Quare 'angelus'; ipse est enim magni consili angelus; 'secundum tempus', quod ad horam novissimam servabatur, ut in occasu ipso diem depraehenderet et differret occasum. Quotienscumque ergo descendisset angelus, 'movebatur aqua'. Dicis forte: 'Quare modo non movetur?' Audi, quare: Signa incredulis, fides credentibus. — 'Qui prior descendisset, sanabatur ab omni infirmitate': Quid est 'prior'? tempore an honore? Utrumque intellege! Si tempore 'prior qui descendisset', sanabatur ante, hoc est, de populo Iudaeorum magis quam de populo nationum. Si honore 'qui prior descendisset', hoc est, qui haberet dei metum, studium iustitiae, gratiae, caritatis, castitatis adfectum, ipse magis sanabatur. Tamen tunc temporis unus salvabatur, tunc, inquam, temporis in figura 'qui prior descendisset', solus curabatur. Quanto maior est gratia ecclesiae, in qua omnes salvantur, quicumque descendunt. — Sed videte mysterium: Venit dominus noster Iesus Christus ad piscinam. Multi aegri iacebant. Et facile ibi multi aegri iacebant, ubi unus tantummodo curabatur. Deinde ait ad illum paralyticum: 'Descende.' Ait ille: Hominem non habeo. Vide, ubi baptizaris, unde sit baptisma nisi de cruce Christi, de morte Christi. Ibi est omne mysterium, quia pro te passus est. In ipso redimeris, in ipso salvaris.