at ubi usurarum mentio facta fuerit aut pignoris, tunc deiecto supercilio faenerator adrisit et quem B ante sibi cognitum denegabat eundem tamquam paternam amicitiam recordatus. osculo suscipit, hereditariae pignus caritatis appellat, Here prohibet. quaeremus, inquit, domi si quid nobis pecuniae est, frangam propter te argentum paternum, quod fabrefacti est. plurimum damni erit. quae usurae conpensabunt pretia emblematorum? sed pro amico dispendium non reformidabo. cum reddideris, reficiam. itaque antequam det, recipere festinat et qui in summa subuenire se dicit C . usuras exigit. \'calendis\' inquit \'usuras dabis, faenus interim, si non habueris unde restituas, non requiro\'. ita ut semel det, frequenter exagitat et semper sibi debere efficit. hac arte tractat uirum. itaque prius eum chirographis ligat et adstringit uocis suae nexibus. numeratur pecunia, addicitur libertas, absoluitur miser minore debito, maiore alligatur. talia sunt uestra, diuites, beneficia: minus datis et plus exigitis. talis humanitas, ut spolietis etiam, cum subuenitis. fecundus uobis D etiam pauper ad quaestum est. usurarius est egenus: cogentibus uobis habet quod reddat, quod inpendat non habet. misericordes plane uiri quem alii absoluitis uobis addicitis. usuras soluit qui uictu indiget. an quicquam grauius? ille medicamentum quaerit, uos offertis uenenum: panem implorat, 1 Bas. 265 CD, 268 A (107 E, 108 A) 22 Baeil. 268 B (108 B) 23 cf. Matth. 7, 9 sq. Luc. 11, 9-13 1 ad P et (t s . d m2) V 2 pigneris B adridet C 4 osculo VB T oculo P (qui deinde add . amisit, eras.) cet . suscepit PDP\' 6 te s. u. B 7 quod om. V fabrefacti PD et (e ex i) F\' frabrefactum V fabrefactum TC fabricatum B quam DP\' 8 enblematurum V emblematurum (tu ex m) D 9 reddederis refaciam P itemque DP\' 13 exigat Y exigit C 14 eum om. B chirografis P V cyrografis D cyrographis cet . 15 nomeratur (o s. v) P adducitur (i s. u) B 16 ligatur VDl)l T 17 uestre P 18 homanitas P uobis post pauper transponit B 19 est ad quaestum BDP\', est om. V 20 reddet PD 22 quicquam (c s. u. m2) V 23 ofertis (o in ras.) P ueninum P. gladium porrigitis: libertatem obsecrat, seruitutem inrogatis: absolutionem precatur, informis laquei nodum stringitis. Hanc praecipue iniustitiam deplorat sanctus Dauid dicens: E uidi iniquitatem et contradictionem in ciuitate. et non defecit inquit de plateis eius usura et dolus. itaque cum proditionem Iudae subiecerit, hoc praemisit, siue quod ultra sacrilegii inuidiam coniuratis dominicae necis F faenoris crimen adcederet siue quod tantum sacrilegium satis abundeque usura faenoris ultum iret. mali faeneratores, qui dederunt pecuniam, ut interficerent salutis auctorem, mali et isti qui dant, ut interficiant innocentem. et iste quoque qui pecuniam acceperit ut proditor ludas laqueo se et ipse suspendit. ipsum quoque ludam hoc maledicto putauit esse 5<* A damnandum, ut scrutaretur faenerator eius substantiam. quia quod proscriptio tyrannorum aut latronum manus operari solet, hoc sola faeneratoris nequitia consueuit inferre. doctiores autem ipsum faeneratori putant diabolum conparatum, qui res animae et pretiosae mentis patrimonium faenore quodam usurariae iniquitatis euertit. sic sumptu capit, sic auro inlicit, sic reatu inuoluit, sic caput pro thensauro reposcit.