi rend="italic">C</hi> rationis <hi rend="italic">P</hi> 8 redimptorem <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> redemtorem <hi rend="italic">V</hi> redemptores <hi rend="italic">DP\'</hi> 11 alienos abirent <hi rend="italic">DP\'</hi> <lb/>
            uendidi uos feneratori <hi rend="italic">DP\'</hi> 12 fuerat <hi rend="italic">BT</hi> 13 uenditor <hi rend="italic">P et (corr. <lb/>
             m2) V</hi> 14 diffinitione <hi rend="italic">BDP\'</hi> diurna <hi rend="italic">BT</hi> 15 actio <hi rend="italic">T m2</hi> co-. <lb/>
            tidiana (na <hi rend="italic">ex</hi> no) <hi rend="italic">B</hi> 16 trahitur <hi rend="italic">DP\'</hi> trahit et <hi rend="italic">T</hi> 19 uindidi <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            sed addidit <hi rend="italic">VDP4</hi> 20 iudicaret <hi rend="italic">B TD</hi> uindicauit P1  derelictos <hi rend="italic">DP\'</hi> <lb/>
            21 fugerent <hi rend="italic">VBT</hi> 22 alicui dominus eos <hi rend="italic">DP4</hi> dum* <hi rend="italic">D</hi> dfli <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            relinquentis <hi rend="italic">VC</hi> relinquentes <hi rend="italic">cet</hi>. 23 carcheris <hi rend="italic">P</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="536"/>
            materia iudicata sit, quod is facile recedat a domino qui <lb/>
            faeneratori se potuerit obligare; faenus enim radix mendacii, <lb/>
            causa perfidiae est. \'ego uos\' inquit \'non uendidi, sed peccatis. <lb/>
            catis uestris uenditi estis\'. ergo qui se faeneratori <lb/>
            obligat ipse se uendit et quod peius est, uendit se non aere,<lb n="5"/>
            sed culpa. 
</p></div><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="9" unit="altchapter"/> Quis iste peccati est faenerator nisi diabolus, a quo Eua <note type="margin"> B </note> <lb/>
            mutuata peccatum obnoxiae successionis usuris omne genus <lb/>
            defaenerauit humanum? denique quasi malus faenerator <note type="margin"> C </note> chirographum <lb/>
            tenuit, quod postea dominus suo cruore deleuit. <lb n="10"/>
            etenim quod mortis erat scriptum apicibus debuit morte <lb/>
            dissolui. faenerator ergo diabolus. denique ostendebat saluatori <lb/>
            diuitias suas dicens: haec omnia tibi dabo, si procidens <lb/>
            adoraueris me. at uero dominus aeris solutor <lb/>
            alieni nihil ipsi debebat, qui poterat dicere: ecce uenit <lb n="15"/>
            huius mundi princeps et in me suum non inuenit <lb/>
            nihil. nihil debebat, sed soluebat pro omnibus, sicut ipse <lb/>
            testatur dicens: quae non rapui tunc exoluebam. 
</p></div><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p> quid <note type="margin"> D </note> <lb/>
            distat malitia huius principis mundi? faenerator pecuniae <lb/>
            caput obligat, manum tenet, sortem ducit, centesimam exigit. <lb n="20"/>
            o nomen triste de dulci! dominus ouem centesimam liberauit - illa <lb/>
            centesima salutis, haec mortis est — et terra bona centuplum <lb/>
            fructum reddit. uae his qui dicunt quod amarum

<note type="footnote"> 3 Esai. 60, 1 7 Augustinus contra Iul. Pelag. I 3, 10 (quis ... <lb/>
            humanum), cf. 9, 32 13 Matth. 4, 9 15 Iuh. 14, 30 18 Psalm. <lb/>
            LXVIII 5 21 Matth. 18, 12 Luc. 15, 4 23 Esai. 5, 20 Bas. 280 A (113 B) <lb/>
            1 his <hi rend="italic">B</hi> 3 uos <hi rend="italic">om. BT</hi> uindidi <hi rend="italic">P</hi> 4 fenatori P 5 se a. u. <lb/>
            <hi rend="italic">vi2 V</hi> uindit P se non aere <hi rend="italic">in lit. m4 P</hi> 7 <hi rend="italic">ante</hi> nisi <hi rend="italic">add</hi>. est <lb/>
            <hi rend="italic">(eras.) P</hi> 8 mutata <hi rend="italic">BT</hi> 9 humantl. P malis <hi rend="italic">B</hi> chirografum <hi rend="italic">PV</hi> <lb/>
            cyrographum <hi rend="italic">cet</hi>. 11 apicibusj a principibus <hi rend="italic">BT</hi> 12 solui <hi rend="italic">B</hi> 13 procadens <lb/>
            (a <hi rend="italic">ex</hi> i) <hi rend="italic">P</hi> 14 saluator <hi rend="italic">PDP\' et</hi> (saluator aeris) <hi rend="italic">C</hi> 16 ipse <lb/>
            <hi rend="italic">VBDP1 post</hi> ipse debebat <hi rend="italic">add. V et</hi> quasi debitor uenit ut a faenore <lb/>
            peccati exueret debitores. nihil debebat 16 mundi huias <hi rend="italic">BT</hi> suum <lb/>
            non inuenit nihil <hi rend="italic">P</hi> suum inuenit et nihil <hi rend="italic">V</hi> suum inuenit nihil <hi rend="italic">T</hi> nihil <lb/>
            suum inuenit B suum nihil inuenit <hi rend="italic">cet</hi>. 19 mundi principis <hi rend="italic">B</hi> 20 sortem <lb/>
            <hi rend="italic">VT</hi> sorte <hi rend="italic">cet</hi>. centesimam exigit <hi rend="italic">V, om. eèt</hi>. 21 centensimam <lb/>
            <hi rend="italic">et</hi> centensima D 23 reddidit <hi rend="italic">DP\'</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="537"/>
            est dulce et quod dulce amarum! quid amarius usura, <lb/>
            quid dulcius gratia? nonne hoc ipso sermone, quo centesimam <lb/>
            appellant, reuocare deberent in memoriam redemptorem, <note type="margin"> E </note> <lb/>
            qui uenit centesimam ouem saluare, non perdere? 
</p></div><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p> quis grauior <lb/>
            exactor est? et hoc triste nomen. denique dominus ait: populus <lb n="5"/>
            meus, exactores uestri cirumscribunt uos, et <lb/>
            in euangelio habes: dum uadis cum aduersario tuo ad <lb/>
            magistratum, da operam liberari ab illo, ne forte <lb/>
            perducat te ad iudicem et iudex tradat te exactori <lb/>
            et exactor mittat te in carcerem. quis iste sit exactor <lb n="10"/>
            agnosce, qui etiam nouissimum quadrantem exigit et idem <lb/>
            se creditorem uocat atque in hoc etiam nomine fraudem facit <note type="margin"> F </note> <lb/>
            ut qui ueneni poculum melle inlinit. ut sub grato odore <lb/>
            mors lateat atque inlita calicis ora uim fraudis abscondant. <lb/>
            creditor praetexitur quasi fidelis et quasi incredulus, ad quem <lb n="15"/>
            fidelis obpignorat. 
</p></div></div></body></text></TEI>