ego nolui nutritores uendere, ecce alius adiudicat. sera haec consideratio. tunc decuit metuisse tuis, cum acciperes aliena: tunc decuit succurrere, cum uulnera prima proserperent. melius fuerat in principio tenuare sumptum et necessitatem debiti rei familiaris angustiis ableuare quam ut ad horam ditatus alienis postea exuereris et propriis. Accusamus debitorem. quod inprudentius se gesserit, sed E tamen nihil nequius faeneratoribus, qui lucra sua aliena damna arbitrantur et dispendio suo deputant quidquid ab aliis possidetur. aucupantur heredes nouos, adulescentulos diuites explorant per suos, adiungunt se simulantes paternam atque F auitam amicitiam, uolunt domesticas eorum cognoscere necessitates. si quam causam inuenerint, accusant uerecundiam, pudorem arguunt, quod non ante de se speratum fuerit atque praesumptum; sin uero nullos laqueos alicuius necessitatis offenderint. intexunt fabulas, aiunt nobile praedium esse uenale, amplam domum, accumulant prouentus fructuum, annuos reditus exaggerant, hortantur ut coemat. similiter faciunt pretiosas uestes et monilia nobilia praedicantes. neganti se habere pecuniam ingerunt suam dicentes: \'utere ut tua; 598 A de fructibus emptae possessionis pretium multiplicabis, 3 puplicare et 4 puplicauit P 4 uerecon