'Hominem, inquit, non habeo.' Hoc est: quia per hominem mors et per hominem resurrectio, non poterat descendere, non poterat salvari, qui non credebat, quod dominus noster Iesus Christus carnem suscepisset ex virgine. Hic autem qui opperiebatur mediatorem dei et hominum, hominem Iesum, expectans eum, de quo dictum est: et mittet dominus hominem, qui salvos faciet eos, dicebat: 'Hominem non habeo', et ideo ad sanitatem meruit pervenire, quia credebat in advenientem. Melior tamen et perfectior fuisset, si credidisset iam venisse, quem sperabat esse venturum. Nunc vide singula: Diximus figuram praecessisse in Iordane, quando Neman leprosus ille mundatus est. Puella illa ex captivis quae est nisi quae speciem habebat ecclesiae et figuram repraesentabat? Captivus enim erat populus nationum, captivus erat: non dico captivitatem sub hoste aliquo populo constitutam, sed eam captivitatem dico, quae maior est, quando diabolus cum suis saevo dominatur imperio et captiva sibi colla subicit peccatorum. Ergo habes unum baptisma, aliud in diluvio, habes tertium genus, quando in mari rubro baptizati sunt patres, habes quartum genus in piscina, quando movebatur aqua. Nunc te consulo, utrum credere debeas, quia habes praesentiam trinitatis in hoc baptismate, quo baptizat Christus in ecclesia.