Lecto prophetico libro, qui inscribitur Tobis, quamuis plene 591 AB nobis uirtutes sancti prophetae scriptura insinuauerit, tamen conpendiario mihi sermone de eius meritis recensendis et operibus aput uos utendum arbitror, ut ea quae scriptura historico more digessit latius nos strictius conprehendamus uirtutum eius genera uelut -quodam breuiario colligentes. fuit uir iustus misericors hospitalis: et hoc uirtutum choro C praeditus subiit aerumnam captiuitatis, quam ferebat humiliter atque patienter, communem magis iniuriam quam priuatam dolens nec sibi uirtutum suffragia nihil profuisse deplorans, sed magis eam sibi contumeliam minorem peccatorum suorum pretio inlatam arbitratus. edictum meruit, ne quis ex filiis D captiuitatis mortuum sepulturae daret; at ille interdicto non reuocabatur magis quam incitabatur, ne deserere officium pietatis mortis metu uideretur; erat enim misericordiae pretium poena mortis. talis flagitii deprehensus reus uix tandem per amicum potuit direpto patrimonio egenus exul restitui suis. 7 Tob. 1, 2 et 16 sq. 11 Tob. 3, 3-6 12 Tob. 1, 17 sqq. IN xpi NOMINE INCPT TRACTATUS EIUSDEM SCI AMBROSI DE TOBIA P INCIPIT LIBER SCI AMBROSII EPI DE TOBIA V INCIPIT (EIUSDEM add. B, TRACTATUS EIUSDEM FC) DE TOBIA (THOBIA C) BDP\'O INCIPIT TRACTATUS SCTI AMBROSII EPI DE TOBI T 1 tobie C quem plene (v m2 s . e tert.) V 2 uirtutis P uirtute (e itł ras. m2) V sco (erasin mg. m2 sci) prophetiae V 3 meritis eius V 6 qupdam P 7 et ob uirtutes quibus praeditus fuerat eubiit DP\' choro] quorum P , praedictus (c eras.) P 8 ..subiit (s in ras. m2) V 11 sibi om. DP1 12 meruit] erat V quisj qufi DP\' 13 darit. ad P daretyr. at V interdicta (o s. a m2) V 15 pietis P enim om. DP\' 16 depręhensus (he ex hi) P 17 et exul DP\'C iterum in his uersabatur officiis, si quid alimenti foret, 59*2 A peregrinum cum quo cibum sumeret quaerens. itaque cum fessus a sepulturae reuertisset munere, adpositis sibi edendi subsidiis misso filio quaerebat consortem conuiuii. dum conuiua adcersitur, nuntiatis insepulti corporis reliquiis conuiuium deserebat nec putabat pium, ut ipse cibum sumeret, cum in publico corpus iaceret exanimum. hoc illi cotidianum opus, et magnum quidem; nam si uiuentes operire nudos B lex praecipit, quanto magis debemus operire defunctos! si uiantes ad longinquiora deducere solemus. quanto magis in illam aeternam domum profectos, unde iam non reuertantur? ego inquit Iob super omnem infirmum fleui. quis infirmior defuncto, de quo dicit scriptura alibi: supra mortuum plora? Ecclesiastes autem ait: cor sapientium in domo luctus, cor autem stultorum in domo epularum. nihil hoc officio praestantius, ei conferre qui tibi C iam non possit reddere, uindicare a uolatilibus, uindicare a bestiis consortem naturae. ferae hanc humanitatem defunctis corporibus detulisse produntur: homines denegabunt?