<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa044.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><milestone n="1" unit="altchapter"/>  Lecto prophetico libro, qui inscribitur Tobis, quamuis plene <note type="margin"> 591 AB </note> <lb/>
            nobis uirtutes sancti prophetae scriptura insinuauerit, tamen <lb/>
            conpendiario mihi sermone de eius meritis recensendis et <lb/>
            operibus aput uos utendum arbitror, ut ea quae scriptura <lb/>
            historico more digessit latius nos strictius conprehendamus <lb n="5"/>
            uirtutum eius genera uelut -quodam breuiario colligentes. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p> fuit <lb/>
            uir iustus misericors hospitalis: et hoc uirtutum choro <note type="margin"> C </note> praeditus <lb/>
            subiit aerumnam captiuitatis, quam ferebat humiliter <lb/>
            atque patienter, communem magis iniuriam quam priuatam <lb/>
            dolens nec sibi uirtutum suffragia nihil profuisse deplorans, <lb n="10"/>
            sed magis eam sibi contumeliam minorem peccatorum suorum <lb/>
            pretio inlatam arbitratus. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p> edictum meruit, ne quis ex filiis <note type="margin"> D </note> <lb/>
            captiuitatis mortuum sepulturae daret; at ille interdicto non <lb/>
            reuocabatur magis quam incitabatur, ne deserere officium <lb/>
            pietatis mortis metu uideretur; erat enim misericordiae pretium <lb n="15"/>
            poena mortis. talis flagitii deprehensus reus uix tandem <lb/>
            per amicum potuit direpto patrimonio egenus exul restitui suis.

<note type="footnote"> 7 Tob. 1, 2 et 16 sq. 11 Tob. 3, 3-6 12 Tob. 1, 17 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> IN xpi NOMINE INCPT TRACTATUS EIUSDEM SCI AMBROSI DE <lb/>
            TOBIA P INCIPIT LIBER SCI AMBROSII EPI DE TOBIA V INCIPIT <lb/>
            (EIUSDEM <hi rend="italic">add. B,</hi> TRACTATUS <hi rend="underline">EIUSDEM FC)</hi> DE TOBIA (THOBIA <lb/>
            <hi rend="italic">C) BDP\'O</hi> INCIPIT TRACTATUS SCTI AMBROSII EPI DE TOBI <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            1 tobie <hi rend="italic">C</hi> quem plene (v <hi rend="italic">m2 s</hi>. e <hi rend="italic">tert.) V</hi> 2 uirtutis P uirtute (e <lb/>
            itł <hi rend="italic">ras. m2) V</hi> sco <hi rend="italic">(erasin mg. m2</hi> sci) prophetiae <hi rend="italic">V</hi> 3 meritis <lb/>
            eius <hi rend="italic">V</hi> 6 qupdam P 7 et ob uirtutes quibus praeditus fuerat <lb/>
            eubiit <hi rend="italic">DP\'</hi> choro] quorum <hi rend="italic">P</hi> , praedictus (c <hi rend="italic">eras.) P</hi> 8 ..subiit <lb/>
            <hi rend="italic">(s in ras. m2) V</hi> 11 sibi <hi rend="italic">om. DP1</hi> 12 meruit] erat <hi rend="italic">V</hi> quisj <lb/>
            qufi <hi rend="italic">DP\'</hi> 13 darit. ad <hi rend="italic">P</hi> daretyr. at <hi rend="italic">V</hi> interdicta (o s. a <hi rend="italic">m2) V</hi> <lb/>
            15 pietis P enim <hi rend="italic">om. DP\'</hi> 16 depręhensus (he <hi rend="italic">ex</hi> hi) P 17 et <lb/>
            exul <hi rend="italic">DP\'C</hi> </note> 
<pb n="520"/>
             <lb/>
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>            iterum in his uersabatur officiis, si quid alimenti foret, <note type="margin"> 59*2 A </note> <lb/>
            peregrinum cum quo cibum sumeret quaerens. itaque cum <lb/>
            fessus a sepulturae reuertisset munere, adpositis sibi edendi <lb/>
            subsidiis misso filio quaerebat consortem conuiuii. dum conuiua <lb/>
            adcersitur, nuntiatis insepulti corporis reliquiis conuiuium <lb n="5"/>
            deserebat nec putabat pium, ut ipse cibum sumeret, <lb/>
            cum in publico corpus iaceret exanimum. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p> hoc illi cotidianum <lb/>
            opus, et magnum quidem; nam si uiuentes operire nudos <note type="margin"> B </note> <lb/>
            lex praecipit, quanto magis debemus operire defunctos! si <lb/>
            uiantes ad longinquiora deducere solemus. quanto magis<lb n="10"/>
            in illam aeternam domum profectos, unde iam non reuertantur? <lb/>
            ego inquit Iob super omnem infirmum fleui. <lb/>
            quis infirmior defuncto, de quo dicit scriptura alibi: supra <lb/>
            mortuum plora? Ecclesiastes autem ait: cor sapientium <lb/>
            in domo luctus, cor autem stultorum in domo epularum.<lb n="15"/>
            nihil hoc officio praestantius, ei conferre qui tibi <note type="margin"> C </note> <lb/>
            iam non possit reddere, uindicare a uolatilibus, uindicare a <lb/>
            bestiis consortem naturae. ferae hanc humanitatem defunctis <lb/>
            corporibus detulisse produntur: homines denegabunt? 
</p></div></div></body></text></TEI>